Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.88 » Pag 258 - 259

9.88
258
259

258
+ In nomine Domini. Vicesimo octabo hanno princibatus
domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mense
aprelis octaba indictione. Dum nos Urso [et Mau]rus
germani et filii quondam Ademario de Camilla clarefacimus
nos abere de integras res nostro genitori due pars qui[a
ip]sa tertiam pars tradidimus ad Gemma sorore nostra, et
ipse due partibus congruum nobis est pro Deo amore et salutis
anime nostre et de ipsis nostris genitoribus offerimus illud
in ecclesia monasterii Sancti Archangeli qui situm est
in mons Corace de Cilentus. et ydeo coram vonorum hominum
subscriptorum testium tradimus [in]tegras scriptas nostrasque
sortionis sicut diximus in eadem ecclesia cum omnia
infrascriptas res habentibus, cum vineis et terris et sedibilibus
undecumque vel quomodocumque per qualiscumque
vel per successionibus aut per quolivet ratione nobis rebus
est pertinentes per tota Camella seu per aliis locis, integrum
illud offerimus in prephato monasterio, ut prefata ecclesia
et rectores eadem monasterii fiat potestate lavorandum
et ad laborandum dandum et omnia exinde faciendum quod
pars iamdicti monasterii placuerit cum o[mnibus] infra se
habentibus et vice de viis securiter semper illud abendum,
possidendum, dominandum et sic[ut] diximus omnia faciendum
sine omni nostra et de nostris heredibus contrarietate.
unde pro tali[ter] nos iam nominati Urso et Maurus
gudiam exinde vobis Landus advocator eidem monasterio
et domno Petr[o] abbas dedimus et fideiussore exinde vobis
posuimus Lando presbiter filius quondam Iohannis de
Ruticini et per ipsam gudiam obligamus nos amborum predicti
fratri et nostris heredibus semper defensandum scriptas
res qualiter super declaratum est da omnes homines; et
quando pars ipsa prephata ecclesia et abbas et rectores prephatum
259
monasterium exinde voluerit esse defensores, liceat
exinde esse defensores cum omni monimine quas inde abuerit
vel abere potuerit. quod si taliter omnia nos et nostris heredibus
ad pars ipsa ecclesia et rectores prephatum monasterium
non adimpleverimus et aliquit exinde minuare vel remobere
quesierimus per nos vel per nostra apposita persona,
per ipsam gudiam obligamus nos iamdicti fratri et nostris
heredibus cum ipsa summissas nostras ad componendum ad
rectores eadem ecclesia et ad pars ipsum monasterium et
cui scriptum ipsum pro vice eadem ecclesia in manus paruerit
unusquisque per capud auri solidos costantini viginti
et que supra legitur nostre offertionis in prephato monasterio
firmiter permaneat. Et taliter scribsi ego Landus presbiter
et notarius et interfui. S.
+ Ego Rainaldus presbiter.
+ Ego Achinu presbiter.
Torna all'inizio