Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.656 » Pag 203 - 205

4.656
203
205

203
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri guaimari
glorioso princeps, et quarto anno principatus eius capue et ducatui amalfi,et tertio anno
ducatus illius sirrenti, et primo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni
gisulfi eximii principis filii eius, mense magius, decima indictione. Memoratorium factum
a me alfanus filius quondam leoni, eo quod ante subscripti testes coniuntus sum cum praxi
presbiter et abbas rector ecclesie sancti nicolai, qui constructum est in locum beteri, ubi
proprio gallucantu dicitur, pertinentem ecclesia ipsa de heredes quondam lamberti comitis
filii bonememorie adelberti comitis et adelberti comitis filii quondam landoari comitis, per
combenientia pro pars predicte ecclesie remisit et tradidit ipsius abbati im possesionem pars
predicte hecclesie, semper abendum una pecia de terra cum binea et pomis de locum salictu
finibus mitilianense, quod ego a pars ipsius ecclesie ad pastenandum in partionis ordine tultum
abuit, per as fines et mensuras: a pars meridie fine rebus predicte ecclesie, sunt inde
passi triginta sex: de supter parte, quod est a parte orientis, similiter fine eidem ecclesie,
sunt inde passi quinquaginta: a partibus septemtrionis fine ipsius ecclesie, inde sunt passi
alii quinquaginta: a parte hoccidentis fine sicut discernit media serra, in quo plagarie da
palumbi iocandum pertinentem eidem ecclesie sunt, cessante ab ipse plagarie in supto in
omni loco passi tres, sunt inde per longitudo passi sexsaginta quatuor, totum mensuratum
204
ad iusto passum omini: ec supradicta pecia de terra cum binea per supradictas fines et
mensuras, et extra ipsas mensuras, ego predictus alfanus a pars ipsius ecclesie ad pastenandum
compreeensum abuit a supradictus praxi pro pars ipsius ecclesie, et ego illut
pastenabit et operatum illut abeo per ipsas mensuras, quas ipso brebem de ipsa pastenatione
continet, qui scriptum est per romualt notarium, in quo cicero notarius et petrus
scripti sunt, et ego predictus alfanus extra ipsas mensuras quas ipso brebem continet, pastenatum
abeo. Modo autem, ut dictum est, ego predictus alfanus ipsius praxi abbati pro
bice ipsius ecclesie tota ipsa terra cum binea et pomis per supradictas fines et mensuras,
et aliquantum a foras ipsas mensuras, tradidit, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis,
ad faciendum exinde et de ipso brebem, quod cum ipsa rebus ipsius abbati ammisit
pars ipsius ecclesie, omnia quod boluerit, apsque omni contrarietate vel requisitione
mea et de meis eredibus; et per combenientia me et meos eredes ammodo et semper
defensandum a pars ipsius ecclesie tota ipsa rebus, quod superius ipsius abbati pro
pars ipsius ecclesie remisit et tradidit cum ipso supradicto brebe, ab illis ominibus et
partibus qui pro pars et datum meaque alfani et de meis eredibus, quoscumque causationes
inde ad pars predicte ecclesie preposuerimus; et si taliter illut in predicta ecclesia
non defensaberimus, aut si ego vel meos eredes supradicta rebus, quod superius ipsius
abbati pro pars ipsius ecclesie remisit et tradidit, vel exinde aut ipsum brebem de partibus
ipsius ecclesie tollere aut contrare presumpserimus, vel quolibet causationes ad pars
ipsius ecclesie inde preposuerimus, tunc per combenientia componere obligo me nominatus
alfanus et meos eredes ipsius praxi presbiteri et abbati et ad illius successoribus, vel
in partibus ipsius ecclesie, centum auri solidos constantinos. Et ipse abbas pro taliter per
combenientia per licentiam et apsolutionem ipsorum comitibus et dumnini ipsius ecclesie
tradidit potestate meaque alfani pro mea sorte, quod tollere debuit pro ipsa pastenatione,
una pecia de terra cum pastino de binea ibique coniuntum, quod ego predictus alfanus
pastenabi per as mensuras: ab occidente fine rebus ipsius ecclesie, inde sunt passi biginti
hocto: a pars septemtrionis fine rebus, inde sunt passi alii biginti hocto: ab oriente fine
rebus ipsius ecclesie, inde sunt passi quadraginta: a meridie fine via, inde sunt passi
triginta quatuor: totum mensuratum fuit ad supradicto iusto passum homini; ec supradicta
posteriore pecia de supradictum pastinum per ipsas fines et mensuras, sicut dictum est,
ipse abbas michi predicto alfani pro mea sorte tradidi, securiter ego et meos heredes abendum;
et obligavit se ipse abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie semper defensandum
michi predicto alfani et ad meis eredibus tota ipsa pecia de ipso pastinum, quam
ille superius michi nominati alfani pro mea sorte tradidi, cum bice de via sua ab omnibus
205
hominibus omnique partibus, et non querat ipse abbas et successores suos vel partibus ipsius
ecclesie illut vel exinde michi meique eredibus tollere, aut contrare per nulla ratione. Unde
per combenientia guadia michi ipse abbas dedi, et mediatorem michi posui romualdus
filius quondam amati; et per ipsa guadia obligavit se ipse abbas et suos successores vel
partibus predicte ecclesie michi meique eredibus, ut si taliter omnia, ut supradictum est,
michi meique eredibus non adimpleberint, et aliquit de quod superius legitur, remobere
aut contrare quesierint, tunc per combenientia et per ipsa guadia componere obligavit
se ipse abbas et suos successores vel partibus predicte ecclesie michi meique eredibus quinquaginta
auri solidos constantinos: preter, si aliquando tempore ego et meos eredes ipsa
terra cum pastino, quod superius per ipsas mensuras pro ipsa mea sorte michi tradidi,
daturam aut bindituram abuerimus, non abeamus potestatem per nulla ratione, nec per
nullam umano ingenium illut vel exinde dare aut alienare, sic ut de illorum potestatem
siat supstractum; set, si illut daturum abuerimus ipsius abbati et ad suis successoribus, vel
in partibus ipsius ecclesie, illut bindamus ad iusto balientem pretium, quod iuste apretiatum
fuerit, et faciamus inde ipse abbas vel partibus predicte ecclesie scire pro illut
emendum per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si per ipsa constituta noluerit
emere et darent inde nobis iusto balientem pretium, quod iuste fuerit adpretiatum,
tunc liceat nos eos dare cui boluerimus. Nam si ante ipsa constituta, illut vel exinde dederimus
per qualecumque ratione vel umano ingenium, sic ut de nostra potestatem siat
supstractum, tunc sine pretium perbeniant ad potestatem predicte hecclesie, ad faciendum
exinde quod boluerint. Et hunc brebem scripsi ego superius dictus romualt notarius.
+ Ego Ioannes me subscripsi
+
(Eufrasius sancti Nicolai).
+ ego desideus notarius me subscripsi.
+
(Ego valde a Deo amatus et abbas Salicti)
Torna all'inizio