Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.783 » Pag 121 - 121

5.783
121
121

121
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et octabo
anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense iunius, nona indictione. Ideoque
ego iohannes filius quondam petri, sicut mihi congruum est, mea bona boluntate, per
anc cartulam ante subscripti idoneis hominibus donabit adque ad semper abendum confirmabit
tibi iohanni filio quondam petri unum passum de latitudo de terra mea, quod abeo
in locum frecdaria finibus salernitane, et de longitudo da ipsa rebus tua et usque in bia
qui est a pars meridie, et donabit ego illut tibi da pars orientis erga fine polcari filii sergi
raibulu, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus iohannes et tuos eredes inclita
supradicta mea donatione abendi, possidendi, dominandi, omnia exinde faciendi que
bolueritis, asque omni mea et de meis eredibus contrarietatem vel requisitione. Unde pro
confirmandam et stabiliscendam supradicta mea donatione, nunc a presentis iusta legem launegilt
a te iamdictus iohannes exinde recepit mantellum unum in omnis deliberatione,
sicut inter nos combenit. de qua per bona combenientia ego supradictus iohannes guadia
tibi iamdicto dedit et mediatorem tibi posuit meipsum; et per ipsa guadia obligo me et
meos eredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta
mea donatione da omnes omines omnique partibus; quando autem tu et tuis eredibus
de supradicta mea donatione per vos ipsis bolueritis inde esset auctorem et defensore,
potestatem abeatis bice nostra, cum ista cartula et cum quale alia ratione que inde
abere potueritis, in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis; nam, quando
me et meos eredes quesieritis exinde abere auctorem et defensore, ego autem et meos eredes
illut vobis defensemus, sicut superius legitur. si autem, etc. Sequitur consueta formula;
statuta mulcta decem auri solidorum Constantini.
verumtamen memoramus et defensemus
iterum illut tibi a pars uxori mee. Et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius
actum salerno.
+ Ego pando
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio