27 
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domini nostri guaimarii 
gloriosi principis mense februario tertia indictione. Nos hi sumus 
maraldo filio sabbatini qui super nomen pecoraro clamamatur de loco liciniana 
palmense finibus quam et grusa vir et coniux dum a domino ihesu 
christo commpulsi sumus quam et pro mercede et salvatione anime nostre 
quam et de parentibus offeruimus nos una petia de terra quem havemus 
in supradicto loco ubi proprium dicitur at vinea de lea in ecclesia beate 
dei genitricis et virginis marie at illa spelea sita monte vesubeo quem dominus 
martinus benerabilis a nobo fundamine construxit cuius regimen 
modo videtur esse domini stephani benerabilis abbas et cuncta congregationes 
prephati monasterii. ipsa terra aventes finis de uno latere fine terra 
de ipsi scarpati sunt passi triginta et septem. et de alio latere fine terra 
ecclesia sancti martini sunt inde passi quadraginta sex. et de supto capite 
fine de ipsi mascia sunt inde passi trigintadui et de super capite fine iohanni 
corcioni sunt passi viginti quattuor usque in priore fine. Hec vero 
superscripta terra qualiter per finis et mensuriis eius predicte sunt offeruimus 
in iamprephata ecclesia quam et per firma stavilitate interesset 
vocavimus coldi iudex et supscriptis testibus per hanc quoque videlicet 
chartula offero et trado tivi domini stephani abbas et cuncte congregationis 
supradicti monasterii iam prephata petia cum omnia intro se haventibus 
vel aiacentibus et modo et semper avendum et dominandum fruendi 
comedendi et omnia quod volueritis exinde faciendum una cum inferius 
et superius et cum vice de viis et anditis suis at intrandum et exiendum 
et omnes vestras utilitates faciendum quod vobis placuerit. Unde per bona 
convenientia guadiam tivi suprascripto domini stephani benerabilis abbas et 
mediatore bobis posuimus roffrido filio stephani qui super nomen maroci 
clamatur. et sparani filii maraldi galli. et per eadem guadia et per suprascripti 
mediatores obligamus nos qui supra nominati maraldo et grusa vir 
et coniux obligamus et nostris heredibus vobis qui supra nominati benerabilis 
abbas et vestri posteribus ipsa iam dicta offertionis defensandum da 
omnes homines ab omnique partibus antestare et defendere promittimus. 
28 
quod si nos minime antestare et defensare voluerimus aut si nos ipsi forsitan 
per quobis ingenio disrumpere seu tornare quesierimus aut aliter vobis 
exinde tollere aut minuare quiesierimus per quacumque modum aut 
quolivet ingenio. sive per nos aut per submissa a nobis a nobis persona 
ante omnia questio nostra sit inanis et bacua. et obligati siamus nos qui 
supra nominato maraldo et grusa et nostris heredibus vobis qui supra venerabilis 
abbas et vestris posteribus at componendum quinquaginta solidi 
costantini. et in antea adversus vos taciti et contenti permanere deveamus. 
et quicumque homo ista carta disrumpere aut removere quesierit et de iam 
prephata ecclesia eos subtraere voluerit per quacumque modum aut quolivet 
ingenio quantum quantoque ista carta continet. haveat anathema a trecentis 
decem et octo patres et da viginti quattuor seniores e da duodecim 
apostoli. et quattuor evangelista et haveat parte cum iuda traditore domini 
nostri ihesu christi. et sic decluctiat eum terra sicut decluttivit dathan 
et aviron. Verumtamen si causatio exinde exorta fuerit a quobis parte licentia 
aveatis vos qui supra abbas et vestris posteris cum ista cartula causare 
vice nostra seu et cum alia molimina quod exinde avere potueritis et 
ipsa rebus defensare quomodo vultis. Et te stephanus presbyter et notarius 
scribere rogavi. Actum palma. 
+ Ego qui supra Cordi iudex  
+ Ego amato.
  |