Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.796 » Pag 139 - 141

5.796
139
141

139
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri guaimairi gloriosi principis,
mense ianuarius, undecima indictione. Memoratorium factum a me petrus filio quondam ciceri,
eo quod ante presentia ragemprandi iudici et alii subscripti idoneis hominibus coniunctus
140
sum cum iaquintus clericus germano meus et auria nepote nostra, filia quondam ciceri,
qui fuit germanum nostrum, et cum ipsa auria adesse ademari notarius advocator eius,
propter ad dividendum inter nos terra cum casa favrita solarata de intus hanc salernitanam
civitatem, que fuit ciceri genitori et abio nostro que commune abeo cum ipsum iaquintus
clericus et cum ipsa auria, qui est per latitudo pedes decem et summisse unum, et
per longitudo pedes biginti duo et summisse, qui da pars meridie coniuncta est ad muro
et da pars septemtrionis coniuncta est ad anditum nostrum commune. Unde ipse iaquintus
clericus dividit ipsa terra cum casa et fecit inde tres sortis; una in pars septemtrionis
coniuncta ad ipso anditum, alia in pars meridie coniuncta ad ipso muro, tertia autem
sorte fecit in medium inter ambo ipse sortis. Iste tres sortis .......... siant omni tempore
ad equale mensuria, tantum omni tempore ambe ipse sortis, ipsa mediana et ipsa a
pars septemtrionis deant ……….. a parte occidentis per latitudo in omni loco pedes
duo et summisse, et per longitudo a completa ipsa sortione da meridie usque ipso anditum
commune, qui est in parte septemtrionis, communiter amba ipsa andita inter nos
homni tempore abendum a terra et usque ipso astracum. Et de super ipso astracum similiter
fecit de ipsa casa alie tres sortis. Una in parte meridie coniuncta ad predicto muro,
alia in medium, tertia vero in parte septemtrionis, et ista sorte a parte septemtrionis
semper abead de ipso mineaneum tres pedes per latitudo et per longitudo, quantum ipso
mineaneum coniunctum est ad ipsa sorte, et ipse tres sortis omni tempore ad equale
mensuria siant, et quantum restad de ipso mineaneum in parte septemtrionis dimisimus
illut pro anditum commune. Similiter et dimisit anditum a parte occidentis per
ambo ipse sortis a completa ipsa sorte da meridie usque ipso anditum commune, quod
per ipso mineaneum dimisit per latitudo alii duos pedes et summisse; amba ipsa andita
per solarium et mineaneo commune siant inter nos omni tempore ascendendum et descendendum
semper nos toti et nostris eredibus per ipsa scala, qui modo in ipso anditum
posita est, et ipsa sortione a meridie abead superfluum vicem et pertinentia quod nos
habemus in predicto muro, et, sicut diximus, ipso anditum siant a parte occidentis per
ambo ipse sortionis a terra et usque ipso astracum, et per ipso astracum similiter alium
talem anditum; et si necessum fuerit, ut sortis ipse in alium menbrum levate fuerit,
alium talem anditum semper siant per ambo ipse sortis, que supra diximus, ab ipso anditum
qui est a parte septemtrionis, et usque ipsa sortione qui est a parte meridie, omni
tempore anditum ipsum inter nos et nostris eredibus communiter abeamus ad ingrediendum
et regrediendum. Et semper aqua pluviale, que discurserit de tectum de ipsa sortione
mediana, discurrant in parte occidentis, et ille qui ipsa sortione compreenserint, semper
141
ponant et abeant canale in ipsa parte occidentis, ubi discurrant aqua ipsa iusta ratione,
canalem ipsum super ipso anditum in altum positum et per longitudo canalem ipsum
usque ad predictum anditum qui est a parte septemtrionis, et ipsa aqua semper cecidant
in ipso anditum a parte septemtrionis: tota supradicta mensuria mensurata fuit ad talem
pedem manum omini, quantum brebem istum in capite latus es pedem unum. Unde ego
iamdictus petrus prius conpreensit ipsa sortione mediana, qualiter superius illam fecit esse
una sorte, et ipsa auria una cum ipso advocatorem suum conpreensit ipsa sorte a parte
septemtrionis, qualiter superius dicta est, et ipsius iaquinti clerici remansit ipsa sorte da
meridie, qualiter superius dicta est, et qualiter sortis ipse conpreensimus, sic pars partium
illas per partes inter nos tradidimus, cum omnia intro se abentibus et omnibus ad
se pertinentiis, et cum vice de ipsa andita, ad securiter et firmiter amodo et semper pars
partium nos et nostris eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, et unusquisque
de sua sorte faciendum exinde omnia quod voluerit. Tantum, si de ipse sortis per legem
perdiderimus, unus alterum inde inter nos restauremus; tantum ego iamdictus petrus potestatem
abeam tollere de ipso mineaneum qui est a pars septemtrionis, ipsa scala et ipse
tabole de ipso mineanum. Unde in eo hordine per vona combenientia guadia mihi ipse
iaquintus clericus et ipsa auria una cum predicto suum advocatorem dederunt, et mediatorem
mihi posuerunt maio congnato meus filius quondam petri, et ipse petrus fuit filius
sellicti clerici; et per ipsa guadia per partes obligaverunt se et suis eredibus omni tempore
permanendum in suprascripta divisione, et per nullis modis querant illas removere
aut contrare; et si taliter in suprascripta divisione omni tempore firmiter illis et illorum
eredibus non permanserint et de suprascripta aliquid contradixerint, aut si super sortis
ipse malo hordine ipse presunserit, vel removere quesierint illa pars qui ibidem permanere
noluerint, componere obligaverunt se et suis filiis et eredibus mihi meique eredibus quinquaginta
auri solidos constantinos et in suprascripta divisione omni tempore firmiter permaneamus
nos et nostris eredibus, et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfuit
+ Ego qui supra ragemprandus iudex
+ Ego iohannes notarius me subscripsi
+ Ego superius ademari notarius.
Torna all'inizio