Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1284 » Pag 95 - 97

8.1284
95
97

95
+ In nomine domini, septimodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense februario, duodecima indictione. Dum in sacro salernitano palatio coram presentia
suprascripti domni nostri gisulphi excellentissimi et a deo conserbati principis essem ego sico
comes et iudex, et plures more solito circa eum astarent fideles. Inter quos aderat domnus leo
reberentissimus abbas monasterio sancte et individue trinitatis, quod conditum est foris hanc
salernitanam civitatem in loco mitiliano. Ipse domnus princeps, cui non deest curam et sollicitudinem
venerabilium locorum, annuentes precibus ipsius domni abbatis per hanc cartulam
pro amore domini et salbatori nostri ihesu christi et redemtionis anime sue offeruit in eodem
monasterio integras portiones, quas iohannes de dumnello et grimoaldus frater eius et disideus
filius quondam vere et marius et sico et iohannes filii quondam risi et iaquintus filius quondam
(deest nomen) de ipso loco mitiliano, qui sine heredibus mortui sunt, et res eorum curtis regis
pertinent, quomodocumque habuerunt in terram cum insiteto et castaneto et arbusto et vacuo
de ipso loco, ubi nobara vocatur, que est per fines. A parte meridiei finis medium vallonem
quod tracclum dicitur, quod discernit inter hanc et alteram terram ipsius monasterii, set non
per totum, qualiter ascendit a medio plano qui dicitur de nobara in parte occidentis et coniungit
in musclone quod discernit a fine aliorum, et per medium ipsum musclonem ascendit in eum
locum, ubi dicitur turricelle. A parte occidentis finis ipse turricelle; a parte septemtrionis finis
media serra, qualiter descendit rectum in torum qui dicitur paraionis, et per medium ipsum
torum et iuxta fines ipsius monasterii descendente in ipsum planum de nobara et per medium
ipsum planum descendit et coniungit in priore fine; et offeruit in eodem monasterio integras
portiones, quas alii homines de ipso loco mitiliano vel de alio loco habitatores qui sine heredibus
mortui sunt, vel qui foris provincia fugire temptaverunt, quomodocumque habuerunt in suprascriptam
96
terram per iamdictas fines, et in aliam terram cum arbusto et castaneis et vacuo de
ipso loco ubi tracclum dicitur, que est per fines et mensuras, iusto passu bominis mensuratas.
A parte orientis finis res ipsius monasterii. A parte meridiei finis via que ducit inter hanc et
alteram terram ipsius monasterii, et intra ipsam terram recte prope ipsam viam mensurati passi
viginti quattuor. A parte occidentis finis medius paries fabritus antiquum et medius limes. A
parte septemtrionis finis medium ipsum vallonem, et prope eum recte intra ipsam terram mensurati
passi viginti sex et medius, cum omnibus que intra ipsas portiones, quas quomodocumque habuerunt
ipsi homines sine heredibus mortui, et qui foris provincia fugire temptaverunt, in ambas
suprascriptas terras per suprascriptas fines et mensuras, qualiter suprascriptum est, sunt,
cunctisque eorum pertinentiis et cum vice de ipsa via et de aliis viis suis et cum muniminibus
exinde continentibus: ea ratione ut semper sit integra suprascripta offertio, sicut suprascriptum
est, in potestate ipsius domni abbatis et successoribus illius et partibus ipsius monasterii,
et liceat ipsum domnum abbatem et successores eius et partes ipsius monasterii de ea
facere quod voluerint. Necnon et ipse domnus princeps per interventum ipsius domni abbatis
per hanc cartulam generalem licentiam tribuit, ut quiquevet ex habitatoribus de ipso loco mitiliano
et de loco pasciano, et quiquevet in ipsis locis habitaturi erunt, volunt vel voluerint,
omnes res suas vel partes ex eis offerre vel iudicare vel alio modo in eodem monasterio tribuere,
potestatem habeant qualiter et quando voluerint, absque licentia et contrarietate ipsius
domni principis et heredum eius et exactorum reipublice aut cuiquam hominum. Et ille qui
eo tempore in eodem monasterio prefuerit, et successores eius et pars ipsius monasterii licentia
habeant ex eisdem rebus facere quod voluerint. Et per convenientiam iaquintus vestararius
ipsius domni principis per illius iussionem et pro eius parte guadiam dedit iohanni monacho,
dum ibidem ipse domnus abbas adesset, et fideiussorem ei posuit sergium filium quondam landolfi
atrianensis qui dictus est curialis, et ipse iohannes ipsam guadiam et ipsum fideiussorem suscepit
pro parte ipsius monasterii, et per ipsam guadiam ipse domnus princeps obligavit se
et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii
integrum illud quod in eodem monasterio, sicut suprascriptum est, offeruit, ab omnibus hominibus,
et tribuit licentiam, ut quando ipse domnus abbas et successores suos et partes ipsius monasterii
voluerint, potestatem habeant illud per se defendere, qualiter voluerint cum omnibus muniminibus,
et rationibus quas de eo ostenderint. Et si sicut superius scriptum est, ipse domnus princeps
et suos heredes ipsi domno abbati et successoribus eius et partibus ipsius monasterii non adimpleverint,
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per
ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus eius
97
et partibus ipsius monasterii ducentos auri solidos constantinos. Verumtamen quem ex ipsa terra
de nobara pertinet ipsi monasterio integras portiones, quas ibidem habuerunt iohannes filius
quondam petri de ipso loco mitiliano et magenolfus filius quondam iohannis et gemma genitrix
eius. Et taliter tibi iohanni notario scrivere precepi, memorans illud quod superius disturbatum
et quem regis legitur.
+ EGO QUI SUPRA SICO COMES ET IUDEX.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio