Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Diplom. Fior. Camaldoli » Pag 506 - 507

Arch. Diplom. Fior. Camaldoli
506
507

379
(Sn.) || In Dei nomine. Anno dominice inearnationis || millesimo c. lxxiii, Frederico
regnante, mense augusti, indictione v. Commutatio bone fidei dignoscitur esse contractus,
ut nec emptionis publicam obtineat firmitatem eodemque nexu obligat contrahentes.
Placuit itaque atque bona voluntate convenit inter domnum Adanulfum prepositum canonice
sancti Donati et domnum Rusticum archidiaconum et magistrum Aliottum et
domnum Gregorium camerarium et Cristoforum et Presbitellum (a) canonici eiusdem
ecclesie, nec non et domnum Ildebrandum priorem camaldulensem et domnum Rodulfum
p. 507
et domnum Gregorium et presbiterum Iohannem monachos eiusdem ęcclesię, ut in
dei nomine debeant dare, sicut in presenti dederunt et tradiderunt vicissim sibi unus
alteri et alter alteri, commutationis nomine. In primis dederunt et tradiderunt iamdictus
prepositus prenominato priori recipienti vice ęcclesię santi Salvatoris, scilicet castrum de
Mogiona cum curte eius, et totum ac integrum illud quod eo loci habent et detinet, et quod
ad invicem iamdictus prior et predicti fratres dederunt iamdicto preposito et fratribus suis
recipientibus vice ecclesie sancti Donati; integram medietatem castri de Toppole et curtis eius
et pertinentiis suis, et ex hoc toto quod in cartula aut in cartulis continetur acquisiti ab
abbate sancte Flore in villa de Verazano aut alibi. Et predictum castrum non debemus vobis
tollere neque contendere; et si aliquis eum vobis tulerit, debeat vos inde adiuvare ad
recuperandum, et recuperatum ad retinendum usque ad finem guerre; et altera pars
alteri parti similiter observare debet, et acquisitum alter sine altero in predicto castro
et curte facere non debet, nisi prius inde alteram non inquisierit partem per tres vices
infra xxx dies; et si ad hec stare noluerit, sit ei postea licitum acquirere. Has denique
res supranominatas et commutatas cum omnibus super se ac infra se et cum omni
iure prediorum urbanorum et rusticorum, sicut supra legitur, in integrum dederunt et
commutaverunt et tradiderunt ad proprium, ut facerent a presenti die tam ipse quam
eorum successores quicquid voluerint aut providerint, sine omni unius alteri contradictione.
Et sponderunt se ipsi commutatores suos successores predictas res, quas ad
invicem commutationis nomine tradiderunt in integrum, omni tempore ab omni persona
defensare, et quod, ut ordo legis deposcit; et ad hanc providendam commutationem accesserunt
super ipsas res ad providendum domnus Ieronimus episcopus et Arengerius,
quibus omnibus exitimantibus comparuit ecclesiam melioratam esse in hac commutatione.
de quibus etiam penam inter se posuerunt si in aliquo tempore vel ingenio removere
suprascripta presumpserint, aut omni tempore ab omni persona non defensaverint, tunc
componere debeat pars parti fidem servanti ipsas res in duplum prout in tempore valuerint,
aut apretiate fuerint sub extimatione pretii; et insuper pene nomine optimi
argenti libras centum. Unde duas cartas pari tenore inter se scribere rogaverunt. Actum
in suburbium aritine civitatis feliciter.
***Signa manuum suprascriptorum dominorum, qui hanc cartam et aliam similem
inter se fieri rogaverunt.
***Signa manunm Rainaldi de Subiano et Ioseppi et Mazolini et Rolandi Neronis
et Bonfilioli rogatorum testium.
† Ego Adanulfus aretinus prepositus ss. Ego Rusticus archidiaconus ss. Ego presbiter
Rolandus ss. Ego Brunus diaconus et canonicus ss. Ego presbiter Ildebrandus canonicus
ss. Ego Albertus presbiter et canonicus ss. † Ego Presbiter diaconus et canonicus ss.
† Ego Christoforus diaconus ss. † Ego Moyses presbiter et canonicus ss. † Ego Gregorius
canonicus ss. † Ego Berardus diaconus ss. Ego Prior sancti Ansani subscripsi. † Ego
Leonardus canonicus ss. Ego Marsilius subdiaconus et canonicus ss.
(Sn.) Ego Niger iudex ac notarius scripsi et complevi.
Torna all'inizio