Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1192 » Pag 218 - 219

7.1192
218
219

218
MCXCII
A. D. 1054
+ In nomine domini domno constantino dibina gratia imperator augusto deo propitio,
duodecimo hanno imperii eius, mense februario, nona indictione. Ideoque ego vir nomine
urso torto, et eluisa que sum uxor eius et filia (deest nomen) qui sumus commorantes
hintus cibitate luceria, clarefacimus nos hante presentia domno sadelberto iudice
et haliorumque supscriptorum testium, qui hic supter conscripti sunt, quoniam cogitare
cepimus ea que dei sunt, et que remedium atque salbationem animarum nostrarum qualiter
premia eterna adipisci mereamur, propter hoc remedium et salbationem animarum
nostrarum, bona etenim nostra boluntate offeruimus domino, et in ecclesia sanctorum
apostolorum filippi et iacobi, ubi domno maynardo notus dei benerabilis sacerdos et abbas
regimen tenere bidetur, ibidem offeruimus kasis, vineis et terris, et omnia et in omnibus
stabile et mobile, que modo habemus et quod hamodo et cunctis diebus vite nostre parare
et conquidere potuerimus cuntis diebus vite nostre in integras ipsas quam et personas
nostras in prefata hecclesia offeruimus sempiternaliter habendum ea ratione, ut si
dominus deus omnipotens unum de nobis de hoc seculo bocare dignatus est, heredet medietate
de omnia causa nostra stabilem et mobilem in ipsa sancta hecclesia, et ille qui
postea remanserit, abeat ipsa reliqua medietate de ipsa causa nostra in bita sua, et postea
similiter beniat in integrum in ipsa iamdicta hecclesia ad sempiternaliter habendum, etiam
ex quibus hanc cartam offertionis obligamus nos et nostris heredibus; quod si nos vibentes
aut si post nostrum obitum qualiscumque nostros heredes hoc quod nos in ecclesia sancta
offeruimus, si nos ipsis remobere aut retornare quesierimus, et ab omnibus hominibus ab
omnique partibus ipsos a pars sancta hecclesia filippi et iacobi apostoli et ad eius rectores
non defensaberimus, et qualiscunque intentio exinde mittere presunserimus per qualiscunque
219
ingenio, tunc quinquaginta auri solidos constantinos et nostros heredes ipsius sancta
hecclesia et ad eius rectores componere obligamus, et exinde adbersus pars prefate hecclesie
et …. eius rectores nos et omnes nostros heredes semper taciti maneamus per
inbitis. Quapropter nos nominati urso et heluisa per precatu meo supra ..... sancti
apostoli anathematizabit in futura, ut quicumque de re ista, quam deo et sanctis apostolis
filippi et iacobi offeruimus stabile atque mobile ad usum sunt, tollere boluerit vel adminuare,
sit anathematus binculo nudatus, perditus et anathematus: in die domini ihesu habeat
partem cum dathan et mabiron, et sociis eius, qui cum corpore et hanima desscenderunt
in infernum, et partem habeat cum iuda traditorem domini et magistri sui. Maledictus
vero siat a trecenti decem et hocto patres. Segregatus vero fiat a corpore et sanguine
domini nostri ihesu christi, extorrens et alienatus ab omni ingressu in hecclesia et
quicumque adiutor de oc sancta hecclesia extiterit, bideat claritatem dei cum electis eius
et mereat audire cum is qui ad dexteram positi sunt: benite benedicti patris mei, percipite
regnum quod vobis paratum est ab origine mundi …………
…………………………..
…………………………..
te alderissi notarius hanc cartulam offertionis scribere rogabimus qui et interfuit. Actum
in civitate lucerie indictione feliciter.
+ Ego qui supra sadelberto iudex.
+ Ego cotuneo teste.
Torna all'inizio