|
35
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
domini nostri Iesu Christi millesimus sexagesimus sextus
indictione quarta, regnante in Constantinopolitanam urbem
Constantinus qui et Ducas cognominabatur, mense igitur
ianuarius. Ego quidem Ansereri[u]s vicecomes de castello
Candela, qui sum hordinatus a domno Guidelmo honorabili
comite filio Tancredæ ad custodiendum rocca et causa eius
ex predicto loco, declaro quoniam in eodem loco a foras
muros predicti castelli fuit vetustam ecclesiam dirutam vocabulum
Sancti Michahelis Archangeli et predictus meus senior
domno Guidelmo comes illam michi donavit atque concessit
et, sicut me Dominus omnipotens adiubavit, reconciliavi et
conciavi illam Deoque opitulante ad culmen perducta hedificare
et consecrare feci de mea iustitia. nunc igitur, ut eadem
ecclesia proficiat, nam non deficiat, volo eam pro salus et
mercedis anime meæ et de parentum meorum cum rebus omnibus
suis pertinentiis offerire in monasterio Beate et gloriose
semperque virginis Dei genitricis Mariæ, que dicitur de
ipso Pesclo, ubi nunc Deo fabente regimen tenere videtur
domnus Gregorius venerabilis abbas. quapropter ego qui
36
supra nominatus Ansererius, bona mea voluntate, per vaculum
et per funes campane eiusdem ecclesie, prout dixi, pro salus
et mercedis animæ meæ et de parentum meorum, vice prephati
sancti monasterii, dedi atque tradidi tibi qui supra nominati
domni Gregorii venerabili abbati, tecum habentem
Osberno advocatori tuo, totam et integra ipsa predicta ecclesia
cum rebus suis, videlicet paratura da canere missa cum calice
et patera et unum manuale, et bubus capita tres et porci duobus
et asini duobus et pecora tribus capita, et granum et
ordeum quantum est in ipse fobee et seminatum predicte ecclesie
Sancti Angeli et una vinea in loco ad Sanctum Stephanum
erga vinea mei seniori, sic namque ut ipsa vinea teneam
et frudiem illam usque dum vixero in isto loco vel hic
habitavero, post meum obitum vel transmutationem loci
istius fiat de predicto monasterio, et per circuitum eiusdem
ecclesie terra vacua pro case et ortora lavorandum. habendum
illud amodo et semper vos et vestris successoribus et
posteris et pars predicti monasterii et possidendum et omnia
exinde faciendum qualiter volueritis sine contrarietate mea et
de meis heredibus et posteris et sine omnibus cuiuscumque
contradictionibus trasactibo nomine illud semper habeatis et
possideatis. unde ego qui supra nominatus Ansererius obligo
me et meis heredibus et posteris tibi domni Gregorii venerabili
abbati tuoque advocatori et ad vestris successoribus
et posteris tali tinore ut amodo et semper nos eadem mea
offertione velud prelegitur da omnibus inantistare et defensare
promittimus et obligamus quod, si illud vobis defensare noluerimus
aut si illud removere aut retornare quesierimus per
qualiscumque ratione, centum solidos in prephato sancto
monasterio playtum componere obligamus et in antea perinvitis
taciti et vacui permaneamus, et hanc nostram offertionis
cartulam perpetuis temporibus firmam stabilemque permaneat.
quod si quiscumque ex meis heredibus vel posteris
hanc offertionem nostram irritam facere voluerit, volendum
illud removere aut retornare aut de ipsa sancta ecclesia aliquid
subtrahere vel minuare, anathemati vinculis religetur et deglutiat
eum terra sicut degluttibit Dathan et Habiran et
37
cum Iuda traditore domini nostri Iesu Christi sit participatio
eius; qui autem ad hanc nostram offertionem clementie
misericordie adcommodaverit fidem augendum ibi aliquid, misericordie
Domini super eum abhundet. ita et tu qui supra nominatus
domno Gregorius abbas cum tuo advocatori astante tecum
obligasti et promisisti adiungere in eadem ecclesia Sancti
Michahelis Archangeli una terrata erga ipsa terrata mea et
una vinea que fuit Osmundi presbiteri, tradutum vestrum,
et duobus butti et bubus duobus et pecora capita biginti
et porci capita quattuor. unde et pollicitus es ibi ordinare
rectorem et custos eiusdem loci ut Domino opitulante cotidie
orationes pro nos et nostris parentibus ceterosque christianos
ibi orationes fiant; quod si non facere vulttis, vos
et vestris successoribus similiter in eodem monasterio modo
vobis traditum centum solidi aurei componere obligastis.
unde et pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostra
offertionem propria manum mea hic subter signum sancte
crucis expressi ad memoriam posterorum stabili ordini permanendum,
presentibus vero idoneos testes subter conscriptos,
ante quorum presentia hec que supra declaravimus omnia peracta
sunt. quam et ego qui supra memoratus Guidelmo comes
propria signum manibus meis sancte crucis subter feci ad
confirmandum hec omnia que supra dictum est. Quod tibi Bisantii
clerico et protonotario taliter scribere iussi. Actum in
loco prephata Candela. Feliciter. S.
+ Signum manum supradicti domni Guidelmi gloriosi
comiti.
+ Signum manu supradicti Ansereri vicecomes.
+ Ego Maraldo sacer.
+ Ego Iohannes.
+ Ego Iohanne presbiter signum sancte crucis feci quia
testis sum.
+ Signum manum Iohannis Dominici.
+ Ego Riso testes sum. S.
+ Signum manum Iohanni Saraceno supranominato.
+ Signum manum Ursi Pubbuli.
+ Signum manum Leoni archimandrite.
38
+ Signum manum Adelferi Senescalco.
+ Signum manum Iohanni Franco.
+ Signum manum [...]rocci.
| |