Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1048 » Pag 274 - 277

6.1048
274
277

274
+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus salerni domni nostri guaimarii
gloriosi principis, Et septimo anno principatus eius capue, et ducatus amalfis et sirrenti,
et quarto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii
principis et ducis, et tertio anno ducatus illorum apulie, et kalabrie, mense agustus, tertiadecima
Indictione. Ante me ademari comes et iudex coniunti sunt in convenientia sergi
filius quondam iohanni et cennamus filius quondam ioannis, Et per ipsum sergi ostensa
est una cartula divisionis continentem. In nomine domini vicesimo quarto principatus
domni nostri guaimarii gloriosi principis mense nobember, Undecima Indictione. Memoratorium
factum a me leo filio quondam ildemanni, eo quod ante presentiam petri iudici
et subscripti testes coniuntus sum cum mulieribus nomine viba que est uxor nicolai,
et purpura que fuit relicta iohanni, et sunt amboque sororibus nepotes mee filie quondam
deusdedi qui fuit germanus meus, una cum ipsa viba adesset nicola viro suo et cum
275
ipsa porpora adesset cennamo filius suus propter ad dividendum inter nos rebus nostra
quam comune habemus in locum strectola in monte a super aecclesia sancti felici, quem
ad ipse sorori est pertinentem de rebus ipsa a parte supradicti deusdedi genitori suo...
prius ego nominatus leo..... et inclita terra cum vinea et vacuum qui est suptus et
coniunctum cum via que pergit ad iobi, et fecit exinde due sortis. Una sorte a pars meridie
et alia in pars septemptrionis, et ipsa sortione da meridie per hec finis et mensurie
Inter ambo ipse sortis, qualiter termiti ficti sunt, da ipsa via da iobi abiente rectum in
pars orientis usque fine nostra comune, ubi complunt passi octuaginta sex: a pars orientis
circa ipso comune per iatitudo passi triginta: a pars meridie fine similiter comune
abiente in pars occidentis per termiti et coniungente in ipsa via sunt passi sexaginta
quinque: a pars occidentis fine ipsa via, inde sunt per latitudo passi viginti octo. Et precognita
causa mensuravimus de ipsa via abiente circa ipso comune usque unum termite
passi viginti quadtuor; et de ipso termite abiente et revolvente in pars septemtrionis
sicut discernit media sepe, sunt passi quinquaginta, Et da inde revolbente quasi in pars
septemtrionis circa illut qui fuit stefani maio, passi octo et gubito unu. Et de inde rectum
revolbente in pars orientis passi viginti octo. Et a pars orientis per latitudo passi
viginti quadtuor. Et inter ambo ipse sortis, qualiter ipsi termiti ficti sunt usque ipsa via
longitudo ipsa octuaginta sex passi; Seu et alie due sortis feci esse de alia una petia de
terra cum vinea. deserta, que est a super et coniuntum cum ipsa via, una sorte in pars
orientis et alia in pars occidentis per hec mensurie. lpsa sortione da oriente inter ambo
ipse sortis, qualiter termiti- ficti sunt, sunt passi quadraginta sex.... circa fine comune
passi viginti quadtuor, et da inde revolvente circa ipso comune aliquantum in pars
orientis passi octo, et da inde rectum revolbente similiter in pars orientis passi decem,
et da inde iterum revolbente et coniungente in ipsa via passi duodecim; a pars orientis
fine ipsa via, inde sunt per ipsa via, qualiter revolbit, passi quadraginta unum et gubita
dua. Et ipsa sortione da pars occidentis per hec finis et mensurie: de pede fine ipsa
via, inde passi quadtuordecim: a pars occidentis sicut termiti et sepe discernit: de super
fine ipso comune, inde sunt per latitudo paucum a super ipsa binea deserta passi quindecim.
Et inter ipse sortis passi quadraginta. Et ipse nicola pro vice de ipsa uxore et
cognata sua dividit aliquantum de ipso comune, que est terra et coniungit cum ipse sortibus
de ipsa vinea deserta que est cum silva. Et dividit eos da capite de ipse sortionibus
de ipsa vinea deserta, quomodo se ascendunt unusquisque sortionibus de ipsa vinea
usque termiti quos ibidem fiximus, una sorte in pars orientis coniunta ad ipsa via et
alia a pars occidentis, ud sic ascendant ambe ipse sortionibus, usque ipsi termiti, qualiter
276
retinunt ipso sortionibus de ipsa vinea deserta. Tamen et ipsa sortione da occidente
coniunta est ad alia via, que est de super capite et da ipsi termiti. Et da complete ipse
sortionibus in pars septemtrionis que quanta quantaque rebus nobis ibi est pertinentes
in partibus occidentis et in pars septemtrionis usque via que ascendit ad ipso sassu, et
a pars orientis coniunta cum ipsa priore via. Ideo oc totum ego nominatus leo dividi
lut et feci exinde due sortis, una sorte a pars septemtrionis coniunta ad ipsa via in ipso
sassu, et alia sortione da pars meridie coniunta ad supradicte sortionibus et ad ipsi termiti.
Ipsa sortione da pars septemtrionis per hec finis et mensurie: a pars orientis fine
ipsa via da iobi, inde sunt per latitudo usque ipsa via que ascendit ad ipso sassu, passi
quinquaginta sex; longitudo est, qualiter rectum vadit da ipsa via da iobi in partibus occidentis
per ipsi termiti, qui inter ambo ipse sortis ficti sunt et usque ipsa via de super. Et
ipsa sortione da meridie per hec finis et mensuria: per Iatitudo in medium da termite
in termite usque ipsa sortione da septemptrione passi viginti unum. Et circa ipsa via de
iobi per latitudo passi triginta et gubitum unum, et a pars occidentis coniuncta ad ipsa
via, et est ibidem per latitudo circa ipsa via que est de super pars, passi decem et octo;
Iongitudo vero da ipsa via de iobi rectum usque ipsa via que est de super; tota omnis
suprascripta mensura mensuratum ad passum illum qui signatum est in columnea marmorea
de ecclesia sancti mathei de archiepiscopio salernitano. Unde prius ipse mulieribus
cum predicto viro et filio suo in sortem compreenserunt de ipsa priore terra cum vinea et
vacuum, que est a subtus et coniunta cum ipsa via da iobi tota et inclita ipsa sortione
da pars septemtrionis per supradicte finis et mensurie. Et ego compreensi in sortem ipsa
alia sortione que est a pars meridie per supradicte finis et mensurie. Seu et similiter comprenserunt
in sortem de ipsa terra cum vinea deserta tota et inclita ipsa sortione da pars
occidentis per supradicte finis et mensurie. Et ego in sortem compreensi tota et inclita
ipsa ratione da pars orientis et de ipsa alia rebus cum silba ibique coniunta, qualiter
ipsa mea sortione percurrit de ipsa vinea deserta usque ipsi termiti: similiter compreensi
tota et inclita ipsa sortione da oriente coniunta cum ipsa via da iobi. Et illis exinde in
sortem compreenserunt ipsa sortione da occidente, qualiter similiter retinunt, da capite
de ipse illorum sortionibus da ipsa vinea deserta et usque ipsi termiti. Seu et in sortem
illis compreenserunt de ipso aliut da ipsi termiti in super, ipsa sortione da meridie que
coniunta est ad supradicte sortionibus per supradicte finis et mensurie; Et ego in sorte
compreensi tota et inclita ipsa sortione que est a parte septemtrionis per supradicte finis
et mensurie. Hec supradicte sortis, qualiter superius dicte sunt, inter nos ille compreensimus
et tradidimus cum omnia intro se habentibus et suis pertinentiis, et cum vice
277
de vie sue, ad securiter et firmiter pars partium nos et nostris heredibus omni tempore
unusquisque seu sortionibus abendum, faciendum exinde unusquisque de sua sortione quod
voluerit, et per nullis modis queramus illut inter nos removere aut contrare. Et si illut
removere aut contrare quesierimus, vel si super sortis ipso malo hordine ire presumserimus,
per bona convenientia obligabit se illa pars, qui eos removere aut contrare quesierint,
ad componendum ad illa pars que in suprascripta divisione permanserit, et ad eius
heredes, quinquaginta aurei solidos constantinianos, et in suprascripta permanere et omnia
adimplere, sicut superius legitur: tantum de supradicte sortionibus, quod superius in
sortem compreenserunt ipse sororibus, sceptuamus exinde quartam mulieri nomine blacta
genitrice istarum sororibus que fuit uxor supradicti deusdedi, quod per firma cartula paratam
habeo da ipsa blacta, sicut ipsa mea cartula continet. In eo hordine, ud ipse sororibus
plicaret se cum sua ratione, et ego cum mea ratione, et secundum legem de ipsa
quarta parte predicte blacte de rebus supradicti deusdedi viri sui exinde finem facere.
Unde de omnia suprascripta inter nos adimplendum per bona convenientia guadia demus
inter nos, exinde ipse mulieribus posuerunt inde michi mediatores petrus filius quondam
iohanni qui vocavit fastiju, et petrus filius quondam ursandi. Et ego similiter ambo ipsi
petrus posuit earum mediatorem. Et unc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.
Verumtamen homnia suprascripta ipse mulieribus fecerunt, ipsa viba una cum ipso
viro suo, in cuius mundium se dicebat esse, et ipsa porpora una cum ipso filio suo, in
cuius mundium se dicebat esse. Et ego superius dictus ademari notarius subiunsit. Ego
qui supra petrus iudex. Ego cicerus notarius me subscripsi. Ego iohannes notarius me subscripsi
Cum autem cartula ipsa lecta fuit sicut convenit, inter ipsum sergii et ipsum
cennamum, dixerunt amboque, ud ipsa cartula divisionis in omnibus que continet, veracem
esset, et nullam inde contradiceret, et per eadem convenientia guadia dedit ipse cennamus
ipsius sergii et fideiussorem ei posuit seipsum. Et per ipsa guadia obligavit se ipse
cennamus et suos heredes, ud si aliquando tempore ille vel suos heredes contradicere aliquit
de quantum continet ipsa cartula divisionis et in omnia que continet, firmiter non
permanserit, per ipsam guadiam componere obligabit se et suos heredes ad ipsum sergi
et ad eius heredes, seu cui scriptum iste in manum paruerit, quinquaginta auri solidos
constantinianos, et omni tempore firmiter permanere in suprascripta divisione, que tota
superius declarata est; et ubi est disturvatum legit deusdedi et in... virgulas legit mea.
Et taliter pro parte ipsius sergii Te truppoaldum notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra ademarius iudex.
Torna all'inizio