Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.781 » Pag 117 - 119

5.781
117
119

117
+ In nomine domini tricesimo octabo anno principatus domni nostri Guaimari, Et octabo
anno principatus domni guaimarii eius filii gloriosi principibus, mense magius, nona indictione.
Memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, Eo
quod ante subscripti ydoneis hominibus coniunctus sum cum iohanne granianense filio
mastali et ostensum est per illum unum brebem continentem de vicesimo nono anno principatus
domni nostri guaimarii et tertio anno principatus domni iohanni eius filio, de mense
ianuarius prima indictione, et qualiter ego nominatus abbas ei tradideram inclita medietate
de curte pertinentem ipsius aecclesie quod abet in locum angre, ubi proprio casamabile
dicitur, actu nucerie, infra as fines et mensuras. A pars orientis fine ipsius ecclesie
unde bia fuit, inde passi centum nonaginta quadtuor usque bia que modo se andat,
et per ipsa bia abiente in pars meridie usque alia bia publica maiore, sunt inde passi
quadraginta quinque: A parte meridie fine ipsa bia publica maiore que dicitur stabiana,
sunt inde passi centum quadtuordecim: A parte occidentis rectum mensurati passi septuaginta
unum, et abinde rebolbente in ipsa parte occidentis rectum, et exiente usque ad
fine de heredes domni radelghisi, sunt inde passi nonaginta quadtuor, et abinde rebolbente
in pars septemtrionis contra ipsa padule inde passi octuaginta quadtuor: A pars
118
septemtrionis fine ipsa padule pertinente ipsius ecclesie, indeque passi septuaginta quadtuor;
de hec autem rebus infra predictas fines et mensuras inclita medietate in pars occidentis
ei ad laborandum tradideram, seu et tradideram ei extra ipsas mensuras quantum
plus potuerit intrare in ipsa padule ad laborandum usque ipsi decem anni conpleti
sicut ipso brebem continet, scriptum per mirandus notarius rovoratum sufficienter; et
cum ipsum brebem fuit lectum, tunc, sicut utraque parte conplacuit, tradidi ego ei de
ipsa predicta rebus quod ei traditam abui in pars occidentis, videlicet incipiente da ipsa
rebolta in pars occidentis rectum et exiente in fine domni radelghisi indeque abentem
passi nonaginta quadtuor, et abinde rebolbente in parte septemtrionis contra ipsa padule
sunt inde passi centum biginti usque ipsa padule, et per ipsa padule abet passos octuaginta
quadtuor: a pars orientis fine ipsius ecclesie et inde passi centum biginti usque
ipsa rebolta priore fine ad iusto passum omini mensuratum: istut denique per istas posteriores
mensuras ei modo tradidi cum bice de bia sua. Tali hordine, ut amodo et semper
ad sua et de suis eredibus natos nascentes sint potestatis illut tenendum et dominandum
et omnis sue utilitatis ibi faciendum iusta rationem, et illut totum annualiter perfecte
laboraret, scilicet arbustum ipsum qui ibi est potaret et propaginaret et araret, et
per bacibum qui infra ista mensuria est, arbores et vites pastenaret de bono vitinio seu
pomis, et illut totum annualiter cultaret et seminaret quale semente ibi meruerit, et sic
illut per istas mensuras annualiter laboraret cultare et hoperaret de super et de supter,
quatenus semper in melius proficiat et non dispereat, et bonum paread laboratum et cultatum,
et sic certaret cum ipso bacibum qui est infra ipsas mensuras operando, ut amodo
et usque decem anni conpleti perfectum arbustum seu pomis ibi abeant vitatum et studiatum
bonum, quale de tantos annos, et licentiam abeat exire in ipsa padule extra ipsas
mensuras laborandum vel pastenandum et seminandum quantum plus potuerint, et faciant
ibi ortora, sicut meruerit tam extra ipsas mensuras, quam et intra ipsas mensuras,
sicut plus potuerint, et studiet ipsum seminatum et ipsa ortora, sicut meruerit;
et de omnis frudium et labores quam inde exierit, de totum daret per annum in pars
ipsius ecclesie iusto terraticum et servitium secundum consuetudo de ipso locum. et per
tempore de vindemie annualiter omni tempore faciant scire pars ipsius ecclesie, ut illuc
dirigad missum suum, et illis totis arbustis indeque rationabiliter vindemiarent, et vinum
ipsum ad palmentum procuraret, et omnis poma exinde suis temporibus colligeret et dividantur
inter nos per medietatem: missum ipsius ecclesie tollad illut medietatem et illis
medietatem, et ipsa medietate de vinum ipsius ecclesie illis portaret per annum ad cellarium
ipsius ecclesie quod abemus in ipso locum nucerie, ubi dicitur ad pariti, et mittant
119
illut in organea que pars ipsius aecclesie eis ibique adsignaberint. Ita ut ipsa organea perfecta
conciaret et studiaret per annum, et ipsum missum que pars ipsius ecclesie annualiter
ibi direxerit, dum ibi steterit pro ipsa vindemia vel pro aire, illis eum notriret secundum
suam possivilitatem, ut iustum fuerit, et deant ad ipsum missum ipsius ecclesie palmentaticum
et terraticum sicut, consuetudo est, et stetimus ista posteriore traditione semper
eis defensandum da omnes omines omnique partibus. Preter, quale tempore da ipsi decem
anni in antea illut tenere et laborare noluerint aut non potuerint, tunc inclita ipsa posteriore
traditionem, per iamdictas mensuras studiata et cultata de bonis arbustis vitatis seu pomis,
remittant illut in pars ipsius ecclesie, et sic licead illum et suos eredes inde exire cum
omnia sua causa mobilia quas ibi abuerint, et pergant ubi voluerint. Tantum, si vindederit,
vel quomodocumque alienaberint rebus sua ubi abitant, qui est erga ipsa rebus ipsius
ecclesie, tunc intrarent ad residendum semper in ipsa traditione de pars ipsius ecclesie
que modo ei tradidimus, et ibi abitent, donec ipsa rebus tenuerit, et ipsa rebus quod restabit
de ipso priore brebem, quod ei modo tradidimus, teneant illut, donec conpleantur
ipsi decem anni de ipso priore brebem in omni hordinem, sicut ipso brebem continet. Unde
in eo hordine per conbenientiam guadia mihi dedit ipse iohannes et mediatorem mihi posuit
se ipsum, ut si taliter omnia suprascripta ille et suos eredes in pars ipsius ecclesie
non adimpleberint et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia componere obligavit se
ipse iohannes et suos eredes, natos nascentes, biginti auri solidos costantinos, et apposuit
se et suos eredes ad pignorandum in pars ipsius ecclesie omnia sua causa legitimo et inlegitimo
etiam et personas suas. Quod scripsi ego myrandus notarius, qui interfui.
+ Ego landolfus
+ Ego alderisi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio