|
178
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi, imperantibus domno basilio magno imperatore
anno quinquagesimo quarto, et constantino magno imperatore fratre eius anno
quadragesimo octabo, die vigesima quarta mensis aprelis, indictione nona, neapoli. Certum
est me petrum clericum filium quondam cesarii de matrona, ego autem pro vice mea
et pro vice cesarii nepoti mei filium quondam iohanni germani mei de suprascripto uno
genitorem et de singulas genitrices una cum consensum aromata genitrice mea, simul cum
consensum iohannis …………. martini qui dicitur capucane, filium quondam stephani
……. anime suprascripti cesarii genitori et viro nostro avitatoribus ...... in
loco qui vocatur mairanum a presenti die promtissima voluntate venumdedimus et tradidimus
vobis domno theodoro filium quondam domni ursi raviniani et domnus marinus clericus
filius ..... hoc est iugalibus, idest sex uncias de viridiarium nostrum quod …..
positum in suprascripto loco mairanum qui se in simul ……… cum reliqua alia sex
uncias tuas suprascripta ……. de coherente sibi in simul ab uno latere parte horientis
est viridiarium de heredibus domni basilii derectorium et aquarium comune de pischina
comune vestra et de consortibus vestris: de uno capite parte septemtrionis et viridiarium
suprascripti heredes domni basilii derectorium: de alio capite parte meridiana est suprascriptum
aquarium comune: alio vero latere parte occidentis fundum heredes domni mastali
pappamona nostris et de sparanum et anastasium germanis quondam pappasalbana
et ……… alafernum, sicuti inter se ebricus et sepis est finis, una cum arvoribus et
introitas suas, omnibusque ei pertinentibus, pertinente nobis pro suprascripto viro et genitori
nostro, et eidem viro et genitori nostro pertinuit a quodam domno iohanne filium
quondam domni leoni monachi per chartula commutationis, quem fecerat quondam iohannes
filius quondam marini et a matrona iugalibus abiis nostris, quem et ipsa chartula apud
179
nos abemus pro alium qui continet, de qua nihil nobis exinde aliquod remansit, aut reserbavimus,
nec in …….. comisimus potestate; ideo, ut ha nunc et deinceps ......
venumdatum et traditum in vestra vestrisque heredibus sint potestate, quitquit exinde
facere volueritis, semper liveram habeatis potestate; et neque a nobis petro clerico pro vice
mea et pro vice suprascripti cesarii nepoti mei, et cum consensum suprascripta aromata
genetrice nostra, simul cum consensum et voluntate suprascripti iohannis et martini qui
dicitur capucane, distributoribus anime suprascripti quondam cesarii viri et genitori nostri,
neque a nostris heredibus nullo temporem numquam vos suprascripto domno theodoro et
domno marinus clericus iugalibus, aut heredes vestris, quod absit, abeatis exinde aliquando
quacumque requisitionem aut molestia per nullum modum, nec per summissas personas ha
nunc et in perpetuis temporibus; insuper omni temporem nos et heredibus nostris vobis
vestrisque heredibus exinde ab omnis homines omnique persona, simul et da suprascripto
cesario nepoti nostro et da suis heredibus in omnibus antistarem et defensare debeamus;
pro eo quod im presenti accepimus a vobis exinde pretium, idest auri tari quatuor, quem
presens presenti dedimus illos pro anima de quondam suprascripto viro et genitori nostro
in omnem decisionem seum deliverationem. Quia ita nobis complacuit; si autem nos aut
heredibus nostris quovis temporem contra hanc chartulam venditionis, ut supra legitur,
benire presumserimus per quovis modis aut summissas personas, tunc componimus vobis
vestrisque heredibus auri solidos duodecim bytianteos, et hec chartula, ut super legitur,
sit firma im perpetuum, scripta per manus leoni curialis ..... per indictione suprascripta
nona. + Hoc signum manus supracripti petri clerici pro vice sua et pro vice suprascripti
cesarii nepoti sui, qui infra etate exe videtur, simul cum voluntate suprascripte aromata
genitrice eorum, et cum consensum suprascripti iohannis et marini distributoribus anime
suprascripti quondam cesari viri et genitori eorum, quod ego qui supra ab eis rogatus
pro eis vel et suprascripti tari traditos vidi + et hoc memorati sumus, ut quando per vobis
vestrisque heredibus necessas fuerit suprascripta chartula commutationis, quam apud nos
abemus, tunc nos et heredibus nostris vobis vestrisque heredibus illa ostendere et …….
debeamus; si autem alioquin ut in suprascripta poena subiaceamus.
+ ego marinus filius domni aligerni rogatus a suprascriptas personas testi subscripsi
et suprascripti tari traditos bidi +
+ ego iohannes filius domni mirandi rogatus a suprascriptas personas testi subscripsi
et suprascripti tari traditos bidi +
+ ego sergius filius domni iohannis rogatus a suprascriptas personas testi subscripsi et
suprascripti tari traditos bidi +.
| |