292 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante 
domino nostro michaele magno Imperatore. anno octabo. die nona decima 
mensis martii indictione decima neapoli: Certum est me eufimmia filia quondam 
pumiliani. relicta autem quondam petri de agumu avitatrice vero in 
loco qui vocatur pumilianum quod est foris arcora dudum aqueductus ego 
autem pro vice mea et pro vice quidam sellicta puerula filiam mea que abeo 
de quondam memorato viro meo. seu et cum voluntate domina maria honesta 
femina cui ego et memorata filia mea defisa sumus filia quondam domini 
iohannis cognominabatur mundulo cui ipse viro meo defisus fuit conius 
presenti domini iohannis qui cognominabatur buccapictula et at ipsa domina 
maria honesta femina consentiente ad ea memorato viro suo: A presenti 
die promtissima volumtate. venundedi et tradidi vobis martino qui nominatur 
langnise filio quondam iohannis de stephano de sparanu et petro filio 
stephani langnise oc est uterinis germanis de una genitrice et de memoratos 
singulos genitores et gregorio et martino et fermoso germanis filiis 
quondam leoni qui fuit filius quondam memorati iohannis de stephanu de 
sparanu. et iohanne filio quondam ursi langise oc est this et nepotes. nepotes 
atque pronepotes meis avitatoribus. vero in memorato loco idest integras 
sex uncias qui fuit de memorato viro meo ex integru fundu posito vero 
in memorato loco. pumilianum una cum arboribus fructiferis vel infructiferis 
et cum palmentum et subsceptorium suum et ad ara et furnum et balneum 
insimul frabritum. et cum puteum aque vibe insimul intus se et cum introitum 
suum omnibusque eius pertinentibus. qui indivisa reiacent ipsa sex uncias 
de memoratum fundum qui vobis venumdedi ut super legitur cum reliqua sex 
uncias exinde que vobis comparatam abetis de antea da memorato petro de 
agumo viro meo. coheret sivi insimul de uno latere fundum domini iohannis 
de domino adelmari cui bos defisi esse bideritis et de petro qui nominatur 
betrone de memorato loco thio nostro sicuti inter se sepis seu 
fossatus et terminis exfinat. et de alio latere est carraria propria de ipsa 
sex uncias que vobis venumdedi de memoratum fundum et de ipsa sex uncias 
vestras ex ipsum fundum et a foris ipsa carraria. est fundum heredum 
293 
quondam domini marini de domino cali sicuti inter se terminis seu 
sepis exfinat et de uno capite est fundum quidem stephano presbitero thio 
vestro qui ad eum pertinuit de quidem maria thia vestra serbienti sua sicuti 
inter se terminis seu sepis exfinat. et de alio capite est via publica 
qui pergi da nola. de qua nihil nobis aliquod remansit aut reserbavi nec 
in aliena persona comisit potestate. et a nuc et deinceps a me vobis sit 
venumdatum et traditum in vestra vestrisque heredibus sint potestate queque 
exinde facere volueritis semper libera. abeatis potestate dibidentes illut inter 
vobis vestrisque heredibus per medietate. vos memorato martino et memorato 
gregorio et iamdicto idem martino et prenominato fermoso thio et nepotes et 
vestris heredibus exinde tollere debeatis medietate et vos memorato 
petro et memorato iohanne thio et nepotes et vestris heredibus alia 
medietate exinde set de ipsa medietate qui te memorato martino et memorato 
gregorio et iamdicto idem martino et memorato fermoso exinde tetigerit 
ut super legitur tu memorato martino et tuis heredibus exinde tollere 
debeatis una onimus portione et vos memorato gregorio et memorato idem martino 
et iamdicto fermoso et vestris heredibus una portione exinde in vice de memorato 
genitor vester et neque a me memorata eufimmia pro vice mea et pro 
vice de memorata sellicta filia mea qui infra etate esse videtur seu et cum volumtate 
memorata domina maria honesta femina cui nos defisa sumus et a ipsa 
domina maria honesta femina consentiente ad ea memorato domino iohanne 
buccapictula viro suo neque a nostris heredibus nullo tempore numquam 
bos memorato martino et iamdicto petro germanis et memorato gregorio 
et iamdicto idem martino et prenominato fermoso germanis et memorato 
iohanne oc est this et nepotes seu exadelfis nepotes atque pronepotes meis 
aut heredes vestris quod absit abeatis exinde aliquando quacunque requesitione 
aut molestia per nullum modum nec per summissas personas a nunc 
et imperpetuis temporibus insuper omni tempore nos et heredes nostris oc 
que vobis venumdedimus qualiter superius legitur ab omnes homines homnique 
personis in omnibus vobis vestrisque heredibus antestare et defensare 
debeamus. pro eo quod impresenti accepimus a vobis exinde idest auri 
tari viginti quadtuor unde de memoratos tari ego memorata eufimia et 
memorata filia mea exinde tulimus auri tari quadtuor et reliquos ipsos tari 
tulid memorata domina maria honesta femina proinde nos et ea et nostris 
294 
et suis heredibus vobis vestrisque heredibus illud antestare et defensare debeamus 
in omne decisione seu deliberatione: Quia ita nobis stetid: Si autem 
ego aut heredes nostris quobis tempore contra anc chartulam ut super legitur 
benire presumserimus et in aliquid offensi fuerimus per quobis modum 
aut summissas personas tunc componimus vobis vestrisque heredibus auri 
solidos duodecim bythianteos et hec chartula venditionis ut super legitur 
sit firma scripta per manus petri curialis per memorata indictione + 
hoc signum + manus memorata eufimia pro vice sua et de memorata 
filia sua que infra etate esse videris simul cum volumtate memorata domina 
maria honesta femina cui ipsa defisa sue et a ipsa domina maria honesta 
femina consentiente ad ea memorato viro suo quod ego qui memoratos pro 
ei subscripsi et memoratos tari traditos vidi + 
+ ego sergius filius domini iohannis testi subscripsi et suprascripti 
tari traditos bidi + 
+ ego iohannes filius domini mastali testi subscripsi et suprascripti tari 
traditos bidi + 
+ ego leo filius domini stefani testi subscripsi et suprascripti tari 
traditos bidi + 
+ Ego petrus Curialis Complevi et absolvi per memorata indictione +
  |