Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.780 » Pag 116 - 117

5.780
116
117

116
+ In nomine domini anno tricesimo hoctabo principatus domni nostri guaimari, et octabo
anno principatus domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense martius, nona
indictione. memoratorium factum a nobis petrus filius iohanni et stephanus filius iohanni
pesanu, eo quod ante subscripti testes coniunti sumus cum ursu atrianense filio lirini de
gucti, propter quod ante os (annos) nos nominati petrus et ipsum iohannes pesanum ad partionem
ad pastenandum tulimus da ipsum leo de rebus sua in locum beteri ista parte flubio
de beteri vinea et cannietum ibidem plantandum ibidem in illo hordine, sicut continunt
brebi de ipsa pastenatione, et totum illut pastenatum et surtum abemus, sicut meruerit;
proinde, ut diximus, modo sumus coniunti et statim, sicut utraque partes complacuit,
dibidit ego illut in duas parte, unde ille compreensit inde in pars septemtrionis coniuntum
ad fine sua et nobis tradidit pro ipsa pastenatione exinde in pars meridie a parte,
ubi est muru de ipsa cibitate de beteri per finis et mensuras: de pede fine bia publica,
sunt ab intro ipsa rebus rectum mensuratum passi sedecim et medium: a parte septemtrionis
fine ipsa sua sortione, sicut terminatum est, inde sunt passi octuaginta: de capite
fine ipsius ursi quod est ab oriente, inde sunt passi quadtuordecim: a pars meridie similiter
fine sua qui est silba, inde sunt passi octuaginta et in medio loco per trabersum per
latitudo passi sedecim, totum ad iusto passum homini inclitum illut per iamdicte finis et
mensurie cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis et cum bice de bia ipsa, ad
securiter et firmiter amodo et semper nos nominati petrus et stephanus et nostris eredibus
illut abendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum quod boluerimus,
et semper ipse ursu et eius eredes illut nobis nostrisque eredibus defensare da omnes
omines omnique partibus, cum bice de ipsa bia, et non illut nobis tollere aut contrare:
117
preter, si nos aut nostris eredibus ipsa nostra sortione de ipsa rebus datura aut vinditura
abuerimus ipsius ursi vel ad eius eredes, illut venumdamus ad iusto pretium, que iuste
adpretiatum, et faciamus inde illis scire per tertio constitutum usque diebus triginta
sex: et si per ipsa constituta noluerit illut emere ad iusto pretium, tunc post ipsa constituta
liceat nos illut dare cui boluerimus; nam si ante ipsa constituta cuicunque illut
dederimus absque illorum solutione, ut de nostra potestatem exe substractum, tunc sine
pretium perveniant ad illorum potestatem. de qua per bona combenientia guadia nobis
ipse ursu dedit, et mediatorem nobis posuit manso filius iohanni ingeniosum; et per ipsa
guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. Et hunc brebem scripsi
ego iohannes notarius.
+ Ego ademari me subscripsi
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio