|
275
+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri iohanni et primo anno principatus
domni guaimarii gloriosi principibus, mense octuber tertia indictione. memoratorium factum a
nobis iohannes liber omo filius petri et iaquintus liber omo filius maghenaldi, eo quod ante
subscripti nobilibus per vona comvenientia tradidit nobis cennamus presbiter et abbas ecclesie
sancti massimi, una cum illum atesset romoaldus filius alfani qui est dominium de ipsa ecclesia,
dua molina pertinentem ipsius ecclesie, quod edificate sunt in flubio lirno. ydeo ambo ipsa
molina cum ferraturia et cum casis et cum ommis sua pertinentia et isclis de ipsa molina pertinentes
nobis ipse abbas unaque cum ipse romoaldus tradidit; unde pro taliter per vona combenientia
guadia nobis ipse abbas unaque cum dominium ipsius ecclesie dedit et mediatores nobis
posuit iohannes clericus filius (deest nomen) de saraniano tali ordine, ut amodo et usque unum
annum completum nos autem ambo ipsa mulina cum omnis sua pertinentia nostre potestatis
teneamus et ibidem resideamus, et fobeas et omnis nostre utilitatis iusta ratio ibi faciamus, et ipsa
molina conciemus, sicut meruerit, ut perfecte macenare possant, et quantum bictum ibidem
intraberit, in omni nostre sit potestati: tantum demus nos at pars ipsins ecclesie per omnis
mense usque ipso costitutum ibidem, si perfecte parutus sit ut ambo ipsa molina macenaberit,
decem et octo tertiaria de granum, quale ibidem intraberit, at iusto tertiario de ipsa molina; et
si unum de ipsa molina usque ipso costitutum perfecte non macenaberit, tunc demus ei at pars
ipsius ecclesie per omnis mense usque ipso costitutum pro unum de ipso molinum decem tertiaria,
sicut dictum est . . . et de ipso molinum qui perfecte non macenaberit, demus exinde
ei per ratione quanto tempore macenaberit; et si infra ipso costitutum nobis necessum fuerit
ibidem mole, ille nobis deant, et si arcaturia de ipso molino ruperit, communiter nos conciemus:
tantum omnis ferraturia de ipsa molina nos conciemus sicut meruerit, et quantum granum nobis
ipse abbas usque ipso constitutum at macenandum ibidem direxerit, nos illut macenemus, sicut
meruerit, et molitura inde non tollamus et ortora et quodcumque labore in ipse iscle qui est beneficia
de ipsa molina, fecerimus, nullam inde at pars ipsius ecclesie demus; et per bona comvenientia
per ipsa guadia hobligabit se ipse abbas unaque cum ipso dominii ipsius ecclesie et
suos successores et pars ipsius ecclesie defensare nobis ipsa molina cum omnia sua pertinentia et
cum bice de bia sua da omnis omines omnique partibus, et ante ipso costitutum non querat
eos nobis tollere aut contrare. quod si taliter omnia suprascripta nobis non atinpleverit, tunc
276
per ipsa guadia componere hobligabit se ipse abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie
nobis biginti auri solidos costantinos. et hunc brebem scripsi ego petrus notarius qui interfui.
salici bero qui ibidem sunt, faciamus nos ille salbe, dum ille inde tulerint; et taliter subiunsit ego
superius dictus petrus notarius.
+ ego cennamus presbiter et abbas
+ ego qui supra romoalt
+ ego ademari notarius me subscripsi.
| |