38
Christe fave
In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno octabo decimo sed et romano
et christoforo eius filio anno quinto die vicesima quarta mensis aprilis indictione
quartadecima neapoli. Certum est me iohannem filium quidam
domini anastasii tribuni. A presenti die definivimus tibi donadei colonus de
loco qui vocatur sanctum stephanum ad ille fracte filio quidam salperti
presbiteri de intentione quem inter nos habuimus. propter una petia de
terra que vocatur ad parietina posita in memorato loco sancto stephano qui
habet fines ab uno latere terra mea quam nunc detinet monasterium sanctorum
theodori et sebastiani sicuti inter se termines exfinat. et de alio
latere coheret terra de hominibus de caucilione: et de uno capite coheret
terra tua que vocatur ballanitum. et de alio capite est terra . . . . . . . . . . .
unde te quesivi dicendo pars mea quia memorata terra mea est eo quod
fuit parentorum meorum. et tu et parentibus tuis mihi et ad parentibus
meis de memorata terra a quo cultata fuit terraraticum nobis exinde dedistis.
et pars tua replicans dicens absit quia veritas non est nec deus faciat
ut memorata terra que vocatur parietina tua aut de parentibus tuis
fuisset ut dicis nec ego et parentibus meis vobis exinde terraraticum numquam
dedimus. sed mea est eo quod fuit parentorum meorum et dum
exinde inter nos intentio verteretur. iudicatum est inter nos ut si baleret
pars mea tibi ostensionem facere qualiter tu et parentibus tuis mihi et parentibus
meis de memorata terra terraraticum dedissetis iusiurandum firmare
39
tibi illud cum ipsis testibus. et tu abrenuntiare mihi ea. sin autem iurare
tu mihi et diceret ut memorata terra tua et de parentibus tuis fuisset et
nec tu nec parentibus tuis mihi et ad parentibus meis exinde terraraticum
non dedissetis et ego ponere tibi exinde hanc securitate: quod et factum
est et quia non baluit pars mea tibi illud taliter ostendere et esse in presenti
recepi a te exinde memoratum sacramentum et definivi exinde tecum et
cum heredes tuos in omnibus et a nunc et deinceps nunquam presummo
ego aut heredes meis nec habeamus licentiam te aut heredes tuis querere
de memorata integra terra que vocatur parietina posita in memorato loco
santo stephano sicuti superius per memoratas coherentias et termines esegregavimus
per nullum modum nullum ingenium nullamque adinventam
ratione nec per summissam personam a nunc et in perpetuis temporibus
si autem et contra hanc chartulam securitatis ut superius legitur ego vel
mei heredes venire presumpserimus per quovis modum aut summissam personam
tunc compono ego et heredes mei tibi tuisque heredibus auri solidos
triginta bytianteos et hec securitas ut superius legitur sit firmam scriptam
per manum anastasii scriniarii discipulum domini iohannis curialis et scriniarii
per memorata quartadecima indictione
Hoc signum + manus memorati iohannis qui omnia memorata consentiens
quod ego qui memoratos pro eum subscripsi
40
Ego theodorus filius domini iohannis tribuni rogatus a suprascripto
iohanne testi subscripsi
+ Ego iohannes filius domini sergii tribuni rogatus a suprascripto
iohanne testi subscripsi
+ Ego leo filius domini theofilacti rogatus a suprascripto iohanne testi
subscripsi
+ Ego iohannes curialis et scriniarius post subscriptionem testium et
memorati anastasii scriniarii discipuli mei manu mea propria percomplevi per
memorata indictione
|