Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.749 » Pag 68 - 69

5.749
68
69

68
+ In nomine domini tricesimo quinto anno principatus domni nostri Guaimarii, Et quinto
anno principatus domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense magius, sexta indictione.
Memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, Una
mecum adesset mirandus notarius advocatorem nostrum, Eo quod ante subscripti ydoneis
hominibus per conbenientiam tradidimus donati filio foscemari et marini filio petri romano,
avitante de locum capaczana, et sunt anbo cognati, de terris pertinentem ipsius ecclesie,
que sunt intus anc salernitanam civitatem in ipso plaio non longe ab ipsa aecclesia.
Abentem as fines et mensuras illut quod eorum tradidimus: A pars septemtrionis fine ipsius
ecclesie, sicut ripa indeque discernit, sunt inde rectum mensuratum extra rebolta,
que facit ipsa ripa, pedes quadtuordecim minus uncie tres: A pars orientis ascendente
secus alia ripa, qui est secus bia ipsius ecclesie, indeque pedes nobem: A parte occidentis
fine ipsius ecclesie, qualiter descendit ab ipsa priore ripa usque ipsa bia qui vadit iusta
balumcellum, qui ibi esse videtur, et inde sunt pedes quadtuordecim, et qualiter descendit
69
et concludit usque ipsa mensuria de ipsi nobem pedes, que sunt a pars orientis. Totum
mensuratum ad iusto pedem manum hominis per istas fines et mensuras inclitum illut
eorum tradidimus cum bice de ipsa bia, Tali hordine, ut amodo et usque biginti octo anni
ad illorum vel de illorum eredibus sint potestatem illut tenendum et dominandum, et fobee
et omnis sue hutilitatis ibidem faciendum iusta rationem, et casa lignitia terranea
sive solarata ibi faciant, qualiter voluerint iusta rationem, et ibidem residerent et avitarent,
vel homines ad residendum ibi mittant, aqua autem plubiale de ipsa casa quod ibi fecerint,
faciant discurrere per eo loco, unde aptum fuerit, et redeat ipsa aqua decurrentem per ipso
ballonem, et pro censum de ipsa traditionem steterunt dare per omnis annum mihi vel in
pars ipsius ecclesie de supradicto mense magius triginta follares, et stetimus defensare illorum
iamdicta nostra traditionem amodo et usque conpletum ipso constitutum da omnes homines
omnique partibus. Et, dum completum fuerit ipso constitutum, faciant scire me vel
pars ipsius ecclesie, et illis vel illorum eredes dividant tota ipsa casa, que ibi facta fuerit,
per medietatem; et pars ipsius ecclesie conprehendat inde quale parte voluerint, que
circoitum nobis assignet clusa et cooperta, in simul cum tota ipsa terra per iamdictas fines
et mensuras, ubi ipsa casa fuerit, remittad in pars ipsius ecclesie, et licead illis suisque
heredibus inde exire cum reliqua medietate lignamen de ipsa casa et cum omnis illorum
mobilia et pergant, ubi voluerint. Unde in eo hordinem per conbenientiam guadia
nobis dederunt ipsi iamdicti donatus et predictus marinus anboque cognati, et mediatores
nobis posuerunt se ipsis, ut si taliter omnia suprascripta illis vel illorum eredes in
pars ipsius ecclesie non hadimpleberint et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia componere
obligaberunt se ipsi exdicti donatus et predictus marinus et suis eredibus mihi,
vel in pars ipsius ecclesie biginti auri solidi constantini. Verumtamen, si ipsa sortione
illorum de ipsa lignamina, vindituram vel daturam abuerint, sic, ut de sua potestate siad
substractum, in pars ipsius ecclesie illut vindant ad iusto pretium, que iuste fuerit appretiatum;
et si pars ipsius ecclesie noluerit illut emere et dare inde iusto baliente, licead
illis eos dare cui voluerit; et si fecerit ipsa casa in solarium, habeant licentiam facere
mineaneum in altum a super ipsa bia et super ipso ballonem, et ubi iam in solarium
ipsa casa lebata abuerint, darent per annum censum nobis vel in pars ipsius ecclesie,
que pro ipso catodeum que pro ipso solarium unum aureum tari bonum et tertia de
tari, de qualis moneta andaberit, et non iactarent aliqua sordietas in ortum ipsius ecclesie
qui ibi propinquo esse videtur. Quod scripsi ego myrandus notarius qui interfui.
+ Ego romoaldus me subscripsi
+ Ego ademari me subscripsi.
Torna all'inizio