Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1373/a » Pag 284 - 289

8.1373/a
284
289

284
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense februario, secunda indictione. Ante me iohannem iudicem mascinus clericus filius
quondam romoaldi coniunctus est cum iohanne atrianense filio quondam mauri ad faciendum
inter se finem de causationibus, quibus ipse mascinus cum eodem iohanne olim ante romoaldum
iudicem causaverat, ut ipse iohannes malo hordine introisset in res ipsi mascino
285
pertinentes de locis albole et transboneia et per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum
et fobeas in eis fecisset et arbores et vites ex eis abscidisset et sepes ex eis rupisset et
fructus de eis tulisset et ipsas res eius contrasset. Insuper et malo ordine ipse iohannes tulisset
res mobiles ipsi mascino pertinentes de ecclesie sancti andree. In ipso loco albole constructam
quam ipse mascinus sibi pertinentem esse dicebat. Ipse iohannes responderat in suprascriptis
locis albole et transboneia et per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum plures res
et ecclesias habere, sed nescire de qualibus ipse mascinus cum eo causaret. Ipse autem iudex
sicut inter eos convenerat, iudicaverat, et illos guadiare fecerat, ut simul cum iudice et notario
ipsi mascinus et iohannes illuc pergerent; et ipse mascinus monstravit ipsi iohanni ipsas
res et ecclesiam de quibus cum eo ut suprascriptum est, causaverat, et per partem plicaret
se cum suis rationibus et secundum legem inter se ipsi mascinus et iohannes finem facerent
ex eo quo ipse mascinus cum eodem iohanne ut suprascriptum est, causaverat et de iamdicta
ecclesia. et mecum et cum notario ipsi mascinus et iohannes illuc perrexerunt, et ipse
mascinus monstravit ipsi iohanni ipsas res de iamdicto loco albole et iamdictam ecclesiam ibi
constructam de quibus cum eo ut suprascriptum est, causaverat. et per partem plicaberunt se
cum suis rationibus; ipse vero mascinus ostendit cartulas octo et dua precepta congruo anulo
consignata et ipse iohannes ostendit cartulas nobem et unum brebem sigillatum. Nec non et ostenderunt
singula iudicata de suprascriptis causationibus, in quibus ipse romoaldus iudex subscriptus
est, ex quibus unum pro parte predicti mascini scriptum per romoaldum notarium et alium pro
parte ipsius iohannis scriptum per iohannem notarium. et per partem confessi sunt plures
cartas inter se ex hoc non ostensas et legere easdem rationes feci. Ipsum brebem sigillatum
ipsius iohannis continebat, qualiter guttus atrianensis filius petri qui rocci vocabatur, rogaverat
potestas domni guaimarii principis et patricii, ut ei concederet rem sui sacri palatii ex illa parte
fluvio albole per hec fines: desuper fines serra de monte falerzu, de alia parte finis ribus unde
aqua decurrebat, desuptus finis mare, de alia parte finis ipso fluvio albole, per ipsas fines et
a foras ipsas fines de quanto sui palatii pertinebat, totum illud ei concederet securiter ille et
eius heredes illud habendum, possidendum et faciendum inde quod vellet absque cuiuscumque
contrarietate vel requisitione. Prima ex ipsis cartulis ipsius iohannis scripta per riccardum
notarium, vicesimo tertio anno principatus domni gisolfi, mense martio, tertiadecima indictione,
quomodo ipsi gutto filio roderici guadiam dederat mastalus amalfitanus qui dicebatur roibulu
et mediatorem ei posuerat se ipsum, et per eamdem guadiam ipse mastalus obligavit se et
suos heredes tenere ad suam potestatem inclitum montem suum qui ei erat pertinente qui vocatur
falerzu, et annualiter usque sexto anno completo liceret de ipso monte falerzu iusta ratione
286
abscidere et castanietum per tempus coltivatum et omne anno dare ipsi gutto et eius
heredibus de ipso monte et de ipso castanieto unum tarenum bonum, et habebat finis ipsa res
de una parte finis media serra de ipso monte. Alia parte fine medio ribus qui dicebatur aqua
puteda, desuptus finis litore maris. Alia parte fines ipso fluvio albole et saliente et coniungente
in ipsa serra, et obligaverat se ipse mastalus et suos heredes inclitum ipsum castanietum et
quercietum usque ipso constituto facere. Ad completum ipsum constitutum ipsam rem per ipsas
fines rebertere, ad potestatem ipsius gutti et heredum eius, sicut ipsa carta continet, in qua
iohannes notarius et maio subscripti sunt. Secunda ex eis scripta per teodericum notarium anno
tricesimo quinto principatus suprascripti domni gisolfi, mense iulio, decima indictione, quomodo
ante petrum iudicem iohannes filius ipsius gutti causaberat cum sergio amalfitano filio quondam
stephani qui vocabatur calendulo, ut ipse sergius malo hordine introisset in rebus eius de ipso
loco albole a flumine aque putide usque ipso fluvio albole, unde ipse iudex iudicaverat, sicut
ipsa carta continet, in qua ille subscriptus est. Tertia ex illis scripta per iaquintum notarium
tricesimo septimo anno principatus domni paldolfi et secundo anno principatus eius salerni et
sexto anno principatus domni paldolfi filii eius, mense decembri, octava indictione. Ipse iohannes
atrianensis filius gutti coniunctus fuerat cum iohanne qui fuerat sarnense et tunc erat commanente
in loco metiliano in casa iohannis et maraldi germanorum filii iohannis monachi, pro qua
in rebus sua ab aqua que dicitur albole in illa parte cum collecta manu armata introierat. et
pro qua in rebus ipsa malo hordine introierat, donaberat ipsi iohanni compositionem, quam
ille ei facere debebat, pro eo quod manifestaverat, ut in ipsis rebus nullam pertinentem ipse
iohannes sarnensis habebat, et ab ipsa aqua in illa parte aliquando tempore cum eo causare
aut contendere non posse per nullis modis, sicut ipsa carta continet, in qua romoaldus, iaquintus
et guiso subscripti sunt. Quarta scripta per iaquintum notarium anno tricesimo septimo principatus
ipsius domni paldolfi et secundo anno principatus eius salerni et sexto anno principatus
domni paldolfi eius filii, mense octubri, octava indictione. ipse iohannes et leo atrianenses
germani filii ipsius gutti tradiderant rigando de iufuni filio turbi terras et silbas eorum
quas habebant in ipso loco albole actum salerni per fines: de una parte ipso fluvio albole
et desuper parte finis sicut media serra discernebat, et de alia parte finis vallone unde aqua
putea decurrebat, et desupter parte finis mare ut ex ipsis terris eis adimplere et dare, sicut
ipsa carta continet, in qua mirandus notarius et grimoaldus subscripti sunt. Quinta ex eis ipsius
iohannis continet: In nomine domini, primo anno principatus domni nostri mansoni et domni
iohanni eius filii gloriosi principibus, mense septembri, undecima indictione. In sacratissimo
salernitano palatio ante me ademarius iudex et una mecum adesset ydoneis hominibus, coniuncti
287
sunt iohannes et leo atrianenses germani filii gutti cum riso et roderico et musando germanis
filiis quondam maraldi et cum madelmo filio iaquinti et cum sergio qui piczicuto vocatur et
gencu filio petri cognato ipsius madelmi. Ipse sergius vice mulieri nomine imperatissa uxor
sua, et ipse gencu pro vice mulieri nomine tatadomina uxor sua, propter rebus illa de locum
albole finibus Salerni, que sunt terris cum castaneis et silba uno teniente illa pars ipso fluvio
de albole. Unde ipsi filii maraldi et ipse madelmus cum ipsi cognati sui dicebant illorum esse
pertinente per successione, et ipsi germani filii gutti dixerunt non esse veritas, sed illorum esse
pertinente per successionem et sua ratione et usque nunc rebus ipsa illis tenuisset et dominasset.
Et altercantes inter se exinde antequam per lex illud inter se finirent, convenit inter
eis ut ipsi iohannes et leo secundum legem ad sancta evangelia iuraret, ut rebus ipsa da ipso
fluvio in illa parte usque in serra da unde ipsa serra discernit et saliente usque in monte qui
dicitur falerzu et revolvente ..... et vallone qui dicitur puteda et qualiter descendit usque
in mare, desuptus fine ipso mare per hec fines sicut diximus, ipsi iohannes et leo iurare ut
per successionem et sua ratione illorum esse pertinentem et quem illis et quem ipse genitor
eorum et quem parentes illorum per expletos triginta annos illud tenuisse et dominasse et legibus
eorum esse pertinentes, et sicut inter eis convenit guadiarunt inter se exinde et mediatore
ipsi germani posuerunt iaquintus aurifex filius mascani. et ipsi nominati filii maraldi et
madelmo cum ipsi cognati sui mediatore posuerunt dei evangelia parandum ipsum iaquintus.
Modo autem ut diximus, propterea iterum ante nos sunt coniuncti, et per ipsi filii maraldi et
madelmo et ipsi sergius et gencus vice ipsius uxoris sue paraverunt sancta evangelia, et ipsi
filii gutti cum quinque suos sacramentales secundum legem iuraverunt, ut rebus ipsa per supradictas
fines que illis que genitor eorum et quem parentis eorum per expletos triginta annos
illud tenuisse et dominasse et legibus eorum esse pertinente. Nos superius dictus iudex dum
taliter ipsi iohannes et leo sacramenta ipsum dantem audivimus, ideo iuxta legem iudicavimus
ut amodo et semper ipsi germani filii gutti et illorum heredes rebus ipsa securiter illam sibi
habere et omnia inde facere quod voluerint absque omni contrarietate vel requisitione ipsorum
risi, roderici, musando et madelmo, sergii et gencu et de ipse uxoris sue vel de illorum heredibus.
Tantum ipsi sergius et gencu et illorum heredes defensaret ipsi filii gutti et eorum
heredes a pars de ipse uxoris sue et da omnes homines. qui pro illorum parte et datum quodcumque
causationem inde eorum preposuerit, et si taliter illis exinde non defensaberit, componere
obligaverunt se et suos heredes ad ipsi filii gutti et ad illorum heredes decem auri
solidos constantinos et sicut dictum est, semper illis inde defensarent, et taliter pro perpetua
securitate ipsorum iohanni et leoni et de illorum heredes hunc nostrum diffinitionis emisimus
288
iudicatum, quod tibi radoaldi notario scribere dictabimus, de suprascripto mense septembri, undecima
indictione. Ego qui supra ademarius iudex. Sexta ex ipsis cartulis scripta per romoaldum
notarium secundo anno principatus domni iohannis et domni guidoni eius filii, mense
iunio, tertiadecima indictione. Ante petrum iudicem coniuncti fuerant riso et, rudericus et disiio
germani filii quondam maraldi, et madelmo consobrinus frater eorum filius quondam iaquinti,
et sergius qui piczulo clamabatur filius ursi, cum iohanne et leone atrianensibus germanis
filiis ipsius gutti ad faciendum inter se finem de rebus de loco veteri que erant isclis et transboneia
et per finibus de transboneia finibus salerni, unde inter se plures habuerant causationes
querentes ipsi germani ipsam rem suam facere per successione, et ipsi alii omnes suprascripti
querebant ipsam rem suam facere per successione et per suas rationes, sed antequam per sacramentum
illud inter se diffinire, horta erat inter illis bona convenientia et statim ipsi filii
supradicti maraldi et ipsi madelmo et sergius qui erant cognati, manifestaverant ipsi iohanni
et predicto leoni de una clusuria de terra que erat iscla iuxta ipso fluvio per fines et mensuras,
de una parte sicut decurrebat fluvio de veteri, erant inde passi octoginta quinque, de
super parte finis de toti filii ipsius maraldi et ipsorum madelmi et sergii sicut ibidem termini
fixerant, et inde erant per latitudinem passi viginti. Alia igitur parte similiter finis illorum,
erant inde passi sexaginta tres. Alia vero parte finis ipsorum iohannis et leonis et inde erant
passi sexaginta quinque totum mensuratum ad iustum passum hominis. Seu et manifestaverant
ipsis iohanni et leoni de inclitis isclis, in quibus illi molini edificati habebant in predicto fluvio
de veteri, ut eis esse pertinente ipsa molina cum ipsa aqua et cum arcaturiis et trasite et
exite sue et cum inclite ipse iscle, ista et illa pars ipso fluvio de ipsa molina usque via antiqua
que dicitur de traberse, et sicut ibat de rebolta de ipso fluvio que ibidem erat, que erat
a super cisterna unde aqua currebat que ibidem erat a supter ipsa rebolta, et sicut ab ipsa
revolta ibat usque ad supradictam peciam per supradictas mensuras et de ipso toto sicut supra
dixerant ipsi filii maraldi et predictus madelmo et sergius manifestaberant ipsis iohanni
et leoni ut eis esset pertinente et illi nullam ibidem habent, et neque per testes neque per monimen
nec per nulla quoque inventa ratione cum illis vel cum illorum heredibus illi vel sui
heredes exinde causare aut contendere non posse, eo quod legibus ipsis iohanni et leoni erat
pertinente per successione et per suas rationes et semper illi et illorum heredes inclitum illud
defensarent ipsis germanis et eorum heredibus a parte uxorum suorum et non illud vel exinde
eis vel eorum heredibus quererent tollere aut contrare, sicut ipsa cartula continet, in qua ipse
petrus iudex et teodericus subscribti sunt. Septima ex eis scripta per radoaldum notarium
septimo anno principatus domni iohannis et primo anno principatus domni guaimarii eius filii,
289
mense ianuario tertia indictione. Ante ipsum petrum iudicem coniuncti fuerant ipsi iohannes
et leo atrianenses germani filii suprascripti gutti cum lupeno filio mauronis comitis et alio lupeno
filio petri qui dicebatur de lupeno de risii qui erant habitantes de amalfis ad faciendum
inter se finem de rebus que erant terra cum castaneto de loco albole salerni finibus, quas ipse
lupenus filius petri dixerat ut de parentes suos et illorum pertinentem esse; et ipse lupenus
filius mauroni comitis dixerat, ut de eadem rebus ei pertinente esse per sua ratione et parte
ursi thio de ipso alio lupeno. supradicti germani dixerant ut rebus ipsa de parentes suos et
eis pertinentem esse, et illi illud tenuissent et dominassent, et ipse ursus auctor de ipso lupeno
et ipse alius lupenus, nec parentes suos nullam ibidem habuisset aut habere, et sicut inter
se convenerat per convenientiam inter se guadiati fuerant, ut ipsi germani iurarent ipsis lupeni,
ut que parentes illorum et illis ex dictis rem per quadraginta annos tenuissent et dominassent,
et nec ipsi lupenus filius petri nec parentes suos nec ipsa alius lupenus nec ipse ursus auctor
eius infra ipsos quadraginta annos nullam ibidem tenuissent et dominassent. Tunc autem, sicut
dictum est, coniuncti fuerant inde finem facient. Et per ipsos lupenos paraverat sancta dei evangelia,
et ipsi germani per singulos per ipsa sancta dei evangelia iuraverant, ut iamdictam
rem a semita que ibat per torum usque in serra de monte qui dicitur falerzu in ista parte
usque in fluvio qui dicitur de albole, et usque in mare, ut que illi et que parentes illorum qui
ipsos expletos quadraginta annos illud tenuissent et dominassent, sicut ipsa cartula continet, in
qua ipse petrus iudex subscriptus est. Octaba ex ipsis cartulis scripta per iaquintum notarium
nono anno principatus domni iohannis, et quarto anno principatus domni guaimarii eius filii,
mense maio, quinta indictione. In sacro salernitano palatio ante iamdictam potestatem astaret
iohannes iudex, coniuncti fuerant lupenus amalfitanus filius mauronis comitis cum riso filio maraldi
ad faciendum inter se finem illa ex illa parte aqua que dicitur albole, unde ipsi lupenus cum ipso
riso causaverat ut ipse risus et homines eius malo hordine introissent in rebus ipsius lupeni ab aqua
que dicitur albole in illa parte et usque aqua que dicitur puteda, et a serra que dicitur falerzu
usque mare, et fobeas ibidem fecissent, et arbores inde abscidissent et vites et castanientum inde
capilasset et contrasset illud hominibus quos ipse lupenus ibidem ad laborandum missos habuerat.
Et ipse lupenus in manu inde miserat ipsi riso iamdictos iohannem et leonem filios ipsius gutti,
sicut ipsa cartula continet, in qua ipse iohannes iudex subscriptus est. Nona ex illis continebat:
In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi, temporibus domni mansoni ducis et imperialis
patricii, anno tricesimo octabo, et vicesimo anno domni iohannis gloriosi ducis filii eius
Torna all'inizio