Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.561 » Pag 4 - 12

6.561
4
12

4
+ In nomine domini dei Salvatoris nostri Jesu christi. Imperante domino
nostro elexium magno. Imperatore anno tricesimo quarto: sed et ioannes
eius filio porfirogenito magno imperatore anno vicesimo tertio die decima
mensis iulii indictione octaba neapoli. Vysus itaque fuit domino marino filio
quondam hvone memorie domini landolfi qui fuit dux civitatis gaiete et
quondam domine inmilgla ducissa iugalium personarum: Ipse autem
per absolutione gloriose potestatis domini ioannis in dei nomine etminentissimus
consul et dux atque domini gratia magister militum et imperialis
protosevasto exadelfo germano suo et una secum abendo abbocatore
domino ioanne qui nominatur de acerre filio quondam bernardi qui
fuit comes de sessula et de acerra quem ipsa gloriosa potestas ad eum abbocatorem
dedi eo quod ipse non est in legitimam etatem accipere per
chartula in die octaba de magio mense de indictione sexta qui iam preterit
da stephano isabro qui nominatur de pulverico et theodora oc est
iugalibus et da stephano marenario . . . hoc est iugalibus: filio et
nurua quondam petri. idest auri tari viginti boni de amalfi diricti et pesanti
quas ipse dedi et recollegi da quidem petro diacono qui nominatur
demagi filio quondam idem magi Idest integrum orticellu qui antea domo
edificata fuit . . . unde ad eum chartula recetatiba
fecit: posita vero intus anc civitatem neapolis intus trasenda et anditum commune
quod exiet in platea publica qui pergit ad porta domini ursi tata et
pro memorati tari quas da eis accepi ad eis et ad illorum heredibus dedi
memoratum integrum orticellum quod antea domo fuit. insimul una cum
aheribus et aspectibus suis. et cum introitum suum et omnibusque eius
pertinentibus etiam dedi ad eis ipsa chartula que memorato petro diacono
ad eum fecit: in tenore quatenus illut habere et detinere seu frugiare debere.
et de ipsas frugias faciendi que voluero usque in illu constitutu duos
annos expletos et si infra constitutum benissent ioanne qui vocatur maiurido
defiso suo filio ubullotta et de maria maiurina simul defisis suis. et
ad eis et ad illorum heredibus dare volere auri tari viginti quadtuor boni
5
de amalfi diricti et pesanti ipsis illos recipere debere etiam et ad eis rendere
debere ipsa chartula una cum ipsa chartula recitatiba: et si da tunc
usque in memoratu constitutu duos annos expletos non benissent memorato
ioanne defiso suo. aut si ipse ad eis dare nolere memorati auri
viginti quatuor. tunc in omni transacto. at memoratis iugalibus et cognatis
et illorum heredibus abere debere memoratum integrum orticellum cum
suis omnibus pertinentiis. et ibidem licentiam et potestatem abere et facere
et edificare domos sicuti alii abere fuit: et est coniunctu ipsu orticellu
quod antea domo fuit a tribus partibus cum domu et ortu monasterii de
ecclesia sancti sebastiani et dum quartam parte domum de maria maiurino
per quam ibidem introitum habere debere. In omnem hordine et tenore sicuti
. . . quod in omnibus ipsa chartula videatur continere: postea
vero iterum visus fuit memorato domino marino filio memorati quondam
vone memorie domini landolfi senatori et dux civitatis gaieta et quondam
memorata domina inmilgla ducissa iugalium personarum: ipse autem per
absolutione gloriose potestatis iam dicti domini ioannis in dei nomine etminentissimi
consul et dux. atque domini gratia magister militum et imperialis
protosevaste exadelfo germano suo: et una secum abendo abbocatore
domino ioanne qui vocatur de acerre filio quondam domini bernardi qui
fuit comes de sexula et de acerre. quem ipsa gloriosa potestas. ad eum
abbocatorem dedi propter quo ipse non est perductum in legitima etatem:
venumdare per chartula venditionis in die quarta de mense ianuario
de indictione octaba ista in qua modo sumus. in auri solidos quadtuordecim
boni de amalfi diricti et pesanti de tari ana quadtuor tari per solidum
minus tare unum: at memorato stephano marenario qui nominatur castrato
et at memorata maria hoc est iugalibus filio et nurua memorati quondam
petri et at theodora filia quondam stephani qui nominatur sissano relicta
quondam stephani qui nominatur pulderico. hoc est cognatis seu uterinas
germanas. Idest integras modica Inferiora cellarii sui. qui est constituta subtus
superiora illorum. et de heredes memorati stephani pulderico viro de
memorata theodora: seu venumdedi et tradidi ad eis et integru orticellu
suo. quod antea domo edificatum fuit. qui est ante ipsa modica inferiora
parte orientis. insimul posita vero intus memorata curte et transenda. qui
6
est iuxta memorata platea publica qui badit ad porta memorati domini ursi
tata regione arcocabredatu. una cum aheribus et aspectibus suis et cum
quantum ad hoc pertinet de memorata curte et de iam dicta trasende et
de regia et a . . . . . abintus ipsa regia insimul commune. unde quantum
ad oc pertinet ad eis illut venumdedi et cum introitum suum omnibusque
eius pertinentibus pertinente ad eum per comparatum per chartula
comparationis sua. que ad eum exinde fecit memorata maria defisa
sua filia quondam gregorii qui vocatur maiurino: et quondam maria que
fuit filia quondam petri qui nominatur sissano iugalium personarum: relicta
quondam memorati ubulocta qui fuit defiso suo que vero memorata
chartula comparationis sua. in presentis aput eis illa remansi pro eorum
heredumque illorum defensione. coherente at memorata modica inferiora
cellarii et at iam dictum orticellum qui antea domo edificata fuit
qui insimul est in uno coniunctum quas insimul ad eis illut venumdedi
de uno latere parte meridiana est memoratum alium orticellum. qui antea
domo edificata fuit de ipsis comparatoris. et de ipsis heredes memorati
stephani viro de memorata theodora que ipse ed eis et ad memorato
stephano pulderico. illut venumdedi per ipsa halia chartula sicuti inter
se pariete qui est iuxta modica inferiora quas had eis venumdedi exfinat:
de alio latere parte septemtrionis est et domun illorum et de memorati
heredes memorati stephani pulderici. de uno capite parte occidentis.
est ortum monasterii iam dicti sancti sevastiani ut inter se pariete exfinat:
in quo habet dossicie de alio capite parte orientis est memoratum
anditu commune unde quantum ad oc pertinet ad eis illut venumdedi per
qua ibidem ipsum introitum abere debere. et licentiam et potestatem abere
ipsis et illorum heredibus ipsum orticellum quod superius ad eis venumdedi
domu facere et edificare qualiter ab antea fuit in omnem ordine
et tenore sicuti et quomodo in omnibus ipsa chartula videtur continere. Modo
vero benistis vos videlicet dominus iacobus venerabilis igumenus memorati
monasterii sanctorum sergii et bacchi qui nunc congregatum est in
memorato monasterio sanctorum theodori et sevastiani qui appellatur casapicta
situm in biridiarium. vos autem una cum cunctas vestras congregationes
monachorum memorati sancti et venerabilis vestri monasterii. et
7
quesistis nos memorato stephano marenario qui nominatur castrato et memorata
maria Sissana hoc est iugalibus et memorata theodora relicta quondam
memorati stephani isabrii qui nominatur pulderico. et petro et stephano
et marocta et ioanne uterinis germanis filiis quondam memorati stephani isabrii
qui nominatur pulderico qui de memorata theodora. abuit hoc est insimul
iugalibus seu uterinas germanas et cognato et genitrice et filiis seu nepotes:
nos memoratis uterinis germanis per absolutione gloriose potestatis
domini ioannis in dei nomine etminentissimus consul et dux atque domini
gratia magister militum et imperialis protosevasto et una nobiscum abendo
abbocatore iam dicto domino qui nominatur de acerre filio quondam memorati
domini bernardi qui fuit comes de sessula et de acerre quem ipsa gloriosa
potestas nobis abbocatorem dedi eo quod non simus perducti in legitima etatem.
dicendo pars vestra habersus nos hut non baluissemus nos nec memorato
stephano pulderico viro et genitore et cognato nostro tollere vel comparare
memorata integra dua orticella qui antea domo edificata fuit cum memorata
modica inferiora. da memorato domino marino filio memorati quondam vone
memorie domini landolfi senator et dux civitatis gaieta per memorate chartule
propter medietatem exinde est de memorato vestro monasterio pertinentes.
Ideo boletis da nos exinde recolligere medietatem: et pars nostra
dicebat: ut nos illos comparare baluissemus: de qua multa haltercatione exinde
inter nos abuimus. et perreximus exinde in publici at legem. et ibidem
a parte nostra ostense et relecte fuerunt memorate duobus chartule que nobis
et at memorato viro et genitori et cognato nostro fecit memorato domino
marino. et alia una chartula venditionis que fecit sergio qui nominatur
pentiulo. filio quondam stephani pentiuli et quondam drosu iugalium
personarum Ipsa autem una cum voluntate quidem ioannes arvore cognato suo
qui vocatur grallo: at tanda monaca amalfitana relicta quondam leoni clerici
qui dicebatur de sanctu: sevastianum et dum ipsis iudices ipsa dicta nostra
haudissent et memorate chartule intellexissent tribuerunt exinde inter nobis
hoc iudicium: ut nos in presentis bobis et in ipso vestro monasterio
renderemus medietatem de ipsum omnibus memoratis ut super legitur et
fuit exinde inter nobis multa intentio: nunc autem domino deo auxiliante
et per eloquia de bonorum hominibus ordine venimus exinde ad anc bona
8
conbenienta asque omni sacramentum. ut bos daretis nobis auri tari quadtuordecim
de amalfi diricti et pesanti. at nostra potestatem faciendi exinde
omnia que voluerimus et nos in presentis daremus et renderemus bobis.
per ipsa medietate vestra de memorata dua horticella. Idest memoratum integrum
orticellum qui antea dommum edificata fuit est coniunctum a parte
meridiana cum ipsa dommum de memorata ecclesia vestra sancte agathe et
a parte occidentis est memoratum hortum maiore memorati vestri monasterii:
et nos haberemus memorata inferiora cellarii pictuli cum memoratum
alium orticellum qui antea dommo edificata fuit qui ibi est ante se
parte horientis per mensura ut inferius dicimus: et faceremus exinde inter
nobis similiter chartule recitatibe. detitionis et redditionis seu promissionis
ut inferius dicimus: etiam et bos nobis in presentis dedistitis idest memorati
auri tari quadtuordecim et pesanti et aput nos illa habemus at nostra
potestatem. faciendi exinde omnia que voluerimus: Ita et nos memoratis
uterinas germanas seu iugales seu genitrice et filios et thios et nepotes a
nos memoratis uterinis germanis filiis memorati stephani pulderico per absolutione
memorati ducis. et nobiscum abendo memoratum abbocatorem iam
dictum dominum ioanne qui nominatur de acerre filio memorati quondam
domini bernardi qui fuit comes de sessula et de acerre quem ipsa gloriosa
potestas nobis abbocatorem dedi eo quod non sumus perducti in legitima etatem:
per eodem iudicio. et per ipsa bona conbenientia et per hanc chartulam
dedimus et rendidibimus, bobis memoratas de alia conbenientia venerabilis
igumenus memorati monasterii sanctorum sergii et bachii qui nunc
congregatum est in memorato monasterio sanctorum theodori et sevastiani
qui appellatur casapicta situm in viridiarium. bobis autem et at cunctas
vestras congregationes monachorum memorati sancti et venerabilis vestri
monasterii et per oc in ipso sancto et venerabili vestro monasterio: pro
ipsa medietatem que de ipsum omnibus memoratis in ipso vestro monasterio
pertinuit: idest memoratum integrum orticellum qui antea dommo
edificata fuit posita vero intus anc civitatem neapolis intus memorata curte
commune qui est in memorate platea publici. qui badit ad ipsa porta domini
ursi tata. regione arco cabredatum una cum arboribus et fructoras
suas et cum aheribus et aspectibus suis et cum quantum ibidem pertinet
9
de memorata curte commune et de trasenda commune et de regia commune
et de anditum commune ab intus ipsa regia commune que per mensura
esse debeat ut inferius dicimus. et cum introitum suum et omnibus
sibi pertinentibus. etiam dedimus bobis memorata chartula que nobis fecit
memorato domino marino filio memorati quondam domini vone memorie
domini landolfi senator et dux civitatis gaieta: et coeret sibi memoratum
integru orticellum qui antea edificata fuit que in ipso vestro monasterio
rendidibimus cum omnibus eius pertinentibus ut super legitur a parte
orientis est dommo distructa qui antea edificata fuit memorato vestro
monasterio ubi est piscina propria memorati vestri monasterii et a
parte occidentis est ortum maiore memorati vestri monasterii sicut inter
se paries exfinat: et a parte meridiana est domo distructa de memorata
ecclesia vestra sancte agathe iuris memorati vestri monasterii sancti sevastiani
sicuti inter se paries exfinat. et a parte septemtrionis est memoratum
cellarem pictulu. et memoratum alium orticellum que nobis benumdedi
memorato domino marino per ipsa halia chartula que aput nos abemus
sicut inter se exfinat memorata pariete de memorata inferiora cellarii
pictuli: hec autem memoratum integrum orticellum qui antea domo edificata
fuit que superius bobis et per vos in ipso sancto et venerabili vestro
monasterio dedimus et rendidibimus cum omnibus eius pertinentibus ut
super legitur ab anc die et deinceps a nobis bobis et per vos in ipso vestro
monasterio sit datum et traditum seu renditum in vestra vestrisque
posteris et de memorato sancto et venerabili vestro monasterio sint potestatem
ad abendum et possidendum illut ibidem usque in sempiternum: a
nobis autem neque a nostris heredibus nec a nobis personas summissas nullo
tempore numquam vos aut posteris vestris nec memorato sancto hvestro
monasterio quod absit abeatis exinde aliquando quacumque requesitione aut
molestia per nullum modum in perpetuum: Insuper et si quabis personas
bos vel posteris vestris aut memorato vestro monasterio exinde quesierit
per quobbis modum per nos aut per nostris heredibus sibbe pro vice nostras.
tunc ista omni tempore nos et heredibus nostris bobis vestrisque posteris
et ad ipso vestro monasterio personas illas exinde desuper tollere et
tacitos facere debeamus asque omni vestrisque posteris qualibet dammietatem
10
et asque omni data occansione: Unde et vos memorato domino iacubus
venerabilis igumenus memorati monasterii iam dicti sanctorum sergii et bachii
qui nunc congregatum est in memorato monasterio sanctorum theodori
et sevastiani qui appellatur casapicta situm in viridiarium. vos autem una
cum ipsas cunctas vestras congregationes monachorum memorati sancti et
venerabilis vestri monasterii per ipsa bona conbenientia et per alia simile
chartula recapitulata similiter de ista que vos nobis odie fecistitis. repromisistitis
et firmastitis nobis memorato stephano marenario. qui vocatur castrato.
et memorata maria hoc est iugalibus et memorata theodora relicta
memorati quondam stephani pulderici. et memorato petro et memorato stephano
et ioanne et memorata marocta. uterinis germanis filiis memorati
quondam stephani pulderici hoc est insimul iugalibus et uterinis germanas
et cognato et genitrice et filiis et thio et nepotes nos memoratis uterinis
germanis per absolutione memorati duci et nobiscum abendo memoratum abbocatorem.
quia nunquam presummetis vos aut posteris vestris nec memorato
vestro monasterio nec alias qualebis personas in vestris vicibus neque abeatis
licentiam haliquando tempore. nos vel nostris heredibus querere aut molestare
de memorata integra inferiora cellarii pictuli aut de memoratum integrum
orticellum ante se parte orientis qui antea dommu edificata fuit una
cum arboribus et fructoras suas. et cum aheribus et aspectibus suis et cum
quantum ad oc pertinet de memorata curte commune et de memorata trasenda
commune et de memorata regia commune et de anditum commune
ab intus ipsa regia commune. et cum introitas suas. et omnibus sibi pertinentibus
per nullum modum a nunc et imperpetuis temporibus. set in
nostra nostrisque heredibus sint potestatem faciendi exinde omnia que voluerimus
asque omni vestra vestrisque posteris et de memorato vestro monasterio
qualibet contrarietatem: et insimul coeret at memorata modica inferiora
cellarii et at memoratum orticellum ante se insimul iam proprium nostrum
a parte orientis est memorata domum distructa de memorato vestro
monasterio ubi est memorata piscina memorati vestri monasterii seum et
ex parte de memoratum anditum commune qui est ab intus ipsa regia
commune et abet ibidem. de latitudine memoratum orticellum vestrum passi
duos et palmos duos et uncie tres. et a parte occidentis est memoratum
11
ortum maiore. memorati vestri monasterii sicuti inter se paries exfinat. ubi
abet . . . : et a parte meridiana est memoratum alium orticellum
vestrum que bobis retdidimus. et est ibidem de longitudine memoratum
orticellum nostrum da pariete ex ipsu cellariolum vestrum in parte
orientis usque ad ipsa domum distructa memorati vestri monasterii passos
duos et palmos sex at memoratum palmum iustum et a parte septemtrionis est domo
vestra sicut inter se paries exfinat. et est iterum memoratum orticellum
nostrum de longitudine iuxta memorata pariete similiter per mensura passos
duos et palmos sex at memoratum palmum. at passum ferreum sancte neapolitane
ecclesie insuper et si quabis personas nos vel nostris heredibus de
memorata inferiora cellarii et de memoratum orticellum nostrum quesierit
per vos vel per posteris vestris vel per memorato vestro monasterio: tunc
stati omni tempore vos et posteris vestris et memorato vestro monasterio
nobis nostrisque heredibus personas illas exinde desuper tollere et tacitos
facere debeatis asque omni nostra nostrisque heredibus qualibet damietatem:
et exe debeas memoratum anditum commune ab intus ipsa regia
commune per mensura de latitudine quantum est ipsa regia commune et
de longitudine da illo orticellum que ibi est iuxta ipsa domum vestra memorati
vestri monasterii parte orientis. husque ad ipsa pariete ex ipsa dommum
nostra: et ad ipsu orticellum nostrum qui ibi est at a memorata parte
occidentis: et licentia et potestatem abeamus nos et heredibus nostris memoratum
orticellum nostrum cum memorata superiora nostra que ibi est super
ipsa inferiora nostra laborare et edificare et estruere et ostracare et cohoperire
et in altua retdere quantumboluerimus set grundarius decurrere
faciamus super ipsu ortum memorati vestri monasterii qui ibi est: a parte
occidentis hsimiliter et quandoque vobis vestrisque posteris placuerit memoratum
alium orticellum vestrum laborare et edificare et estruere et ostracare
et cohoperire volueritis licentiam habeatis set grundarius decurrat in
parte occidentis in memoratu ortum vestrum vel in parte meridiana et
orientis in proprium ubi bobis placuerit: set in ipsa domu nostra in qua
nos comparavimus habet in alium pariete qui est a parte orientis iuxta
memorata curte commune de inferius abet dua paria de reggis unu parium
in parte de illis gradis vestra qui sunt in memorata curte commune et alium
12
parium subtus ballatorium nostrum de caput de memoratis gradis nostre:
et de superius abet alia dua paria de regiis et una fenestra: que ibi de
omni tempore abere debeamus pro intrandi et exiendi in memorata domo
nostra die noctuque cum omni nostra utilitatem ut continet alia simile
chartula que vos nobis exinde dare fecistis que aput nos abemus quia
ita nobis conbenit: sin autem aliter fecerimus de his omnibus memoratis
per quobis modum aut summissas personas tunc componimus nos et
heredibus nostris vobis vestrisque posteris et ad ipso vestro monasterio auri
solidos sexaginta bithianteos et hec chartula ut super legitur sit firma scripta
per manum gregorius curialis per memorata indictione + hoc signum
+ manus memoratis iugalibus et uterinis germanis et genitrice et filios et
cognatos et thios et nepotis memoratis uterinis germanis per absolutione
memorati ducis et post subscriptione testium pro eis subscripsi
+ ego leo filius supradicti domini leoni per absolutione suprascripti
duci testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini petri per absolutione suprascripti duci
testi subscripsi +
+ ego ioannes curialis scriniarius per absolutione memorati ducis testis
subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis: Complevi et absolvi per memorata
indictione +
Torna all'inizio