Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.91 » Pag 366 - 368

1.91
366
368

366
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo nonogesimo quinto, mense magius, quarta indictione. Ideoque ego
Mari filius Maraldi, eo quod ante subscripto testes declaro me abere una peciola
de rebus, qui est terra et insititum et castanietum et aliis arvoribus
intro se abente in loco, ubi ipse Ripe et Resclusa dicitur e Bacalaora nominatur,
pertinente michi per meam rationem et congruum michi est, pro remedium
et salbationem anime mee et de ipsu genitore meum et de ipsa genitricem
mea et de ipsa uxorem mea et de ipsi fili mei et de aliis parentibus
meis, illut offerire in ecclesia vocabulo Sancti Basili, qui constructum ess dinocsitur
in loco ubi Merculiano dicitur, ubi Deo fabente Landus presbiter regimen
tenere bidetur. Quapropter ego qui supra Mari, ideo sicut michi congruum
esse bidetur vona etenim pacifica volumtatem et per anc quoque bidelicet
cartula offeruit in iamdicta ecclesia ipsa predicta peciola de rebus, ut
diximus, de iamdicto loco, sicut bidetur esse per ec finis, sicut ic supter per
ordinem legitur: de una parte fine medio ballone de ipsa Bacalaora; de alia
368
parte fine de heredes Calendi; de alia parte fine rebus de heredes Isengari;
de alia parte fine rebus de heredes predicti Calendi, ab inde badit usque in
ipso medio predicto ballone, unde primo bice fine incipimus, et ex omni parte
sicut termitatum est. Infra omnes supradictas finis, qualiter superius legitur,
totam et integram ipsa iamdicta peciola de rebus, ut diximus, de iamdicto loco
in ipsa iamdicta eclesia offeruit una cum inferius et superiususque, cum bia
et andita sua, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis ad semper abendum
et pocsidendum ipsa iamdicta eclesia et eius rectores et pars predicte
eclesie, et faciendum inde vel exinde omnia quodcumque volueritis sine contradictione
mea vel de meis heredibus aliqua contradictione; et unde obligo me
ego qui supra Mari et meis obligo heredibus ad ipsa iamdicta eclesia et ad eius
rectores e pars predicte eclesie obligo me e meos heredes integra ipsa supradicta
mea oblatione, sicut superius legitur, antistare et defendere ab omnibus
ominibus ab omnibusque partibus. Quod si taliter, ut dictum est, ego et meos
heredes ad ipsiam iamdicta eclesia et ad eius retores et pars predicte eclesie
amodo et semper da omnes omines non defensaberimus, aut si nos ipsis per
quolibet ingenio retornare vel remobere seu contrare vel amminuare quesierimus,
aut si aliqua intentione inde preposuerimus per quambis modis, ideo ante
omnia biginti solidi aurei costantinati voni ego iamdictus Mari et meos heredes
ad ipsa iamdicta eclesia et ad eius rectores et pars predicte eclesie componere
obligabit; et in antea per inbistis omni tempore semper tacitis et contemtis
permaneamus, adque per inbitis illos vobis defensemus semper, velut prelegitur,
per supradicta pena obligata; et si quacumque adbeniente tempore
quiscumque homo, qui de supradicta rebus de iamdicta eclesia voluerit subtraere,
fiat sub anathema et sic ei ebeniat quod ebenit Dathan et Abiron,
quando aperta est terra et bivos deglutibit illis, e quomodo ebeni Ananie et
Saffire, qui mentientes corporibus senes mortui sunt, e quomodo ebeniit illis
Simoni Magoh, qui in apostolos Dei Petru e Paulum iniuria infferre non timuit,
e quomodo ebenit lude, qui tradidit filium Dei, ut non fiat de eo eredes usque
in secula seculorum, amen; ita ut in una generatione deleantur nomen eius.
Quod taliter Landus diaconum e notarium scribere rogabit.
+ Ego Landus presbiter.
+ Ego Dominicus presbiter.
Torna all'inizio