Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.108 » Pag 335 - 337

9.108
335
337

335
+ In nomine Domini. Tricesimo anno princibatus
domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mense ianuario
quinta i[n]d[ictione]. Ego Guido filius quondam Urso
qui fui natibo de Laurjiana et modo sum abitator in l[oc]um
Ancilla Dei per combenientiam, coram bonorum hominum
suprascriptorum testium et per anc cartulam et per
manus domno Petrus, abbas Sancti Archangeli qui constructum
est in mons Coraci, optuli inclita mea rebus in
iamdicto monasterio cultum vel incultum cum omnia intus
ipsa rebus abentes indeque pertinentes, cum aquis, finis et
[vice] de biis, ubicumque vel quommodocumque per qualiscumque
rebus michi est pertinente per tota fine de Cisecundum
336
Langobardorum regum edicto grosinam unam in
omni deliberatione, sicut inter eos convenit; et per convenientiam
ipsi Manso et Mucza guadiam ipsi vicecomiti dederunt
et fideiussorem ei posuerunt Radoaldum filium quondam
Romoaldi, et per ipsam guadiam obligaverunt se et
suos heredes semper defendere ipsi vicecomiti et eius heredibus
integrum illud quod ei sicut suprascriptum est donaverunt
ab omnibus hominibus. ea ratione ut, quando ipse vicecomes
et suos heredes ipsos Mansum et Muczam et eorum heredes
defensores de eo habere quesierint, per omnes vices dent
eis et eorum heredibus suprascriptam cartulam iusta ratione
salbam abendam per omnes vices diebus sexaginta, et tunc
per omnes vices illi et illorum heredes integrum illud sicut
suprascriptum est ipsi vicecomiti et eius heredibus defendant,
et post completos ipsos dies per omnes vices illi et illorum
heredes cartulam ipsam iusta ratione salbam qualem
eis data fuerit ipsi vicecomiti et eius heredibus reddant. quod,
si ipsi Manso et Mucza et eorum heredes suprascriptam donationem
qualiter suprascriptum est ipsi vicecomiti et eius heredibus
minime defendere potuerint, tunc, sicut in suprascripto
Langobardorum regum edicto de dono et subscepto launegilt
continetur, ita ipsi Manso et Mucza et eorum heredes
ipsi vicecomiti et eius heredibus adimpleant; et tribuerunt ei
licentiam ut, quando ipse vicecomes et suos heredes voluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipsi Manso et Mucza
et eorum heredes ipsi vicecomiti et eius heredibus non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut
contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes componere ipsi vicecomiti et eius heredibus
quinquaginta auri solidos constantinatos et sicut
suprascriptum est adimplere. suprascripta vero fecit ipsa Mucza
secundum legem et Romanorum consuetudinem. suprascripto
disturbato legitur donationis. Et taliter tibi Iohanni notario
337
scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio