Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.433 » Pag 310 - 310

2.433
310
310

310
+ In nomine domini octabo anno principatus domni nostri iohanni et secundo anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense december quarta indictione. Memoratorium
factu a me leo presbiter et abbas ecclesie sancte marie de cibitate . . . ,
eo quod ante supscripti hidoneis hominibus tradidit mihi at tenendum et regendum dumnellus
presbiter et abbas ecclesie sancte marie, quem domna sighelgaita principissa a nobo fundamine
construsit in curte sua de intus anc salernitanam cibitatem inter muro et muricino, ad tenendum
et regendum unum molinum, quod pars ipsius ecclesie abet in eodem loco, ubi proprio
spinacze dicitur, cum mole et serraturia et preordinatum, qualiter comune illut conciabimus,
ut curam et bigilationem inde abeamus sicut meruerit, et omnis molitura quam inde tulerimus,
medietatem illut ei demus et medietatem nobis abeamus; tantum per omnis mense faciamus nos
de ipsa molitura scire ad ipsi decem anni completi ipso molinum at potestatem ipsius ecclesie
rebertas. tantum per annum, quando hibidem necesse fuerit, mole et ferraturia comuniter ibidem
demus, et tradidit mihi iscle exinde at tenendum et laborandum ortora. unde in eo ordine
guadia nobis ipse abbas dedi et mediatorem mihi posui iohannes filius truppoaldi; et per ipsa
guadia obligabit se ipse abbas, ut si aliquit inde remobere aut contrare quesierit et talia mihi
non adimpleberit, tunc per ipsa guadia componere obligabit se suosque successores et pars ipsius
ecclesie biginti auri solidos costantinos. et unc brebem scripsi ego cicerus notarius qui interfui.
+ ego teodericus me subscripsi
+ ego petrus
+ ego domnellus presbiter et abbas
+ ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio