Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1360 » Pag 259 - 260

8.1360
259
260

259
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulfi glorioso principe,
mense december, secunda indictione. Nos iohannes et leo germani et filii quondam urso et
iohannes gemmato, urso germanus et filius quondam petri totidem dicitur musiriccla clarificamus
nos abere rebus coniuncta cum rebus monasterii Sancti Arcangeli per nostrum rovoreum preceptum
et congruum nobis est coram subscripti testes, et per hordinem commutationis coniuncti
sunt cum sergio abbas supradicti monasterii et cum ipso advocatori prephati monasterii in predicta
conbenientia commutatione; et per as fines et mensura ipsa nostra res vobis declaramus.
Sicut incipit da termite quod fictum est inter as res et rebus eiusdem monasterii, Et descendit
secus sepe de ipsa vinea usque in capu de ipso rio, ubi se incipit ipso rio et termite fictum est,
sunt passi viginti septem; et descendente per ipso rio usque in fine predicto ipso loco ubi termite
fictum est, est absque mensura et da pede has res trabersante da predicto termite usque
in alio rio sunt passi triginta octo. Et iterum saliente per ipso ribus usque in fine rebus precepto
sancti archangeli, Et per eadem fines abiente tramite usque in predicto termite priore
fine est absque mensura et quod mensurabimus ad iuxsto passu securiter semper tu predicto
domno sergio abbas tuosque posteros et pars prephatus monasterii predicte rebus abendum,
possidendum, et omnia exinde faciendum que volueritis cum omnia infra se abentibus et vice
de viis et in firmam stavilitatem et per alia cartula quod apud nos recepimus a te predictus
abbas una que et cum ipso advocator eiusdem monasterii ipsa res que dictum da querriocupo
qui fuit offertione marino filio quondam iohannes de quantu modo pertinens est in predicto
monasterio in iamdicto loco cum omnia infra se habentes in omni deliveratione pro predicta
offersione in illo loco qualiter superius recitatum est. De qua per combenientia nos toti qui
supra nominati germani viri et insubrini qualiter superius computati sumus guadiam tibi domno
sergius abbas et ab ipso advocator prephati monasterii dedimus et mediatoribus nos ipsos
posuimus. Et per ipsam guadiam obligamus nos et nostros heredibus semper defensandum
scriptis rebus per predicta finis et passi qualiter declaratum est tibi sergius abbas tuosque
posteros et ad pars prefatum monasterium. da pars omnes nostros consortes et da uxoribus
nostris et de omnes homines …………. exinde volueritis esse tutores et defensores
licentiam habeatis cum omni munimine et ratione quas inde fueritis qualiter volueritis exinde
260
causetis et finem faciatis. Quod si taliter omnia nos toti suprascripti germani et nostris heredibus
tibi prephato domno sergius abbas tuosque posteros et ad pars ipsum monasterium non
adimpleverimus et aliquid inde vobis minuare vel remobere voluerimus per nos vel per summissas
nostras aut per quolivet ingenium seu ratione, per ipsam guadiam obligamus nos iohannes,
leo, iohannes gemmatus, ursus et nostris heredes ad componendum tibi sergius abbas
tuosque posteros, Et pars prephatum monasterii, Et cui hec videlicet scripta cartula commutationis
vice et pars prephati monasterii In manus paruerit unusquisque per capud quinquaginta
solidos aurei constantini et quos legitur in scripto hordine firmiter permaneat. Et taliter
scribsi.
+ Ego landus presbiter et notarius et interfui.
+ Signum manu urso filius quondam stabile.
+ Ego romoaldo presbiter.
Torna all'inizio