|
219
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi, temporibus domni sergii gloriosi ducis et
imperialis patricii anno undecimo, die decima mensis ianuarii, indictione undecima, amalfi.
Certum est me anthiocia filia quondam leonis de sergio de lupino de domna erini, et uxor
vero constantini filii quondam leonis de sergio de lupino de domna erini, et uxor vero
constantini filii quondam leoni tortellario, per absolutionem vero suprascripti constantini
viri mei michique constantino optime placet, et hec venditio per meum consensum
et voluntatem facta est, a presenti die promtissima voluntate Venundedimus, atque et in
presentis cessimus et contradidimus vobis domno sergio filio quondam domni iohannis de
220
maurone comite, idest plenariam et integram ipsam portionem meam, quod habere et
possidere visa fui in ipsas hereditates de fonti intus et a foris ipse quattuor finis, quod
reclarat ipsa chartula, quod fecerat ursus atrianenses theodenanda ambo iugalibus filio et
nuruam iohanni atrianensi at suprascriptum iohannem vestrum genitorem, cum vice de
viis suis, omnibusque sivi habentibus et pertinentibus. Unde nobis ibidem in suprascriptum
locum fonti nichil remansit, aut aliquid vobis exinde exceptuavimus: in simulque et cum
istud venumdedimus vobis plenariam et integram ipsam portionem nostram de ipsa aecclaesia
beati felicis christi confessoris ibique in fonti edificatus intus prephate quattuor
finis, cum plenarias portiones nostras de paramentis ipsius aecclaesie, et de codicibus, et de
omnem suum circulum, seu rebus, et cum viis suis. Unde nec inde nichil vobis exceptuavimus,
solummodo dare exinde debeatis de suprascriptam portionem nostram de suprascriptam
aecclaesiam vos et heredibus vestris annualiter talem censum, qualiter nos et nostri
heredes exinde dare et persolvere debuimus, qui obbenit nobis a suprascripto genitore meo
de me suprascripta anthiocia, et at suprascriptum genitorem meum obbenit per verbum sigillatum
a domno gisulfo glorioso principe salernitane civitatis, et a domna gemma gloriosa
principissa eius coniuge, et a domno paldulfo principe atoptato eorum filio, et ipsum suprascriptum
verbum sigillatum vobis dedimus; et si exinde aliquando plus chartula nobis vel at
nostris heredibus inventa dederit, mittere ille debeamus apud vos et vestros heredes sine vestra
damnietate, vel amaricatione. Unde accepimus a vobis exinde plenaria, nostra sanatione,
idest auri solidos decem de tari ana tari quattuor per solidum, sicut inter nobis convenit
in omnem deliverationem et in omnem decesitionem, Ut a nunc die presentem et in perpetuis
temporibus in vestram et de vestris heredibus sint potestatem habendi, fruendi, possidendi,
vindendi, donandi, commutandi, vestrisque heredibus dimittendi in omnibus semper
liveram habeatis potestatem; et iam aliquando exinde neque a nobis, neque ab heredibus
nostris, neque a nobis summissam personam nullam requesitionem exinde habeatis,
non vos, non vestris heredibus, per nullum modum perpetuum. Insuper nos et heredes
nostris vobis et at heredibus vestris omni tempore ab omnem hominem omnique persona
vobis eos antestare et defensare promittimus. Quod si minime vobis exinde fecerimus de hec
omnia que superius legitur, componere promittimus nos et nostris heredes vobis vestrisque
heredibus auri solidos triginta vizianteos, et hec chartula sit firma im perpetuum.
+ Ego sergius filius lupo de leuci testis sum
+ Ego pulcari filius leoni de pulcari de mauro comite testis sum
+ Ego lupinus filius acceptore testis sum
+ Ego sergius scriva hanc chartulam manu propria scripsi.
| |