Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1306 » Pag 136 - 137

8.1306
136
137

136
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense maio, tertiadecima indictione. Ego amanda filia quondam marii, relicta cuidam piperati,
filii quondam leonis amalfitani, qui dictus est baru, inspirante deo a quo cuncta procedunt,
sicut michi congruum est, bona mea boluntate ……………. meorum, secundum
legem et consuetudinem romanorum in quam vivo, offero in monasterio sanctissime et individue
trinitatis ………….. in quod domnus leo venerabilis abbas preest, integras omnes
res meas estabilibus ………… per fines et vocabula, et pertinente ipsius loci, seu
alicubi ………… pertinentiis, et cum vice de viis suis, et cum muniminibus ex eis
continentibus, ea ratione, ut semper sit in potestate ………. et partibus ipsius monasterii;
et liceat ipso domno abbati et successoribus eius, et partibus ipsius monasterii de ea
facere ……….. dedi lupeno presbitero et monacho pro parte suprascripti monasterii
per iussionem ipsius domni abbatis, et fideiussorem ei pro ipsius monasterio ……….
137
ipsam guadiam obligo me et meos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus
eius et partibus ipsius monasterii integrum illud quod in eo ......... sicut suprascriptum
est offerui, ab omnibus hominibus; et tribui licentiam, ut quando ipse domnus abbas
et successores eius, et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint. Verumtamen
…….. intus loco mitiliano. ubi proprie planum vocatur. et si sicut superius
scriptum est, ego et mei heredes ……….. ipsius monasterio non adimpleverimus, et
suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserimus ……….
predicta amanda, que iam ultra viginti quinque annos sum, obligavi me et meos heredes componere
ipsi domno abbati et …….. monasterii centum auri solidos costantinos, et sicut
superius scriptum est adimplere. Suprascripta peregi coram presentia vivi castaldi ……
te iohanne notario scribere rogavi.
+ Ego qui supra bibo castaldeus.
Torna all'inizio