Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.944 » Pag 106 - 107

6.944
106
107

106
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus salerni domni nostri guaimari
glorioso principe, et primo anno principatus eius capue, ac primo anno ducatus illius amalfi,
mense iulius, septima indictione. Ideoque ego petrus presbiter de locum aput-monte, filius
quondam falconi, sicut michi congruum est, mea volunctate per anc cartulam ante subscripti
testes vendo adque ad semper abendum confirmo tibi teofreda filia quondam petri
tota et inclita una pecia de terra vacua cum radis castaneis, quod abeo in iamdictum locum
paternum sursum in monte, ubi ecclesia sancti apollinaris sita est, per ec finis et mensuria:
a parte orientis fine de consortes meos, inde passi viginti: a parte meridie similiter
fine de consortes meos, sunt inde passi sidecim: a parte occidentis et inde fine de consortes
meos passi viginti unum et cubita dua: a parte septemtrionis similiter fine de
consortes meos, inde sunt sedecim, totum mensuratum ad iusto passum hominis. predicta
pecia, de terra cum radis castaneis per iamdicte finis et mensuria totum et inclitum cum
omnia infra se abentibus et suis pertinentiis et cum vice de via sua illut tibi venundedit
iusta consuetudo legis nostre romanorum, securiter amodo et semper tu predicta teofreda
et tuos eredes illut abendum et faciendum quod voluerint, absque omni contrarietate
mea et de meis eredibus, et proinde subscepit ego a te predicta teofreda statutum pretium,
i sunt auri tari boni duo in omnis deliberatione, sicut inter nobis combenit. unde guadia
tibi predicta teofreda dedit et mediatorem tibi posuit iohannes caiota filius quondam ralfi,
sicut diximus, iusta consuetudo legis nostre romanorum; et per ipsa guadia obligo me
et meos filius et heredes amodo et semper defensemus tibi tuique eredibus tota et inclita
suprascripta mea vindictione, ut superius legitur, da omnis homines omnique partibus; et
107
quando tu et tuos eredes per vos ipsis inde volueritis esset defensores, potestatem abeatis
cum ista cartula et cum quale alia monimen et ratione, quas inde abere potueritis, in omnibus
inde causare et finem facere, qualiter volueritis. quod si taliter etc. Statuta mulcta
decem auri solidorum, Constantini. Et taliter scribere rogavimus te petrus presbiteri et
notarius, actum aput-monte.
+ Ego mirandus
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio