|
425.
† In nomine Domini amen. Ego Henricus Faffus, a legato domini imperatoris in comitatu
aretino, castellano, perusino ac senensi delegatus ad iustitiam faciendam, recepta
querimonia a syndico monasterii sancte Flore nomine ipsius monasterii quam faciebat
de Frannilasta et heredibus et filiis Vincinemici, quos dicebat iniuste detinere res et
possessiones ipsius monasterii in castro Pilli el eius curte, videlicet Laurentium et
Tarducium et filios Manni, cum omnibus eorum tenimentis qui filii Manni debent XII
stariora pani annuatim, et Orlandinellum qui debet VII staiora; quos predictos detentores
sepe per nunllos nostros et litteris peremtoriis citavimus, quibus iudicio stare
ac rationabiliter respondere contempnentibus, habito consilio Astancolli iudicis curie,
pronuntio abbatem sancte Flore el yconomum ipsius, nomine ipsius monasterii, mittendos
in possessionem et quasi predictarum rerum, et per Ildibrandum nuntium nostrum
in possessionem inducimus; omni tamen allegatione de principali questione assentibus
p. 47
servata. Et si infra annum advenerint prestita satisfatione iudicio sisti, restitutis expensis,
X libras prius recipiant. Precipientes insuper, sub pena C librarum, ut nullus contra
iudicialem ordinem monasterium audeat inquietare. Data in episcopatu sancti Donati,
anno Christi nativitatis M . c . nonagesimo VI. In testimonio Capellini Ildibrandini de
Catenaia, Rigonis Bonisciadri, in multorum presentia.
Ego Astaficollus imperialis aule iudex, scripsi et in publicam formam redegi.
| |