|
51
+ In nomini domini anno tricesimo quinto principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense octuber undecima indictione. memoratorium factu a me petrus presbiter et abbas ecclesie
sancti maximi, una mecum esset romoaldus notarius advocatorem nostrum, eo quod ante
presentia gaidoni iudici et alii testes coniuncti sumus cum petrus presbiter et adelchisi germani
filii costantini ad faciendum inter nos finem de intentionem, quam cum illum habuimus de duobus
petie de terris cum arbustis de locum nucerie ubi nobara dicitur, unde ante os dies cum illum
causavimus, querentes illut facere pertinentes eundem ecclesie sancti maximi; set antequam
per lex illut fineremus, pervenimus inde ad combenientia, ut pars predicte nostre ecclesie manifestarent
eorum de ipsa terra cum arbustis per as finis: da pars occidentis fine bia: de alia
parte fine ecclesie sancti venedicti; et revolbente per eadem fine et coniungente ad fine de filii
petri monachi, qui fuit comes, et de peredes landoni, et sicut revolbit per eadem fine et coniungente
ad fine, quod nunc retinet sasso filius orsengari, unde nos et illis in causationes sumus,
et pergente per ipsa fine et iterum revolbente per ipsa fine et coniungente in bia, qui intrant
in ipsa rebus, et per ipsa bia coniungente in ipsa supradicta bia, quod est priore fine. per
ipse finis manifestavimus illorum, ut ipsorum germani esset, et pars ipsius ecclesie nullam ibi
habere, et neque per testes, neque per monimen, nec per nullis rationibus cum illis exinde causare
aut contendere non poteremus, et ipsi germani manifestaverunt nobis, ut omnis res quanta
pars ipsius ecclesie modo dominaturi sumus per totum ipso locum nobara, ut totum predicte ecclesie
esset pertinentes et nullo modum exinde causare aut contendere non poterent neque per
testes, neque per monimen, nec per nulla ratione. ipsa alia pecia suprana dividamus inter nos
per medium equaliter per as fines: a pars occidentis fine episcopii salernitano, sicut sepe et limite
discernit: a pars septemtrionis fine predicte ecclesie sancti maximi, sicut termines ficti
sunt: de una parte fine de heredes truppoaldi castaldi, qui maraldus vocabat: de alia pars fine
de heredes ipsius truppoaldi, et fine de heredes lademari, et fine de heredes adelchisi capuani
et coniungente ad ipsa fine predicti episcopii. per iste finis omni tempore pars ipsius nostre ecclesie
habeant eos medietatem, et ipsi germani et illorum heredes medietatem, ita ut pars illorum
dividant illut et pars ipsius nostre ecclesie prius inde tollad ipsa sua medietatem, et ipsa
alia medietatem illis habere. hec supradicta comvenientia inter nos fecimus et per vona comvenientia
guadia nobis ipsi germani petrus presbiter et adelchisi dederunt et mediatores nobis
52
posuerunt se ipsis; et per eade guadia obligaverunt se suisque heredibus omni tempore permanendum
in ista comvenientia, et non querant eos removerent aut contrarent per nulla ratione et
omni tempore illis suisque heredibus defensare in ipsa ecclesia ipsa medietatem de ipsa secunda
pecitia et omnis res, quanta pars ipsius ecclesie in ipso locum nobara quomodocumque dominaturus
est da pars ipsius genitori et genitricis illorum et da se et da omnis homines omnique
partibus, qui pro pars ipsorum genitori et genetrix illorum et da illis quodcumque causationes
ad pars ipsius ecclesie inde preposuerint. et si taliter omni tempore omnia supradicta rebus, sicut
supra diximus, non defensaverint in ipsa ecclesia vel alique causationes illis vel suis heredibus
per se vel per summissa suam de ipsa medietatem de ipsa supradicta secunda petia, aut de
quanta rebus pars ipsius ecclesie in ipso locum nobara dominaturus est, preposuerit, aut si hanc
combenientia removere aut contrare quesierint, componere obligaverunt se suisque heredibus
mihi meique successoribus vel in pars ipsius ecclesie quinquaginta solidos costantinos. et ego
petrus notarius interfui et hunc prebem scripsi.
+ ego qui supra gaido iudex
+ ego qui supra petrus presbiter.
| |