|
210
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis filii domni guaimari, mense nobember, quintadecima indictione. Cum essem ego
grimoaldus comes et iudex ante aulam sancti maximi qui eficatum est intus salernitanam
cibitatem, tuc ibique ante me coniunti sunt maghenulfus presbiter filius quondam granati,
et petrus diaconus filius iohanni cum rodelgrimus et acceptu germani filii maraldi, et
romoaldus et iohannes, qui sunt germani filii iohanni, qui sunt abitatori de locum muntorum,
ipsi germani pro bice sua et pro bice de alii germano suo propter quod causanter
dicebant ipsi maghenolfus presbiter et iamdictus petrus, ut ipsi germani retinerent rebus
in ipso locum muntoru qui est pertinentem ipsius ecclesie sancti maximi, quod dicebant
ipsi maghenolfus et petrus, ut illut retinere in beneficium a parte ipsius ecclesie, set
ipsi germani ipsa rebus minime operaberunt, sicut inde obligati fuerunt, et per legem
inde componere debebant ad pars ipsius ecclesie; set antequam compositione inde esset,
perbenierunt inde in combenientia. ipsi germani boluntarie sue pro bicibus suis et de
germani sui guadia dederunt ipsorum maghenolfi et petri, et mediatorem eorum posuit se
ipsis; et per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus, ut plicarent brebri qui de ipsa
rebus abet, et remicterent illis ad potestatem ipsius ecclesie, et communiter super ipsa rebus
pergerent, et illum mensurarent, et facerent inde brebri inter se, ut omni tempore illut ipsa
rebus illis retinere et laborare et cultare, et quantum binum inde exierit, medietatem illut
dare ad pars ipsius ecclesie, et medietatem illut sibi abere, et ipsa sortione de ipso binum
ipsius ecclesie, illis reponere et salbum facere, sicut meruerit, et terraticum dare
et palmentateca, et missum ipsius ecclesie notrire, et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta
quinquaginta auri solidorum Constantini. verumtamen et abellane que ibidem fecerit, similiter
ille medietatem dare ad pars ipsius ecclesie, et obligaberunt se ipsi germani, ut in
suprascripta faciant permanere ipsi alii germani sui et eorum eredes. et pro parte ipsius ecclesie
scribere fecimus te iaquintus notarius.
+ Ego qui supra grimoalt comes et iudex.
| |