Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.2 » Pag 6 - 8

1/1.2
6
8

6
In nomine domini quarto anno domini nostri Siconi summus dux gentis
langubardorum mense decembrio quartadecima indictione: Ideoque nos maurus
et cerbulus et palumbus viri germani filii quondam lapi de vico qui caucilione
vocatur bendere et benudedimus bobis bonissoni et lapini filii quondam
bonuli de vico qui vollitum nominatur terra nostra quod habere visimus
in locum qui nominatur maranum de uno latere positum est circa
terra teudi filio quondam lapicini habe passi septuaginta et tres et gubitum
unum: alio vere latere positum est circa terra ursiniani filius quondam
trasuli de caucilione habe passi septuaginta unum caput tenet in terra trasemundi
filius quondam iohannis de caucilione habe passi treginta quattuor
et gubita dua: alio vero caput tenet in via publica habe passi treginta quinque
e gubitum unum et semisse unum: ad passi et gubita et semisse gemuli
presbiteri filius trasemundi de caucilionem digita tendentes mensuratus at plus
minus una cum omnia subter et super posita sua quidquid infra memorata
benditionem nostra fuerit inventum qualiter vobis de finem in finem indicavimus
ipsa benditionem nostra vobis eius comparatori imntegrum benumdedimus
possidendum ubi nec nobis nec ad alios homines infra memorata indicatione
vel passi nulla dicimus remanere: Unde et pronominata nostra benditionem
accepimus a vos memorati comparatori hoc est auri solidi biginti
boni bytiantei finitum vero pretium quatenus amodo habeatis et possideatis
7
memorata nostra benditionem tantum vos qui supra comparatores quam et
vestris heredes: et hoc repromittimus nos qui supra benditores et nos ipsos et
nostros concludimus heredes quatenus vobis quam et vestros heredes ipsa benditionem
nostra hab omnes homines inantestare et defendere debeamus: et
quid si vobis menime inantestare aut defendere potuerimus primis omnium
de conludium iuremus vobis secundum legem aut si ipsa benditio in aliquid
modis remeliorata paruerit sub estimatione pretii subiacere debeas et
memorato pretio quos a vos accepimus ipso vobis in dupplo componere promittimus
et presens cartula benditionis in perpetuis temporibus firma et stabilis
permaneat qualiter nos qui supra benditores te mellianum presbiterum
scribere rogavimus actum in sanctum helpidium in mese et indictione
memorata feliciter
8
+ Ego gemulus presbiter sum teste
+ Signu manu albini de caucilione teste
+ Ego portunu subdiaconus sum teste
+ Signu manu siciperti clerici testis
+ Signu manu sebastiani clerici et lupini filius arsafi de sanctum
helpidium
+ Ego gemulus clericus sum teste
Signu manu ursiniani de caucilione.
Torna all'inizio