Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.286 » Pag 93 - 94

2.286
93
94

93
+ In nomine domini quadragesimo tertio anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
et primo anno principatus domne gemme uxore eius et domni paldolfi optato filio eorum,
mense september, quarta indictione. Ideoque ego cicerus filius amelfrit, sicut mihi congruum
est mea vona bolumtate per absolutione supradicti gloriosi principis, ante presentia iohanni
sculdais et alii testes, per anc cartulam dono tibi falci filius amandi aliquanta terra, quod
abeo intus anc salernitanam cibitatem in ipso plaiu propinguo ipsa fontana, subtus casa sasse
monache; et est ipsa terra, quod vobis donabimus, per mensuria longitudo pedes quinquaginta
et latitudo in omni loco pedes quadraginta, totum mensuratum ad iusta manum omini.
ec bero terra per supradicta mensuria totum et inclitum illut tibi nominati falci donabimus,
simulque et dono tibi nominati falci quale vice et pertinentia abeo in ipsa fontana, unde nullam
mihi aut uxori mee aut cuiqua hominibus exinde restitit aut dicimus remanere sortione; set tota
et inclita ipsa terra per supradicta mensuria et quale vice nobis est pertinente de ipsa fontana,
totum et inclitum illut vobis donabit ad securiter ac firmiter amodo et semper tu tuique heredibus
illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis absque
omni contrarietate vel requisitione mea et de meis filiis et heredes aut cuiqua hominibus.
et pro confirmandam et stabiliscendam anc mea donatione, nunc a presentis secundum legem
recepi a te nominatus falco launegilt camiso unum: finitoque launegilt ipsum aput nos ea ratione,
94
hobligo me nominatus cicerus et meis filiis et heredes amodo et semper antistandum et
defensandum tibi nominato falci quam et ad tuis heredibus predicta nostra donatione cum vice
de vie sue a pars uxori mee et da omnis omines omnique partibus, et non aliquando eos vobis
tollere aut contrare queramus. si autem, sicut dictum est, taliter eos vobis non defensaberimus,
aut si aliquando eos vobis tollere aut contrare quesierimus, tunc primum omnium questio et
causatio nostra et de nostris filiis et heredes modis omnibus sint exinde tacita et bacua, et trigimta
auri solidos constantinos componere obligo me et meis filiis et heredes tibi nominato falci
quam et ad tuis heredibus et, sicut dictum est, omni tempore per inbitis tota supradicta nostra
donatione vobis defensemus. et taliter scribere rogabimus te madelmus notarius. actum salerno.
+ ego qui supra ioannes.
Torna all'inizio