Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.858 » Pag 241 - 242

5.858
241
242

241
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso
principe, filii quondam domni guaimarii principis, mense nobember, secunda indictione.
242
Memoratorium factum a me miro quondam iudex, filius quondam miri diaconi de locum
nucerie, eo quod ante subscripti testes per vona combenientia tradidit ego mari filius
quondam martini una pecia de terra mea de locum floccanum, qui est terra ipsa cum arbustis
vitatis et pomiferis per hec finis: a pars septemtrionis fine via puplica: a pars orientis
fine grimoaldi: a pars meridie fine lamberti, et exientem in fine de heredes iaquinti da
copercle iterum revolventem in pars occidentis per eadem finem ipsius iaquinti usque ad
ipsa via priore fine; hec vero clausum, qualiter superius finis posite sunt ipsa precurrit,
cum omnia intro se abentibus et cum vice de via sua, inclitum illut ego ipsius mari tradidit
talim ordine, ut amodo et usque septem anni completi a sua et de suis heredibus
sint potestatem illut eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta
ratione ibidem faciant, et in ipsa casa que est intus ipsa rebus, ibidem mittere omine ad
residendum et gubernandum ipsa iamdicta rebus, et ubi meruerit, arvores et vites illis ibidem
plantarent, propaginarent, cultarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit,
quatenus proficiant et non dispereant, et quantum vino et poma amodo usque ipso constitutum
inde exierit, illis et suis heredibus tollant exinde medietatem, et nos et nostris
heredibus tollamus inde alia medietate. Et per tempore de vindemie faciant illis nobis vel
nostris heredibus, ut pergamus aut dirigamus ibidem missum nostrum pro vigilandum et
recipiendum ipsa nostra sortione de ipso vino, et illis vel illorum eredes abto tempore
illut vindemiare ad palmentum et poma suo tempore colligere, et sic illut per medietatem
inter nos dividamus, sicut superius diximus, illis medietatem et nos medietatem, et ipsa
nostra sortione illut nos portemus, qualiter nobis placuerit, missum nostrum qui ibidem
steterit illis nobis nutrire secundum suam possivilitate, et deant exinde nobis palmentatico
iusta ratione; de quod ibidem seminaberint, deant inde nobis terraticum secundum
consuetudine loci illius. Ad completi vero ipsi septem anni inclitum illut ipsa rebus per
supradicte finis operatum, et cultatum, et clusum, et ipsa casa clusa et cooperta remittere
ad nostra et de nostris heredibus potestatem. Et si illis diebus causa sua mobilia ibidem
abuerint, licead illis inde excotere et portare ubi voluerint, asque omnis nostra contrarietate.
Unde in eodem ordine per vona combenientia guadia michi ipse mari dedit et mediatorem
mihi posuit radoaldus filius quondam ciceri de ipsum locum floccanum; et per
ipsa guadia obligavit se et suis heredibus, ut si taliter etc. Statuta mulcta decem auri
solidorum Constantini.
et unc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfuit
+ Ego petrus clericus et notarius me subscripsi
+ Ego dauferi.
Torna all'inizio