43
+ In nomine Sanctae et individuae Trinitatis patris et Filii et Spiritus
sancti. Anno ab incarnationis eiusdem Redemptoris nostri M. C. X. VIIII.
Indictione XII. Mense martio . . . . . . Ego Bertrannus dei auxiliante gratia
Salpitanus qualiscumque episcopus. Notum fieri volo omnibus posterioribus
meis salpitane aecclesiae episcopis omnibusque dei fidelibus tam clericis quam
laicis . . . . . . sub mea et eorum potestate degentibus. tam presentibus quam
etiam futuris . . . . . . et voluntatem fratrum nostrorum canonicorum Sancti
Nicholai nostri . . . . . . . . . Richardi de principatu dominatoris prephatae
civitatis. Concedo et Confirmo domino Matheo Sancti Laurentii de aversa
venerando abbati eiusque successoribus perpetualiter ecclesiam . . . . . .de
aquatilia cum suis pertinentiis. salva tamen per omnia reverentia Salpitanae
aecclesiae . . . . . eadem suspensione. quatenus in uno quoque anno scilicet
in natale domini. monachi . . . . . . . . absque nulla dilatione prenominato
Salpitanorum episcopio solidos Romanatos duos. Si autem persolvere
neglexerint. ammoniti semel et iterum iterumque. arceantur quousque
satisfaciat. Pro hac siquidem hujusmodi aecclesiae concessione dominus abbas
Sancti Laurentii donavit Salpitanae aeecclesiae duos libros obtimos ad dei servitium
exercendum. videlicet Breviarium et Missalem. Ad amputandam igitur
omnem litem et altercationem ab episcopatu nostro et supradicta abbatia.
haec constitutio inter nos ordinata est. ita ut neque a nobis neque a successoribus
nostris nec a domno abbate vel a successoribus eius. variari vel
diminui possit sine pena solidorum aureorum. L. Et ut haec nostra constitutio
firma semper et stabilis perseveret. nostro eam sigillo cum cerea
bulla sigillari precepimus et quosdam de canonicis capituli Sancti Nicholai
subscribi ac testari fecimus. ad perpetuae memoriae. confirmatione.
+ EGO BERTRANNUS SALPITANUS EPISCOPUS ME SUBSCRIPSI. +
+ Ego petrus sacerdos me subscripsi. +
+ presbiter hoc scriptum. Rosmagnus ait fore firmum.
+ Ego nicholaus sacerdos me subscripsi. +
|