|
33
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimarii, et
tertio anno principatus domni guaimarii eius filii, gloriosi principibus, mense ianuarius,
quarta indictione. In sacratissimo salernitano palatio ante me romoaldus iudex coniunctum
34
est amatus filius quondam petri cum iohannes filius quondam iohanni iudici, et per ipsum
amatus ostensum est unum brebem divisionis continentem: In nomine domini quadragesimo
tertio anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, et primo anno principatus
domne gemme uxori eius et domni paldolfi optato filio eorum, mense agustus, tertia indictione.
Memoratorium factu a me Amatus filius petri, eo quod ante subscripti testes coniuntus
sum cum mari thio meus filio godeni, ad dividendum inter nos terra et casa, que conmuniter
abemus intus anc salernitanam civitatem, et terra et vinea que conmuniter abemus
in locum felline: primitus quidem dividimus ipsa terra et casa de intus hanc civitatem:
una sorte fecimus exinde esse in pars orientis, et alia in pars occidentis; unde
prius ipse mari exinde conprehensit ipsa sortione que est a pars orientis, per hec mensuria:
de supter parte erga ipsa bia sunt exinde pedes biginti tres: de super parte sunt
pedes biginti sex et summisse unum; ipsa sortione quod nos exinde conprehensimus, qui
est a pars occidentis, est per hec mensuria: erga ipsa bia sunt pedes biginti sex et summisse
unum, et de super parte sunt pedes biginti quinque; ipsa sortione nos conprehensimus
in tali ordine, ut amodo et semper licead me et meis eredibus per ipso andito,
qui est de super parte erga ipsa casa quod ipse mari conprehensit da ipsa sortione, quod
nos exinde conprehensimus et usque ipsa platea qui est a pars orientis, inde ingredere
et regredere cum omnis nostra congruitate, absque omni contrarietate ipsius mari et de
eius eredes …….. et dividimus ipsa terra et vinea de ipso locum felline, qui est in ipso
monte da ipsa bia qui est de supter parte et usque terra et vinea qui est de super parte,
quod retinet filii iohanni madi, quod pastenaberunt in partione ipsius godeni abio nostro,
per medium illut inter nos dividimus et termites fiximus: una sorte fecimus exinde
esse in pars orientis, et alia in pars occidentis; unde ego prius exinde conprehensit ipsa
sortione qui est in pars occidentis, et ipse mari exinde conprehensit ipsa sortione qui est
in pars orientis dirictum, sicut ipsi termiti discernunt quod inter nos fiximus. Simulque
et dividimus ipsa terra cum pastino quod conmuniter abemus in ipso locum in plano, per
medium inter nos eos dividimus: una sorte fecimus exinde esse in pars meridie, et alia
in pars septemtrionalis, et sicut termines discernit quod ibi fiximus; unde ipse mari exinde
conprehensit ipsa sortione qui est a pars septemtrionalis, et ego exinde conprehensit ipsa
sortione qui est in pars meridie; hec divisione inter nos fecimus, et per partes sortes tradidimus
per absolutionem ipsius godeni abio et genitor noster, et ipsum astante, ad securiter
inter nos abendum predicta divisione nos et nostris heredibus, et faciendum exinde per partes
omnia quod voluerimus; et obligavit se ipse mari et suis heredibus, ut si aliquando
tempore hec supradicta divisione quesierit remobere aut contrare, aut si quodcumque causatione
35
nobis exinde emiserit, componere obligavit se et suis heredibus, mihi et ad meis
heredibus, centum auri solidos constantinos, et hec sortis ipse inter nos omni tempore firme
et stabilis permanead per illa ratione, sicut superius legitur. Verumtamen hec supradicta
divisione inter nos fecimus, sicut supradictum est, et licead me et meis heredibus inde
ingredere et regredere cum omni nostra congruitate per ipso andito, qui est de super
parte da ipsa sortione mea et usque ipsa platea qui est a pars orientis, et ipso andito est
latitudo pedes sex et plancta manum homini una; et si ipse mari vel eius heredes super
ipso andito casa, aut qualibet edificium fecerit, non faciad aliquando aliquit soctimen super
ipso andito per supradicta obligata pena, et ipsa sortione quod ipse mari conprehensit
de ipsa vinea de ipsum monte de felline, est superfluum super ipsa sortione nostra
unum passum da ipso sorbum, qui est infra ipsa vinea et usque in capite de ipsa vinea
usque in binea de ipsi filii iohanni madi. Et unc brebem scripsi ego madelmus notarius
qui interfui. ego adelgari. ego sikelmo. ego azzo. ego maio. Et cum ipso brebem fuit
lectum, causabit ipse amatus cum ipsum iohannes, ut ille et uxor sua, qui est eredem
predicti mari, remossisset et contrasset illut que iamdicta divisione continet: ipse iohannes
dixit, nescire inde ei respondere sine advocatorem; unde inter eis iudicabi et utrisque illis
guadiare feci, ut per partes plicarent se et ipse iohannes cum suo advocatorem eidem
amati respondere de hoc, unde supra cum eum causabit, et iusta legem inter se inde finem
facerent; unde ipse iohannes posuit ei mediatorem grimoaldus filius siloriti, et ipse
amatus posuit ei mediatorem radoaldus filius mari, et pro parte ipsius amati scribere fecimus
te myrandus notarius.
+ Ego qui supra romoaldus iudex.
| |