Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.393 » Pag 4 - 6

5.393
4
6

4
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domini nostri
guaimarii et duodecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti et nono
anno principatus domini gisolfi eius filii gloriosis principibus et ducibus
mense martio quarta indictione. Ego iohannes presbyter et abbas custos et
rector monasterii sancte dei genitricis et virginis marie quod fundatum esse
videtur in locum hercica at ipsa spelea sub monte vesubeo dum congruum
nobis fuit bona etenim nostra boluntate per hanc quoque videlicet cartula
unaque cum cuncta congregatio monachorum perscripti sancti et venerabili
nostri monasterii at pastenandum et laborandum dedimus et tradidimus
tibi nycola horto ex genere grecorum quomodo commanentis estis in
loco domicella lauritano Idest de rebus nobis pertinente perscripti sancti
et venerabili nostri monasterii in locum qui dicitur . . . . . . . lauretana eodem
territorio lauritana sicuti esse videtur per hec finis. ab una parte
finis episcopio
nolano. de superiore parte fine de hominibus de domicella.
ab alio latere iterum finis de domicella. et perexiet per fines de hominibus de ille
curtii et pertanget fines de episcopio nolano. de subter capite
iterum fines de hominibus de domicella et una pecia ibique coniunctum
que abet a septemtrione finis ipsa eadem rebus quod tibi at pastenandum
dedimus ab oriente est fine birino filio iohanni cauco. et de consortibus
eius. a meridie fine de herede sillicti. ab occidente namque est finis
episcopio nolano. alia peciola ibique prope. que habet ab oriente fine de
hominibus de domicella. a meridie finis de eredes madi et de consortibus
eius. ab occidente est fine de erede guisi. a septentrione vero est finis de
heredibus sillicti. Hec vero supradicta rebus qualiter per finis indicatum est
totum et integrum illut tibi at pastenandum et laborandum dedimus et tradidimus.
eaque de ratione. ut tu qui supra nykola et tuos heredes illut
pastenare debeatis arbores et vites cum aliis arboribus fructiferis ut iusto et
legitimo ordine pareat bene pastenatum seu laboratum supter et super bonum
et utilem sicuti meruerit. et illut conciare et laborare debeatis cum
bobes et at manus dirigente apto tempore de vestra semente illut seminetis
et de quod fructum annualiter ibidem deus dederit de vestro seminatu usque
5
dum ipsa terra obumbraberit dare nobis nostrisque posteris exinde debeatis
terraticum de decem modia unum. obumbrandum ipsa terra ipso terratico
mortificentur et nullum terraticum inde vobis queramus aut tollamus.
Ipsa vero vindemia vos qui supra nykola et vestros heredes illut vindemiare
debeatis apto tempore cum vestris operariis at omnem vestrum expendium
et at palmentum trahere ibidem in eadem rebus. et quod vinum
mundum ibidem deus dederit per medium illut ibidem at palmentum dividamus.
vos tollatis inde integra medietate. et nos reliqua medietate. Ipsa vero
peciola iusto ordine pisatum seu reballatum vos supertollere debeatis ante sortem
tantummodo per ipsam peciola que vos supertollitis dare nobis debeatis
ante sortem una orna de ipso vino mundo. Et quando ibidem evenerimus
vel nostrum hominem direxerimus pro sorte nostra recipere ut diximus at una
persone hominis dare nobis debeatis manducare et vibere ut iustum fuerit et
pro palmentateca dare nobis debeatis gallina bona una ipsa vero sorte nostra
que nobis exinde veniet nos illut inde nobis trahere et portare faciamus ubi
et qualiter vel quomodo voluerimus et potuerimus. Hec autem statuimus ut si
de ista terra exieris tu qui supra nykola vel tuos heredes ipsa predicta
terra integra cum omnia intro se habentibus redeat in potestate nostra et
de nostros posteros in partibus predicti nostri monasterii. et expectemus
vos usque in tres anni si autem intro tres anni redieritis in hec terra iterum
predicte rebus in vestra et de vestris heredibus revertat potestate in
suprascripto ordine tantum si intro tres anni non redieritis in hec terra soluti
exinde maneamus a vestra parte et ista carta sit vacua. Exinde obligamus
nos qui supra iohannes presbyter et abbas et nostros posteros partibus
predicti nostri monasterii vobis supradicto nykola vestrisque heredibus
ipsa supradicta terra cum omni suo hedificio antistare et defendere
ab omnibus hominibus ab omnique partibus. Quod si minime vobis illam
antistare et defendere potuerimus vel noluerimus aut si nos ipsi per quobis
ingenio hoc vel requisierimus tunc combenientie ordine obligamus
nos et nostros posteros vobis vestrisque heredibus componere viginti auri
solidos constantinianos. Et in antea exinde omni tempore adversus vos taciti
et contenti maneamus et ut super legitur taliter vobis adimpleamus.
unde in suprascripta ratione guadiam tibi dedimus et mediatorem tibi exinde
posuimus ingo filio iaquinti de nola qui modo commanente est in eodem
6
loco domicella. Et hec cartula in suprascripta ratione semper sit firma et
stabilis vobis permaneat. Quam te maio clericus et notarius scribere
rogabimus
+ Ego qui supra iohannes humilis presbiter et abbas.
+ Signum manus stephani monachi et preposito qui per absolutione
domini iohanni abbatis scribere fecit.
+ Signum manus stefani monachi et cellarario qui per absolutione
suprascripti domini iohanni abbatis scribere fecit.
Torna all'inizio