215
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi. Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno quartodecimo sed et iohannes
porfilogenito magno Imperatore eius filio anno tertio. die vicesima octaba
mensis aprelis indictione tertia neapoli: Certum est me petrum presbyterum
qui nominatur aurilio. A presenti die eo quod vos videlicet cunta congregationis
monachorum monasterii sanctorum sergii et bachii qui nuc congregatum
est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur
casapicta situm in viridiarium. mihi dedistis at tenendum et dominandum
seu officiandum et conciandum et frugiandum cuntis diebus vite mee. idest
integra ecclesia vestra pertinente eiusdem vestri monasterii bocabulo beatissimi
euthimii. que sita est intus anc civitatem neapolis in vico qui vocatur
sol et luna qui et curusu dicitur. unam cum omnibus domibus et abitationibus
seu cellis ipsius ecclesie vestre sancti euthimii pertinentes. et cum
terris et fundoras et hortis ipsius ecclesie vestre sancti euthimii pertinentes.
et cum codicibus et hornamentis: et cum omnibus rebus et substantiis atque
possexionibus ipsius ecclesie vestre sancti euthimii pertinentes omnibusque
eis pertinentibus. in ea videlicet ratione quatenus memorata ecclesia
vestra sancti euthimii cum suis omnibus pertinentiis in mea cuntis diebus vite
mee sit potestate tenendi et dominandi seu frugiandi fruendi et
216
comedendi et de ipsa frugias faciendi que voluero. et si aliquod in memorata ecclesia
vestra sancti euthimii a biris vel a mulieribus offertum vel datum fuerit.
si fuerit movilem in mea sit potestate faciendi que voluero. si autem inmovile
fuerit aut talis causa pro ornamentum de memorata ecclesia aut
pretium vel codices. post meum transitum in memorata ecclesia vestra remanere
debeat et amodo et usque in ista ventura resurrectione domini nostri
ihesu christi qui proxima est veniente ego conciare et fabricare debeam
in memorata ecclesia vestra sancti euthimii. idest in expendium et conciatione
ex ipsa fabrica. auri solidos decem de tari ana quatuor tari per
solidos voni de amalfi schiente vos asque omni distrationem et asque omni
atmaricationem. et amodo et usque in venturos quinque anni expleti ego
ibi conciare et fabricare plus non debeam. et da ipsi quinque anni expleti
in antea ego cuntis diebus vite mee per omnem annum conciare
et fabricare debeam in memorata ecclesia et in ipsis domibus in expendium
et conciationem ex ipsa fabrica. in auri tari octo voni de amalfi
schiente vos asque omni distratione vel atmaricationem. et de hereditatibus
ipsius ecclesie vestre sancti euthimii pertinentes inbaneam ego illas vene
lavorare aut illas at lavorandum dandi asque scriptis. et non abeam licentiam
ego de aliquis pertinentiis ipsius ecclesie pertinentes. alicui vel ubique
exinde dare aut largire per nullum modum. excepto si exinde aliquod at
lavorandum dedero asque scriptis que licentiam abeam et si alium exinde
fecero bacuum maneat. et est et possexio ipsa gratis rebertant in proprietate
de memorata ecclesia vestra cuius iure esse videtur. prout de memorata
frugias que in mea sit potestate faciendi que voluero. ita et ego cuntis
diebus vite mee in memorata ecclesia vestra sancti euthimii die noctuque
omnem officium sacerdotale facere et exibere debeam had oram hoc est
besperos et matutinos seu missarum sollemnia et oris laudibus et lumminariorum
concinnationibus ut vona de me atcrescat oppinio coram deo et hominibus
laus. tantumodo ego cuntis diebus vite mee vobis vestrisque posteris
memoratoque vestro monasterio dare et dirigere debeam octo dies ante illa
festivitate ipsius vestri monasterii sancti sebastiani per omnem annum. idest
cera vona libre quinque et olibanum vonu sine pulbe libra una. simul
pesatum at libra iusta: asque omni atmaricatione vel distratione. et non abeatis
licentiam vos et posteris vestris memoratoque vestro monasterio a nuc et
217
omnibus diebus vite mee mihi tollere memorata ecclesia vestra sancti euthimii
cum suis omnibus pertinentiis per nullum modum. facientes ego
homnibus memoratis et peragentes qualiter superius legitur. et nec ego vobis
cuntis diebus vite mee ipsa ecclesia vestra sancti euthimii abrenuntiare non
debeat per nullum modum. post autem meum transitum. tunc memorata
ecclesia vestra sancti euthimii cum suis omnibus pertinentiis. et cum quantum
mihi per inventaneum atsignaberitis. rebertant vobis vestrisque posteris
et in memorato vestro monasterio cuius iure esse videtur. sicuti et quomodo
continet alia simile chartula que vos mihi exinde fecistis. Quia ita
nobis stetit. si autem aliter fecerimus de his omnibus memoratis ut super
legitur per quobis modum aut summissis personis tunc compono ego vobis
vestrisque posteris et in memorato vestro monasterio auri solidos viginti
bythianteos. et hec chartula ordinationis ut super legitur sit firma scripta per
manus petri curialis qui scribere rogatus per indictione memorata tertia +
+ petrus presbyter subscripsi +
+ ego petrus curialis testis subscripsi +
+ ego iohannes filius domini stefani testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi +
+ Ego petrus curialis complevi et absolvi per indictione memorata
tertia +
|