Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1155 » Pag 160 - 161

7.1155
160
161

160
MCLV
A. D. 1051
+ In nomine domini trigesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi
principis, et tertiodecimo anno ducatus eius amalfis, et duodecimo anno ducatus illius sirrenti,
et decimo anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et
ducis filii eius, mense maio, quarta indictione. Ego Adelferius clericus Archipresbiter et
Abbas ecclesie sancti maximi, que constructa est intra hanc civitatem, qui sum unum
ex illis, quibus ipsa ecclesia pertinet, ante subscriptos testes, per convenimtiam tradidi
potoni molinatoris filio quondam ursi integrum molinum, quod pertinet ipsi ecclesie foris
hac civitate, quod constructum est in fluvio lirino, cum molis et ferraturis, et arcaturiis
eius, et cum isclis eius, et cum omnibus eius pertinentiis, qualiter ipsum molinum perfecte
macenare potuerit, et qualiter illud usque nunc molitores tenuerunt, quod dictum
est, cum molis bonis et ferraturiis bonis conciatis taliter illud ei tradidi, ut amodo et
usque unum annum completum, ut se compleat in ultima die de suprascripto mense maio
tota suprascripta traditione ille et eius heredes sue potestatis tenerent et dominarent, foveas
et omnes suas utilitates iusta ratione ibi faciant, et diem et noctem ipsum molinum
macinare, ut iustum fuerit, faciant. Et si, quod absit, per plenam arcaturia ipsius molini
disrupta fuerit, tunc ego, vel successores mei, aut pars iamdicte ecclesie per omnes vices
ipsa arcaturia conciare faciamus, ut ipsum molinum bene macinet: et ipse potus et eius
heredes ibidem cum hominibus et mercenariis suis per omnes vices ibi adiubent, ut iustum
fuerit, ad conciandum. Et si mole consumpte fuerint, ut ipsum molinum bene macinare
161
non possat, per omnes vices ego et successores mei, vel pars ipsius ecclesie molas eidem
per omnes vices bone, ut ipsum molinum bene macenare possat, et veteres molas exinde
tollamus, faciendum ex eis quod voluerimus. Similiter et si ferraturia ipsius molini disrupta
fuerit, per omnes vices pars ipsius ecclesie illas concient, ut iustum fuerit. Et quicquit
molitura in ipso molino intraberit usque ipso constitutum, totum illut sibi habeant,
faciendum inde quod boluerint, tantum per omnem mensem usque completum ipsum annum
deant ad partem predicte ecclesie pro molitura de ipso molino quattuor modiis culmen
mensuratis de bono tritico ad modium domnicum plateaticum, et ipso tritico nobis
deant ad ipsum molinum, et si pro ruptura ipsius arcaturiis ipsum molinum opera perdiderit,
tanto tempore quanto pro ipsa ruptura opera perdiderit per rationem pars predicte
ecclesie sibi imputet de ipsa molitura; et ille et eius heredes per omnem mensem
imputent sibi ex diebus quas pro ipsa ruptura opera perdiderit, ipsum molinum unam
diem, et de ipsa die deant ad partem predicte ecclesie molitura per rationem, sicut dederint
per unum mensem. Et cotidie, quando meruerit et voluerimus usque ipsum constitutum
ille et eius heredes macenare faciant michi vel successoribus meis, seu partibus
iamdicte ecclesie tantum victum, quantum sufficiat ad totam domum nostram, sine omni
detinentia et absque molitura. Et per combenientiam ipse poto guadia michi dedit, dum
idonei homines interessent, et fideiussorem michi posuit seipsum, et constantium filium
quondam basilii. Et per ipsam guadiam ipse poto obligavit se et suos heredes adimplere
michi meisque successoribus et partibus iamdicte ecclesie omnia, sicut suprascriptum est,
usque iamdictum constitutum. Ad completum ipsum constitutum integra ipsa traditione
iusta ratione salva cum molis et ferraturiis et casa quam facta est super ipsum molinum
iusta ratione salvum totum illut remittant michi, vel meis successoribus, seu partibus iamdicte
ecclesie, et liceat illos et eius heredes inde exire cum omnibus illorum causis et ire
ubi voluerint; et si, sicut superius scriptum est, ipse poto et eius heredes michi meisque
successoribus et partibus iamdicte ecclesie non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis
quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam per convenientiam
obligavit se et suos heredes componere michi meisque successoribus et partibus iamdicte
ecclesie quinquaginta auri solidos constantinianos. Et taliter scripsi ego romoaldus
notarius.
+ Ego truppoaldus notarius me subscripsi
+ Ego ademarius notarius me subscripsi.
Torna all'inizio