Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.845 » Pag 217 - 219

5.845
217
219

217
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi
principis, filii quondam domni guaimarii principis, mense iunius, quintadecima indictione.
Ideoque ego iohannes monachus filius quondam petri, qui et ille ad monachicum abitum
pervenit, Eo quod ante presentia domni iohanni venerabili abbati monasterii sancte marie
et sancti benedicti siti intus anc salernitanam civitatem, sub cuius dominium regulariter
maneo, etiam ibidem adesset grimoalt comes et iudex cum aliis ydoneis ominibus ostedi
ego in illorum presentiam unum brebem continentem: de vicesimo octabo anno principatus
domni guaimarii et secundo anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosi principibus,
de mense februarius, quintadecima indictione, et qualiter ego coniunctus fui ad
combenientiam cum romoaldus notarius, et petrus, et iaquintus, et ursu germani mei, et
adsociabimus inter nos rebus que nobis pertinet per successionem, et illut quod paratum
abuit ipse romoaldus da ursu thio noster et da grimoaldus filius iohanni in locum tuscianum
et sicut conbenit ... ipse romoaldus germanus noster illut adsociabit, sicut ipso
brebem continet, et inter aliut que ipso brebem continet, comprehenserad in socia ad dividendum
ipse iaquintus germanus noster rebus nostra de locum tuscianum, ut illut divideret
iusta rationem in quinque sortis et prius inde comprehendendum ego predictus iohannes
218
secundus, ipse ursus tertius, ipse petrus quartus, ipse romoaldus quintus, ipse iaquintus
et obligavimus nos per partes et nostris eredibus tradendum inter nos ipse sortis cum
vice de viis suis per firme scriptionibus cum pena obligata, sicut consuetudo est terre
istius et nos supradicti germani guadia dedimus ipsius romoaldi notarium germanum nostrum,
et ego predictus iohannes et ipsum petrus et ipsum iaquintus posuimus mediatorem
ipsius romoaldi poto filius et ipse ursus mediatorem posuit ipsius romoaldi disiio
filius alchoini, dandum ipsius romoaldi per unusquisque ana quinque auri tari. pro qua
ipse romoaldus inter nos fratres in conmune ammisit ipsa rebus de tuscianum, quod ille paratum
abuit da ipsum ursu thio nostrum et da ipsum grimoaldus, et guadia mihi inde dederat
ipsi germani mei in supradicto hordine et mediatore posuerant, ipse iaquintus et ursus
et petrus posuerunt mihi mediatore petrus clericus filius falconi ballense, et ipse romoaldus
posuerat mihi mediatore ipsum poto filius balsami; et per ipsa guadia obligaberunt se ipsi
germani mei et suis eredibus, ut si taliter, ut suprascriptum est, de ipso brebem per supradicto
hordine mihi meique heredibus non adimpleberint et aliquit inde contradixerint, per
ipsa guadia componere obligaberant se ipsi germani mei et suis eredibus mihi meique heredibus
quinquaginta auri solidos costantinos et talia inde conplirent: scripto brebem ipsum per
alderissi notarius, et ibidem scriptum raiemprandus iudex. et cum ipsum brebem fuit lectum,
congruum est mihi nominati iohanni monachi illut totum, quantum mihi pertinet in ipso
locum tuscianum vendere petri filio mansoni; interea ego nominatus iohannes monacus,
sicut mihi congruum est, bona mea volumtatem per largietatem et absolutionem supradicti
domni abbati, per anc videlicet cartulam, ante ipsum domnus iohannes venerabile
abbas, et ante presentia ipsius grimoaldi comiti et iudici, et ibi esset etiam iohannes
clericus advocator ipsius monasterii, venumdedi tivi nominati petri filio iamdicti mansoni,
per absolutionem ipsius genitori tuo, tota et inclita quanta rebus abeo in tota finis
et pertinentia de locum tuscianum, videlicet de sortione ipsius genitori et ienitrici mee,
quod abuerunt in tota pertinentia de locum tuscianum, venumdedi tivi inclita quintam
partem, et de sortione qui fuit ipsius ursi thio nostrum et de uxore sua, quod abuit in tota
pertinentia de locum tuscianum; similiter venumdedi tivi alia quintam partem, et de sortione
quod abuit ipse grimoaldus in tota pertinentia de locum tuscianum; alia quintam
partem tivi nominati petri venumdedimus cum omnia infra ipsis rebus abentibus omnibusque
suis pertinentiis, et cum vice de viis suis et cum bice de quantum qui infra ipsa
rebus est, aqua inde auriendum tu et tuis eredibus et ominibus vestris, quanta volueritis
omni tempore iusta ratione, ad securiter et firmiter amodo et semper tu predictus petrus
et tuis eredibus inclita supradicta nostra vinditione abendum, dominandum, possidendum,
219
omnia exinde faciendum quod volueritis; et pro confirmandam et stabiliscendam anc nostra
vinditione recepi a te per absolutionem ipsius genitori tuo, qui infirmus est, auri
solidos de tari decem et octo ana quadtuor auri tari boni per solidos, sicut inter nos conbenit
in omnis deliberatione. De qua mea volumtatem ego predictus iohannes monacus
per absolutione ipsius domni abbati guadia tivi nominati petri dedi, et mediatorem tivi
posui romoaldus filius quondam corbi qui est congnatum ipsius mansoni genitori tuo, et
per ipsa guadia etc. Sequitur consueta formula, statuta mulcta centum auri solidorum
Constantini.
verumtamen hoc memoramus ego predictus iohannes monachus, quia etiam
venumdedi tivi nominati petri inclita sortione nostra de monimen de tota predicta rebus
de locum tuscianum pertinentes quod abunt ipsi germani et consortibus meis, ad faciendum
inde quod volueritis, et palamfacimus, quia una quarta de sortionem ipsius grimoaldi
filii iohanni ego predictus iohannes monachus cum ipsi germani mei debemus dare ad
dauferada filia alegrime, qui fuit ipsa alegrima sororem predicti grimoaldi; unde hoc
volo et statuo, ut quando ipsi germani mei plicati fuerint ad dandum ipsa quarta, tu
nominatus petrus similiter plicetis vos et una cum illis ipsa quarta detis ad ipsa dauferada
filia iamdicte alegrime, ut ego et meos heredes nullam inde abeamus molestationem,
et ut cartula ista in aliis modis non siat transmutata, due cartule per uno tinore inde
scribere rogavi; ista cartula quod tivi nominati petri emisimus, et alia talem aput nos
inde scripta retinemus. Et taliter scribere rogavimus te myrandus notarius, actu salerno.
Verumtamen supradicta rebus, quod ego predictus iohannes monachus tivi nominati petri
venumdedi est ulter ipso flubio tuscianum, quod subiunxi ego supradictus myrandus notarius.
+ Ego qui supra grimoalt comes et iudex
+ Ego qui supra iohanne clericus et advocator.
Torna all'inizio