|
22
+ In nomine Domini. Anno tricesimo quarto principatus domni Paldolfi
gloriosi principis et nono anno principatus domni Landolfi magnifici principis
filii eius, mense ianuario, quinta indictione. Ego mulier nomine Grima,
que sum relicta cuiusdam locari et filia quoddam Albuini, declaro quod habeo
terra et binea super Seretella non longe ab ecclesia Sancti Ianuarii pertinentem
michi a parte Guiselgarda, que et Maria fuit vocata, genitrice
mea et que ipsius genitricis mee pertinuit a parte Sichenolfi filii cuiusdam
Petri, per munimina quod aput nos firmatam retinemus et congruum habeo
24
de predicta terra et binea in vicaria dare Ursi filio Antoni et recipere ab eo
pro ipsa vicaria, terra et vinea eius de loco Cupuli, quod ei in sortem benit
a parte cuiusdam Tessetori filii Leoni et quod cum eodem Antoni in communem
paratam habui, sed dum hoc firmiter facere non valui sine consensu
et voluntate Iohanni filii et mundoald mei, in cuius mundium me legibus subiacere
cognosco, ideo deprecavi eum ut legibus michi consentiret hanc vicariatione
perficiendam, qualiter deprecabi, statim preces mea benigne
exaudivit. Quapropter ego isdem Grima, ideo dum michi congruum esse bidetur,
bona etenim mea voluntate et pro firmam stabilitatem interesset in
ipsa iudicalia ante Dauferi gastaldum et iudicem aliosque testes et iusta legem
consentientes michi eodem Iohanne filio et mundoald meus, in cuius
mundium me subiacere cognosco; per hanc quoque videlicet cartulam vicariationis
ordine dedimus et tradidimus tibi isdicto Ursi aliquantum terra
et vinea cum saliceto suo inadunato quod ego isdem Grima a parte supradicta
genitrice mee pertinentem abeo in iamdicto loco super Seretella que est propinquo
ecclesia Sancti Ianuarii et que eadem nostra iamdicta cambiatione per
circuitu abet has fines: de prima parte fine ipso ballone; de secunda parte
quod est desuper fine terra ubi vinea superposita est, que fuit iamdicto
Sichenolfi filio prenominati Petri, a quo pertinuit eadem nostra cambiatione
supradicte Marie genitrici meoque Grime sicut supra declarabimus; de tertia
parte descendente et modicum rebolbente adque iterum descendente, sicut
exinde termini positi sunt, inter hec terra et binea quod tibi dedimus et vinea
et terra quod nobis reserbamus ad nostra proprietate; de suptus fine rebus
iamdicti Sichenolfi usque reconiungit se in iamdicto ballone fines prioras.
Inter omnes iste predictas finis nec nobis nominate Grime neque ad eredibus
nostris nec cuicumque hominum nullam inde reserbabimus, sed una cum
inferius et superio et cum predicto salico, qui infra iamdictas finis esse videtur,
et cum ipso palmento meo et cum omni ordine eiusdem palmento et
cum ipsa tina mea que illuc foras habeo ... integrum illud per iamdictas finis
tibi in cambium dedimus et tradidimus abendo et possidendum, et a usque
et omni tempore dare debeamus vobis anditum, unde cum vestris omnis congruitatibus
ingredere et egredere debeatis da via antica usque in eadem terra
et binea vestra per nostra defensione; unde et pro eadem nostra cambiatione
recepimus a te isdem Urso terra et binea in loco Cupuli, quod tu nobis per
alterum scriptum firmasti. Ea ratione ut amodo et semper tu isdem Urso et
tuis heredibus eadem nostra cambiatione, sicut prelegitur, habere et possidere
debeatis securiter, omnia inde faciendum quemammodum volueritis sine nostraque
Grime et de nostris heredibus contradictione et sine cuiuscumque requisitione;
25
quot si aliquando ego isdem Grima aut meis heredibus aut cui
a parte mea paruerit inde datum aut cbligatum seu alienatum vobiscum aut
cum vestris heredibus ex eadem nostra cambiatione qualitercumque causare
aut contendere presupserimus, aut si inde vobis contrare aut tollere seu minuari
quesierimus per qualiscumque ordine aut ratione, et si a parte de illis
hominibus, cui a nostre partibus inde datum paruerit aut alienatum, illum vobis
non defensaberimus, quinquaginta solidos constantinatos me et meos heredes
tibi et at tuis heredibus seu cui a parte vestra ista cartula in manu paruerit
ostensa componere obligabimus et taciti inde maneamus a parte nostra
et da illis partibus, cui a nostre partibus paruerit datum aut alienatum, per
inbitis nobis illud vobis antistare et defendere debeamus per eadem pena obligata.
Igitur obligamus nos isdem Grima et nostros obligamus heredes tibi
isdicto Ursi et ad tuis heredibus eadem nostra cambiatione nos bobis antistare
et defendere debeamus ab omnem hominem ab omnique partibus una cum
omnibus edificiis et remeliorationibus suis; quod si taliter illud vobis antistare
et defendere non potuerimus, primis omnium de colludio legibus satis
vobis faciamus et postmodum restauremus vobis ibique in eodem loco aliud
tantum et tale cum tale edificiio quantum et quale inde perdideritis, quod vobis
defendere non potuerimus, et per talem rationem illut vobis restauremus
ut firmiter illut habere debeatis per nostre defensione per supradicta pena obligata.
Et te Maraldus clericum et notarium taliter scribere rogabimus. Actum
in Benevento. Feliciter.
+ Ego qui supra Dauferi me subscripsi.
+ Ego Poto.
+ Ego Iaquintus.
| |