|
103
+ In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense maio, duodecima indictione. Ante me petrum iudicem leo et iohannes et disiio germani
filii quondam marini, coniuncti sunt cum mansonem filium quondam mastali, et sicut ipsi leo
et iohannes et desiio congruum fuit bona illorum boluntate per anc cartulam obligaverunt ipsius
mansonis inclite rebus illorum de locum montana, quod eorum pertinet per firmam cartulam,
que scripta est per iohannem notarium de tricesimo tertio anno principatus domni
guaimarii gloriosi principis, et duodecimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et nono anno
principatus et ipsorum ducatuum suprascripti domni nostri gisuifi eius filii eximii principis et
ducis, mense ianuario, quarta indictione. petrus filius quondam sergii atrianensis, qui dictus
est caccabello, coniunctus fuerat cum ipsum marinus filius quondam iohannis, et sicut ipsi petro
congruum fuerat, sua boluntate per ipsam cartulam pro parte sua et pro parte mansoni et ursi
germani sui commutationis hordine tradiderat ipsius marini suprascripta rebus de predicto
locum montana, uvi proprio ad zapparani dicitur, quod paratam habebant da Ademarius et
Iannaci filii quondam mansonis, et receperant ab ipso marino inclita terra cum casa sua, quas
habebat intra hanc salernitanam civitatem suptus platea que ducit ad porta elini, ad faciendum
de ipsa rebus ipse marinus et suos heredes quod bolerent, sicut ipsa cartula continet, in
qua testatum est sico comes et iudex. Ea ratione ipsis germani filii predicti marini ipsa rebus
ipsius mansonis obligaverunt, ut si quolibet tempore illis et illorum heredibus ipsa res vel ex
ipsa quomodocumque datura aut bindituram habuerint, non abeant potestatem cuique illam vel
ex ipsas dare aut per quemlivet titulum alienare; solummodo ipsius mansonis et ad eius heredes
illut deant ad iusto baliente pretium, que iuste fuerint appretiatum per sapientes et deum
timentes homines iuste fuerint appretiatum. et illis et illorum heredibus faciant scire ipsum manso
et eius heredes pro illut hab eis hemendum per tertio constitutum usque dies triginta sex. et
104
si infra ipsa constituta ipse manso et suos heredes ipsa res vel ex ipsas hemere noluerint ad
iusto balientem pretium, sicut dictum est, minus tari quattuor; Tunc post ipsa constituta liceat
illis eas dare cui boluerint. Nam si ante ipsa constituta cuicumque illut vel ex ipsos dederint
sine solutionem ipsius mansoni et de eius heredes, sicut de eorum potestate pareat subtractum,
tunc sine dato pretium rebertat ad potestatem ipsius mansonis et de eius heredes, faciendum
ex eo quod voluerit. Et per convenientiam ipsis germanis guadiam ipsi mansoni dederunt et
fideiussorem ei posuerunt seipsis, et per ipsam guadiam obligaverunt se et illorum heredibus,
si sicut superius scriptum est, ad ipsum manso et ad eius heredes non adimpleberint, et suprascripta
vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumserint, per ipsam guadiam
obligaverunt se et suis heredibus componere ipsius mansonis et ad eius heredes quinquaginta auri
solidos constantinos. et sicut superius scriptum est adimplere. et quod superius inter birgulos
scriptum est dicit: sic ut de eorum potestate pareat subtractum. et taliter te iohannem notarium
scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
| |