|
31
+ In nomine Domini. Vicesimo quarto anno principatus
domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense decembri
quarta indictione. Ante me Petrum iudicem Rossemannus
presbiter et prepositus puellaris monasterii Sancti Michaelis
Archangeli et Beati protomartiris Stefani, quod constructum
est intra hanc civitatem in Horto Magno, per licentiam
domne Blatte venerabilis ipsius monasterii abbatisse, per
convenientiam, dum idonei homines interessent, tradidit Riso
filio quondam Iohannis et Iohanni filio quondam Petri, pro
parte sua et Bibi germani sui filii ipsius Petri, integram
medietatem de duabus peciis de terris cum arbustis ipsius
monasterii, que sunt in loco ubi Terra Austini dicitur Mitilianense
finibus, ex quibus una est per fines et mensuras
iusto passu hominis mensuratas: a parte meridiei finis
media sepes et intra ipsam terram iuxta ipsam sepem mensurati
passus centum tres; ab oriente finis media sepes
et subscribenda pecia et passus centum quinquaginta duo;
a septemtrione finis via et passus octoginta octo; ab occidente
finis ipsius monasterii et passus centum sexaginta
quattuor. ipsa alia pecia cum arbusto est per fines et
mensuras suprascripto passu mensuratas: a meridie finis
media sepes et passus quinquaginta duo; ab oriente passus
sexaginta; a septemtrione finis ipsa via et passus
sexaginta duo; ab occidente finis suprascripta pecia priore
et passus quadraginta quattuor. de suprascripta vero pecia
priore tradidit eis inclitam medietatem in parte meridiei et
de ipsa posteriore inclitam medietatem in parte meridiei,
32
ut amodo et semper nati atque nascendi ipsi germani et
iamdictus Risus et illorum heredes cum vice de ipsa via teneant
et ibi resideant, foveas et omnes suas utilitates iusta ratione
ibi faciant, et omni anno apto tempore ipsam medietatem
ex ipsa priore terra propaginent, potent, ubi meruerit
intra eam arbores et vites de bono vitinio plantent et
surgant, ut in melius proficiat et non dispereat et semper
bona pareat laborata et operata et surta et unde meruerit eam
clausam habeant. et ipsam medietatem iamdicte secunde pecie
pastenent castaneas et insitent eas de zenzalis et insertis
et surgant sicut meruerit; et ipsum arbustum exinde destruant,
ut in completis septem **** annis amodo numeratis
habeant in ea bonum zenzaletum et insitetum surtum et
operatum sicut de tantis annis meruerit; et in antea ubi meruerit
intra eam castaneas plantent et, ut dictum est, insitent
et surgant ut semper bona pareat surta et laborata. et
omni anno apto tempore vindemiarum et castanearum et
arearum tempus illi et illorum heredes faciant scire partem
predicti monasterii ut illuc dirigat missum et illi coram eo
statim sicut decet ipsam vindemiam ibi ad palmentum vindemient
et vinum ipsum procurent et integram medietatem ex
eo ipsi misso ibi tribuant et medietatem sibi habeant; et si
pars iamdicti monasterii ipsum vinum ibi reponere voluerint,
det eis organea da vino ut sufficiat pro recipiendam ipsam
medietatem ipsius monasterii et illi omni anno tempore
apto bona concient et studient sicut meruerit et reponant
in reditum ubi in ea redierint et ipsam medietatem de
ipso vino ipsius monasterii per annum in eis mittant et
salvum illud faciant donec per annum pars iamdicti monasterii
illud inde tollere fecerit absque de generatione et
igne; et cum ipsum vinum ex eis tractum fuerit, statim ea
abluant, et si ibi ipsum vinum ponere pars iamdicti monasterii
noluerit, tunc intra hanc civitatem in iamdicto monasterio
assignet eis organea da vino, ut iuste ipsum vinum ad
recipiendum sufficiat et illi et illorum heredes ipsa organea
concient bona cum circlis et salicibus suis et malta sua sicut
meruerit et abluant sicut decet, et pars iamdicti monasterii
33
eos nutriant dum quod ipsa organea in hac civitate ipsius
monasterii concianda steterint et ea ad conciandum miserint.
castanetum vero, quod ut dictum est fecerint, omni
anno apto tempore colligant et eas seckent et precurent sicut
decet et inclitam medietatem misso ipsius monasterii ibi
tribuant et aliam medietatem sibi habeant. ipsam terram
omni anno apto tempore arent et concient bonam sicut decet
et seminent eam quali semente meruerit et labores ipsos
cultent et metant et coram ipso misso ipsius monasterii ibi
ad area adunent et tritulent et bonum concient et in quinque
partibus victum ipsum ibi dividant, duas ex eis ipsi misso
tribuant et tres sibi habeant. plagarie que ibi sunt communiter
cum eo qui aliam medietatem iamdictarum pecierum ut
dictum est tenuerint locent sicut meruerit, et quintam partem
de palumbis et palombellis qui ibi comprehenserint
parti ipsius monasterii tribuant et relique sibi habeant.
poma et quicquid aliud fructus ibi habuerit per annum ea
salba faciant et colligant et precurent et integram medietatem
ipsi misso ipsius monasterii ibi tribuant et medietatem
aliam sibi habeant; et dum ipse missus per annum per
tempus pro tota ipsa frugia recipienda ibi steterit, illi eum
nutriant secundum illorum possibilitatem et palmentateca ei
tribuant duas gallinas bonas. et quando pars iamdicti monasterii
voluerit requirere iamdictam traditionem, si ibi ut
dictum est operatum fuerit, potestatem habeant et illi inde
ei rationem reddant sicut decet; et omni anno tres vices
cum exenio sicut decet veniat in ipso monasterio et ipsum
exenium abbatisse eiusdem monasterii assignet, hoc est in
Natibitate Domini et in Resurrectione eius et in relaxatione
casei monacharum, et per omnem annum, dum ipse
missus aut pars iamdicti monasterii ibi steterit pro recipiendis
ipsis frudiis, illi et illorum heredes assignent ei disiunctim
redutum bonum, clusum et coopertum sicut meruerit, in quo
super se redeat usquequo iamdicta frudia receperint, sicut suprascriptum
est. et per convenientiam ipsi Risus et Iohannes
guadiam ipsi preposito dederunt et fideiussores ei posuerunt
34
seipsos et Corbum de Pasciano filium quondam [T]auri, et
per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes adimplere
semper parti ipsius monasterii omnia sicut suprascriptum
est, et ipse Iohannes et eius heredes semper in omnibus suprascriptis
faciant permanere ipsum germanum suum et eius
heredes et adimplere parti ipsius monasterii omnia sicut suprascriptum
est. completis vero ipsis annis septem in antea,
quale tempore illi et illorum heredes iamdictam traditionem
tenere noluerint, tunc tota laborata, surta, operata, bona
sicut suprascriptum est remittant parti ipsius monasterii
cum organeis a vino si eis date fuerint, et illi licentiam habeant
inde exire cum omnibus illorum causis; et si sicut superius
scriptum est ipsi germani et iamdictus Risus et illorum
heredes ipsi preposito et illius successoribus et parti ipsius
monasterii non adimpleberint et suprascripta vel ex eis
quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam obligaverunt se ipsi Risus et Iohannes et illorum
heredes componere ipsi preposito et illius successoribus et
parti ipsius monasterii viginti auri solidos constantinatos.
Et taliter te Romoaldum notarium scribere precepi. S.
+ Ego qui super Petrus iudex. S.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
+ Ego Petrus notarius me subscripsi. S.
| |