Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.912 » Pag 62 - 64

6.912
62
64

62
+ In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, filii quondam domni guaimari principis, mense iulius, quarta, indictione. memoratorium
factum a me romoaldus comes filius quondam grimoaldi comitis, eo quod ante
presentiam amati iudici coniunctus sum ad combenientiam cum iohannes nepotem meum
filium quondam rodelgrimi comiti, qui fuit ipse rodelgrimus germanus meus, et cum grimoaldus
et romoaldus comitibus germani, filii quondam guidoni, qui fuit ipse guido germanus
meus, et cum mulier nomine aloara, filia quondam petri comiti et iudici, relicta
quondam rodelgrimi, qui fuit nepotem meum et filius fuit quondam iohanni, qui fuit germanus
meus, tamen unam cum ipsa aloara adesset vir nomine petrus comes cognatum
suum, cum quo subscripta combenientiam de subscripte rebus facere querit, eo quod ipse
rodelgrimus virum. ipsius aloare, quando in capua erad infirmus et de ipsa infirmitate defunctus
est, inter aliut quod per firmum scriptum. iudicabit, disposuit, ut post eius obitum
mundium, et freamtum, et omni pertinentiam, quam in ipsa aloamra abuit, perveniret
ad potestatem ipsius petri iudici genitor ipsius aloare vel de suos eredes, seu cui scriptum
ipsum in manum paruerit, et pro quibus paruit ipso scriptum in manum paruerit,
63
et pro quibus paruit ipso scriptum in manum ipsius petri cognatum ipsius aloare ante
presentia ipsius iudici; ideo ipsa aloara cum ipsum petrus cognatum suum hec combenientiam,
quod supscripta rebus de calore et de pertinentia tota de caputaquis nobiscum facere
previdit, in oc ordine, ut ipse iohannes nepotem meum filius quondam rodelgrimi et
ipsi filii quondam guidoni, qui fuit germanus meus, tota et inclita ipsa rebus de tota, finis
et pertinentiam de caputaquis, hoc est totum illut qui fuit ipsius grimoaldi comiti genitori
meo et abio ipsorum, filii guidoni, et de ipsum rodelgrimus qui fuit virum ipsius
aloare et abium de ipsum iohannes nepotem meum, filium predicti rodelgrimi, da bia, que
pergit ad murinianum in supra, dividerent iusta ratione in duas partes et termitarent
inter ipse sortis; et ante iudicem et notarium prius ego predictus romoaldus conprehendemus
inde una sorte, quale voluerimus, inputantem illam mihi de omnis rebus que fuit
ipsius genitori mei, quod abuit in tota pertinentia de caputaquis, scepto sortione quod
abeo in molinum conmune de eandem finis caputaquis, et faciamus ego et meos eredes
de ipsa sorte de ipsa rebus omnia quod voluerimus, videlicet de illut quod nos in sorte
comprehenserimus, et post hoc ibique presens ipse iohannes filius rodelgrimi et ipsi filii
guidoni dividere tota ipsa rebus qua sorte de ipsa rebus de illut a super ipsa via que
pergit ad murinianum, in quarta parte iusta ratione, et prius conprehendere inde ipse
petrus pro vice ipsius aloare una quartam parte, quale voluerit, ad faciendum inde ipsa
aloara et suos eredes omnia quod voluerit, et ipse relique tres sortis de ipsa rebus de
lut de super ipsa bia que pergit ad murinianum, statim igitur dividere ipse iohannes
lius rodelgrimi et ipsi filii guidoni per medietatem iusta ratione, et prius inde comprehendere
ipse petrus pro vice ipsius aloare una medietate de ipsa rebus quale voluerit, ad
tenendum illut ipsa aloara ad frudiandum diebus vite sue, si non nupserit, et de ipso frudium
faciendum quod voluerit pro usufructum, quod ipse vir suus a super suum morgimcaph
eidem mulieri reliquit per ipsum scriptum testamenti; et si nupserit, aut mortua fuerit
ipsa aloara, tunc ipsa rebus quod pro usufructu tenuerit, rebertad ad potestatem ipsius
iohanni filii redelgrimi, vel de suos eredes, medietatem, et ipsorum filii guidoni vel ad
illorum medietatem, et. faciant inde omnia quod voluerint, et imputare sivi ipsa aloara illut
quod comprehenserit pro ipsa quarta et pro ipsum usufructum de ipsa rebus a super
ipsa bia que badit ad murinianum, pro tota alia rebus que fuit ipsius genitori meo in tota
finis et pertinentia de caputaquis, scepto sortes quod abere debet ipsa mulier in ipsum
molinum nostrum conmune, aberet illam sivi, et iam tota ipsa rebus alia de ipsa pertinentia
de caputaquis, quanta fuit ipsius genitori meo da ipsa bia da murinianum in
supto, cum illut quod remanet de illut de super via ipsa da murinianum extra ipsa quarta
64
et usufructu ipsius aloare, quod ipse petrus pro vice suaque aloare conprehenserit, sicut
diximus, totum esset ad potestatem de ipsi filii guidoni et de ipsum iohannes filius rodelgrimi
et de illorum eredes, ad dividendum illut inter se per medietatem: ipse iohannes
vel suos eredes medietatem, et ipsi filii guidoni et illorum eredes medietatem, et per scriptiones
divisionis cum penis obligatis, qualiter comprehenserimus ipse sortis et inter nos tradiderimus,
firmemus non exinde, sicut lex et consuetudo est terre istius, ut semper securiter
inter nos ipse sortis, qualiter comprehenserimus, inter nos illas abere possamus in
predicta ratione. unde per combenientiam in predicto hordine guadia mihi dederunt ipsi
iohannes filius rodelgrimi et ipsi filii guidoni et ipsa aloara, tamen una cum ipsa aloara
esset ipse virum nomine petrus cognatum suum, in cuius manum paruit ipsum scriptum
testamenti, et ipse iohannes cum ipsi filii guidoni fideiussore mihi posuerunt raco comes
filius grimoaldi cum ipsa aloara, una cum ipsum petrus essendo posuerunt mihi fideiussore
iohannes comes, thio ipsius mulieri hac filius quondam petri, ut si taliter omnia suprascripta
per supradicto hordine illis et suis heredibus mihi meisque heredibus non adimpleberint
et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia per combenientiam componere
obligaberunt se ipse iohannes, et ipsi filii guidoni, et ipsa aloara, et illorum eredes, tamen
una cum ipsa aloara esset ipsum petrus, componere mihi nominati romoaldi meique heredibus
tricenti tari solidi costantini, et omnia suprascripta per supradictum hordinem illis
et illorum eredes mihi meique eredibus adimplerent. verumtamen et ipsa sorte quod
comprehensero ego nominatus romoaldus de ipsa rebus a super ipsa bia da murinianum,
sicut supradiximus, omnia inde faciam ego et meos heredes quod voluero; et oc recolimus,
ut ego et ipsum iohannes et predicti filii guidoni et ipsum petrus, qui est filius areghisi,
pro vice ipsius aloare pariter super rebus ipsa pergamus cum iudicem et sapientes
omines et ibique presens de ipsa rebus faciamus omnia, sicut superius legitur, in supradicta
ratione, quod scripsi ego myrandus notarius qui interfui.
+ Ego qui supra amatus iudex.
Torna all'inizio