57 
Christe fave. 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante 
domino nostro basilio magno imperatore anno quinquagesimo tertio: sed 
et constantino magno imperatore frater eius anno quinquagesimo: die sexta 
mensis decembrii indictione hundecima neapoli: Certum est me gregorium 
presbyterum custus vero ecclesie sancti iohannis qui vocatur in curte una 
cum volumtate domini sergii filium quondam domini iohanni de domino 
dometii de aborti. Seu cum volumtate domina maria honesta femina qui 
marenda clammatur filia quondam domini gregorii. ipsa vero cum volumtate 
domini sergii miscini biri sui. hoc est dominiis memorate ecclesie sancti 
iohannis quem ego venere bisus est et ipsa domina maria pro bice sua et 
pro bice domini theodosii et domini theodori thiis suis dominiis memorata 
ecclesia: A presenti die promptissima voluntate promitto vobis iohanni qui 
super nomen pittulu filium quondam palumbi scriniarii et bona filia quondam 
mauri pecorarii relicta autem quondam iohannis qui nominatur buccone 
et stephano et aligerno huterinis germanis filiis domini petri hoc est 
cognatis et thiis et nepotes abitatoribus vero in loco qui vocatur nonnara 
quod est foris flubeum situm ad sanctum stephanum qui vocatur ad attone 
ibi ipsum: propter integrum coniolum nostrum qui vocatur pratale constitutum 
vero in memorato loco. huna cum introitum suum homnibusque 
eis pertinentibus pertinentes vero de ipsas portione et pertinentias memorati 
domini sergii et iamdicta domina maria et de predictis thiis suis de 
memorata ecclesia: et coheret sibi a memoratu coniolu a partem horientis 
terra de illi inferni quomodo terminis exfinat: da partem hoccidentis terra 
de memorata domina maria et de memoratis thiis suis: a septentrionis vero 
parte ribum quomodo aqua exfinant: da parte namque meridiei terra monasterii 
sanctorum theodori et sebastiani qui vocatur casapicta situm in biridiario: 
seu et terra memorata domina maria et iam dictis thiis suis: quem 
vero memoratum integrum coniolum nostrum et memorata portionem et pertinentias 
memorati domini sergii et iamdicta maria et prenominatis thiis 
58 
suis de memorata ecclesia vobis vestrisque heredibus dedimus ad detinendum 
et pastenandum: In eo enim tenorem quatenus homni annuo abto temporem 
bos et heredes vestris debeatis eum bene et diligenter laborare et escolere 
et at meliore cultu perducere debeatis in omnibus et de caucuminas 
et bites bene illut pastenare debeatis at omni vestro expendio quomodo 
iustum fueris. et alium homnem laborem quem ibidem inferius et superius 
necessum fueris et indigueris bos illut peragere deveatis seu et de vestra 
semente illut seminare debeatis et omnia quecumque ibidem feceritis in 
quabis seminatum et in binum super bos illut tollere et lebare debeatis 
hunde nos aut posteris nostris vobis vestrisque heredibus exinde nullam partem 
aut sortem non queramus per nullum modum preter de quo ibidem hobernoticum 
seminaberitis bos et heredes vestris mihi meisque posteris exinde dare 
debeatis modias tres pro illum triticum duas vero modias de germanum et 
unum de hordeum insimul tractum paratum usque intus porta memorate 
ecclesie nostre gratis mensuratum ad modium iustum sine omni amaricatione 
amodo et usquedum ibidem natum fueris ipsum binum mustum mundum 
hornas decem et quantum ibidem natum fueris ipsum binum mundum 
hornas decem ut super legitur tunc ipse terraticus moriantur et tunc quantum 
binum ibidem nobis dominus deus dederis mundum et saccapanna tunc 
dibidamus illut inter nobis nostrisque posteris seu heredibus per sexuncias. 
nos et posteris nostris exinde percipiamus medietatem et bos et heredes 
vestris exinde percipiatis alia medietatem et ipsam medietatem nostra ex 
ipsum binum mundum bos et heredes vestris nobis nostrisque posteris 
exinde trahere debeatis ad omni vestro expendio preter ipsas sexuncias 
nostras de ipsa saccapanna nos nobis illas trahere debeamus qualiter potuerimus 
set bos nobis illut recondere et serbare debeatis in organea vestra 
usque in die tertia vel quarta et ipsum arbustum bos vendemiare debeatis 
et ipsas homnes hubas exinde palmentum memoratum ad casa vestras adducere 
et calcare debeatis ad omni vestro expendio: tantummodo binum ad 
bibendum et untum pro condimento de communi exiat. et per bindemias 
bero dum nobiscum bendemiaberitis bos et heredes vestris nobis nostrisque 
posteris nutrire debeatis duas personas bene quomodo iustum fueris insuper 
et quantas glandes aut castanies vel insertes in ipsum coniolum nostrum 
abueris communiter ambas partes illas bactere et colligere debeamus 
59 
et per sexuncias inter nos eas dibidamus et ipsas sexuncias nostras 
exinde nobis trahere debeamus. et ubi domino bolentes et bos et heredes 
vestris ipsum coniolum nostrum totum pastenaberitis de arbores et bites 
bene quomodo iustum fueris ut dicat tertias et quartas personas de homminibus 
vonis laboratores quod bene siant pastenatum et stantiatum de 
arbores et de bites ut iustum fueris tunc bos et heredes vestris ipsum 
integrum coniolum nostrum cum ipsum arbustus eius dibidere debeatis 
per medietatem et tunc nos et posteris nostris exinde tollere et eligere 
debeamus medietatem a quale partem boluerimus. reliquam medietatem 
bos et heredes vestris exinde tollere et abere debeatis pro ipsa pastenationem 
et tunc in vestra vestrisque heredibus sint potestatem queque 
exinde facere volueritis. insuper homni tempore nos et posteris nostris 
vobis vestrisque heredibus exinde in omnibus antestare et defesare deveamus 
sine omni vestra damnietatem. verumtamen firmamus inter nobis ut 
si bos aut heredes vestris quobis temporem ipsam medietatem vestram de 
memoratum coniolum et de memoratum arbustus eius qui bos exinde tetigeris 
ut super legitur ad dare abueritis per quobis modum tunc nobis 
nostrisque posteris illut dare debeatis impretium sicut appretiatum fueris 
a christianissimis viris si voluerimus sin autem in vestra sint potestatem 
dandi cui volueritis. nam et si nos aut posteris nostris ipsas sexuncias nostras 
qui nos ex ipsum coniolum nostrum et de ipsum pastinus eius per 
quobis modum at dare abuerimus similiter vobis vestrisque heredibus illut 
dare debeamus in ipsum pretium sicut adpretiatum fueris a christianissimis 
viris si volueritis. sin autem in nostra sint potestatem dandi cui voluerimus. 
Quia ita inter nobis complacuit: Si autem nos aut posteris nostris 
quobis temporem contra hanc chartulam pastenationis ut super legitur benire 
presumserimus et minime adimpleberimus hec omnia et in aliquo offensi 
fuerimus per quobis modum aut summissis personis tunc componimus 
vobis vestrisque heredibus auri solidos viginti bythianteos. et hec chartula 
pastenationis ut super legitur sit firma scripta per manus gregorii curialis 
scribere rogatus per indictione memorata undecima. 
hoc signum + manus memorati gregorii presbyteri cum volumtate memorati 
sergii et maria que marenda clammatur domini memorate ecclesie 
et ipsa maria cum volumtate gregorii viri sui et pro bice sua et memoratis 
thiis suis quod ego qui memoratos pro eis subscripsi + 
60 
+ ego petrus filius domini iohannis monachi testi subscripsi + 
+ [… ………. ……. .. ……. ….. ….] + 
+ Ego theodorus Curialis testi subscripsi + 
+ Ego gregorius Curialis qui post subscriptionem testium Complevi 
et absolvi per indictione memorata undecima +
  |