|
68
+ In nomine Domini. Vicesimo quinto anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense nobembri
quinta indictione. Ante me Petrum iudicem Petrus
69
et Adelbertus et Landoarius comites germani, filii quondam
Lamber[ti comitis, et Landoarius comes, filius quondam Adelberti
comitis qui fuit con]sobrinus frater [ip]sorum germanorum,
et Gaitelgrima genitrix ipsius Landoari, que uxor
fuerat iamdicti Adelberti comitis, coniuncti sunt cum Theophilo
sacerdote monacho et abbate æcclesie, que foris hac
c[ivitate in loco ubi Gallucanta et Petralena dicitur non multum
lon]ge a mare ad honorem beatissimi confessoris
adque pontificis Nikolay condita est, et ipsi germani et iamdictus
Landoarius et predicta Gaitelgrima ostenderunt tres cartulas
quas feci legere.
Prima ex eis de vicesimo anno prin[cipatus domni
Guaimarii principis, mense ia]nuario septima indictione.
Qualiter ante Petrus iudex perrexerant mulier nomine
Zitola filia Stephani piscatori, que fuerat uxor Petri filii
Licti et Aloara filia ipsorum Zitole et Petri et ostenderant
u[num
scriptum] de quadragesimo quinto anno principatus
d[omni Guaimarii principis et quinto]
anno domni Gisolfi filii eius, mense iunio decima
indictione. Quomodo ante Dauferius iudex coniuncti
fuerant Marino Atrianensis filius Mauri et Iohannes
filius Adilperti, et per partes ostenderant
sua monimina de rebus de loco Salicto et ubi ad
Toru vocavatur et debuerat exi[nde iurare ipse Iohannes]
et fuerat paratus inde iurandum qualiter inter eis iudicatum
fuerat; et ipse Marinus sacramenta ipsa recipere
noluerat et cartulas ipsius Iohannis sicut continebat veraces
essent et ipsa rebus qualiter per fines monstraberat
et declarate fuerant veritas esset ut ipse Iohannes
genitor et abio eius ad suam proprietatem possedisset
et dominasset, et neque per testes neque per monimen
neque per qualecumque inbenta ratione de predicta
70
rebus qualiter prelegitur causare et contendere nequaquam
poteret, et donaverat ei ipsum [sacra]mentum
scriptum per Ursus presbiter et notarius, et ibidem
scriptum ipsum Dauferius iudex.
Et cum fuerat relectum, dixerant ut in supradicta rebus
de ipsis locis, que fuerat ipsius Licti filii supradicti
Iohanni filii Adilperti, habuisset sortionem ipse
Petrus vir et genitor ipsarum Zitole [et] Aloare inclita
quarta parte, et de ipsa quarta parte, que fuerat
sortione predicti Petri, fuisset pertinentem ipsius Zitole
inclitam quartam partem per suum morgincap
ei emissum per ipsum Petrum, et relique tres sortiones
esset pertinentes ipsius Aloare. et ideo ipse mater
et filia illarum voluntate, per ipsam cartulam, secundum
legem venumdederant adque ad semper abendum
confirmaverant Adelberto comiti filio quondam
Lamberti tota et inclita supradicta rebus, que superius
dixerant fuisset pertinentem ipsius Petri vir et
genitor illarum, de suprascriptis locis et de aliis locis
ibique coniunctis, cum omnibus intro se abentibus et
suis pertinentiis et cum vice de viis suis et cum inclita
quartam partem de supradicto scripto et cum inclita
sortione de aliis moniminibus que fuerat ipsius Petri
continentibus de suprascriptis rebus, ad securiter et fir[mite]r
ipse Adelbertus et suos heredes et cui per eos
datum paruisset semper omnis suprascripta venditione
habendum et faciendum quod volerent, sicut ipsa
cartula continet, que scripta est per Ademarium notarium,
in qua ipse Petrus iudex subscriptus est.
[Secunda de] vicesimo primo anno principatus ipsius
domni [Guai]marii, mense nobembri octava
indictione. Quomodo Iohannes filius Litti et mulier
nomine Anna filia quondam Iohannis qui vocavatur
71
Bassallu, qui erant amboque coniugati vir et uxore, clarefecerat
ipse Iohannes sibi esset pertinens habere res a
parte predicti [genito]ri et genitrici sue in eodem
loco ubi Salittu dicitur, que erat terris cum vineis et castanetis
et quertietis et silbis et plagariis et fondis
et bersaturiis suis in montibus quam et in planis, et ipsa
nominata mulier in predicta rebus iamdicti viri sui
quartam partem profitebat se habere portionem que
ei emissa fuerat per suum scriptum morgincap a supradicto
viro suo in die illorum copulationis. et congruum
erat ipsis viro et uxori comuniter omnes ipsas
res de predicto loco Salitto, quomodocumque eis fuerat
et erat pertinens habere a pars supradicti genitori
suo et a pars genitrici sue, ubicumque de ipsa
rebus ibique in ipso locum inbentus dedisset in montibus
et in planis, totum illud donare cum omnes monimen
inde pertinentes iamdicto Adelberto comiti filio
memorati Lamberti. et ideo ipsi nominati vir et uxor,
sicut eis congruum fuerat, bona eorum voluntate, per ipsam
cartulam donaverant adque ad semper abendum
confirmaverant ipsi nominato Adelberto comiti de omnibus
ipsis rebus, quantum quantoque supradictis genitori
et genitrici suique Iohanni fuerat pertinens in ipso
loco Salitto in montibus et in planis, inclita quartam
partem, que fuerat sortione ipsius Iohanni cum inclita
quartam partem de omnes monimen inde pertinentes
et cum omnia intro se habentibus et suis pertinentiis
et cum vice de viis suis; unde nullam sibi aut cuiqua
hominibus vel in quavis partibus inde restiterat aut dixerat
remanere sortionem, set sicut dixerant funditus illud
eodem Adelberto donaverant ad securiter et firmiter
semper ipse Adelbertus et suos heredes et cui vel ubi
per eos datum paruisset illud abendum, dominandum,
possidendum, omnia inde faciendum quod volerent absque
72
omni illorum et heredum eorum aut cuique hominibus
contrarie[tate vel requisi]tione. verumtamen supradicta
illorum donatione quam ipsi Adelberto donaverant in supradicto
hordine de inclita omnis ipsa rebus, que fuerat
pertinens supradictis genitori et genitrici suaque
Iohanni da locum qui dicebatur Bosanola in illa parte
usque fluvio Beteri qui dicitur Boneia et a locum qui
dicitur Sepi descendente ab ipso loco Sepi inter ambas
fines Bosanola et ipsum fluvium Boneia usque mare infra
ipse fines de omnes rebus que fuerat ipsius genitori
et genitrici suaque Iohanni, donaverant exinde ipsi
Adelberto inclita quartam partem cum inclita quartam
partem de omnes monimen inde pertinentes, abendum
illud ipse Adelbertus et suos heredes et cui vel ubi per
eos datum paruisset, et faciendum exinde omnia que
volerent per illa ratione sicut supradictum est, sicut
ipsa cartula continet, que scripta est per Ademarium
notarium et in ea Radoaldus et Arechisius et Alderisius
notariis testati sunt.
Tertia scripta per Alderisium notarium vicesimo primo
anno principatus suprascripti domni Guaimari[i], mense
septembri octava indictione, et in ea Radoaldus
notarius et Ademarius testati sunt.
Cum autem ipse cartule fuerunt ostense, ipsi germani et iamdicti
mater et filius clarificaverunt quod tempore ipsius
Adelberti, cui omnes suprascripte res venumdate adque donate
fuerunt sicut suprascripte cartule continent, per idipsum
Adelbertum totas et inclitas ipsas res, qualiter ei per ipsas cartulas
pertinentes fuerunt, cum omnibus intro se abentibus et
suis pertinentiis et cum vice de viis suis et cum suprascriptis
cartulis et aliis muniminibus ex ipsis rebus continentibus
per firmam cartulam offertum fuerat in iamdicta ecclesia Sancti
Nikolay, ad avendum illud rectores et partes ipsius ecclesie
et nullo modo de potestate ipsius ecclesie essent
73
subtracte. set ipse Theophilus abbas ipsam offertionis cartulam
se perditam dixit habere nec omnino eam habere posset, solummodo
iamdictas res pro parte ipsius ecclesie tenere et a
suprascriptis cartulam offertionis cupiebat accipere. idcirco ipsi
germani et iamdicti genitrix et filius pro amore omnipotentis
Dei et ipsius sancti Nikolay et anime eorum salute per
convenentiam, per hanc cartulam offeruerunt adque confirmaverunt
in eadem ecclesia Sancti Nikolay totas et inclitas
ipsas res que et qualiter ipsi Adelberto pertinentes fuerant, sicut
suprascripte cartule continunt, cum omnibus que intro
eas sunt cunctisque eorum pertinentiis et cum vice de viis
suis et cum suprascriptis cartulis et cum aliis muniminibus
ex eo continentibus. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius
abbatis et successorum eius qui per eos et per eorum heredes
in iamdicta ecclesia hordinati fuerint, et licentiam habeant
de eo cum eorum et heredum eorum voluntate facere
quod voluerint. et per convenientiam ipsi germani ed iamdicti
genitrix et filius guadiam ipsi abbati dederunt dum ydonei
homines interessent et fideiussorem ei posuerunt Ademarium filium
quondam Landolfi comitis; et per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes semper defendere ipsi abbati et successoribus
illius, qui ut dictum est in ipsa ecclesia hordinati fuerint,
totum et integrum illud quod in iamdicta ecclesia
ut superius legitur offeruerunt et confirmaverunt ab omnibus
hominibus et partibus. ea ratione ut, quando ipse abbas et
ipsi eius successores ipsos germanos et iamdictos matrem et
filium et eorum heredes defensores de eo habere quesierint,
per omnes vices dent eis suprascriptas tres cartulas rationaviliter
salbas habendas diebus sexaginta, et per omnes vices illi
et illorum heredes illud quod ut suprascriptum est in iamdicta
ecclesia offeruerunt et confirmaverunt ipsi abbati et
iamdictis successoribus ut superius legitur defendant; et post
completos ipsos dies per omnes vices cartulas ipsas quales
eis date fuerint iusta ratione salbas illis retdant; et tribuerunt
licentiam ut, quando ipse abbas et iamdicti eius successores
voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter
voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo
74
ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi germani et
iamdicti genitrix et filius et illorum heredes ipsi abbati et
iamdictis successoribus non adimpleverint et suprascripta vel
ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per convenientiam, per ipsam guadiam obligaverunt se et
suos heredes, tamen ipsa Gaitelgrima cum voluntate ipsius
filii sui cum qua omnia que in hac cartula scripta et
scrivenda sunt fecit, componere ipsi abbati et iamdictis
eius successoribus centum auri solidos constantinatos. verumtamen
quia de ipsa ecclesia Sancti Nikolay et de omnibus
rebus stabilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus et de
eo quod in iamdicta ecclesia sicut suprascriptum est optulerunt
et confirmaverunt medietatem ipsis germanis Petro et
Adelberto et Landoario pertinet, et de altera medietate quartam
partem ipsi Gaitelgrime et tres partes ipsi Landoario
filio suo pertinent, preter integram terram cum casa fabricata
que est intra hanc civitatem super palatio domnico,
quam Urania genitrix ipsorum germanorum in iamdicta ecclesia
dedit, ut integram eam cum omnibus pertinentiis, qualiter
ipsa Urania ut dictum est dedit, haberet ipse abbas et iamdicti
eius successores, et licentiam haberent cum voluntate
et absolutione ipsorum germanorum et heredum eorum de ea
facere quod volerent; nam sine eorum solutione non haberent
licentiam aliquit de ea facere, et ipsi mater et filius et
eorum heredes nullam dominationem aut pertinentiam quolibet
tempore in iamdicta terra cum casa et in omnibus eius
pertinentiis habere querant. Et duas cartuas unius tenoris,
hanc
A quam ipse abbas pro parte
ipsius ecclesie et alteram
quam ipsi germani Petrus et
Adelbertus et Landoarius et
iamdicti mater et filius retinent,
A1 quam ipsi germani Petrus et
Adelbertus et Landoarius et
iamdicti mater et filius et
alteram quam ipse abbas pro
parte ipsius ecclesie retinent,
memorans illud quod
superius inter virgulos scriptum
75
est, quia in uno loco
legitur et de ipsa quarta parte
et in alio sui [et]
quod disturvatum paruerit legitur
[et quantum],
tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
+ Ego Romoaldus notarius me subscripsi.
| |