|
122
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et octabo
anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense iulius, nona indictione. Memoratorium
factu a nobis iaquintus comes filius quondam gaudoni iudici, et iohannes comes
filius quondam petri, et landolfus comes et landemari germani filii quondam maraldi, et
truppoaldus filius quondam gaidoni, tamen ego nominatus truppoaldus pro bice mea et
pro bice petri germanus meus, eo quod ante presentia ragemprandi iudici et subscripti
nobilibus coniunti sumus ad bona combenientia cum iaquintus et lando et disiio germani
adque comiti filii quondam disidii comiti, et cum guaiferi et iaquintus germani filii quondam
potefrit, et petrus comes filius areghisi, et cum dauferi filio quondam atenolfi, pro bice
sua et pro bice adenolfi germano suo, propter ad dibidendum inter nos rebus que commune
abemus in locum tusciano. Et statim, sicut inter nos combenit, nos toti suprascripti
dibidimus ipsa rebus, sicut supter legitur, in quatuor sortis: una sorte fecimus esse a pars
meridie pro quarta quod illorum pertinet erga bia plubica qui est, sicut dictum est, ipsa
bia in pars meridie per ec finis et mensurie: a pars orientis derictum mensuratum da bia
ipsa, qui est ad ipsa pars meridie in supra erga flubio tusciano usque in termite qui ibi
fiximus, passi duocentos triginta quinque et medium, et in alio loco derictum mensuratum
da predicta bia in super usque in alio termite passi duocentos tres, et iterum mensuratum
illut in tertio loco da predicta bia in supra in alio termite passi centum octuaginta
nobem, et da isto termite pergente derictum in partibus occidentis usque in media harca
de lagu piczulo, et est longitudo ista sortione da medio flubio tusciano usque in media
ipsa harca de ipso lagu, et nos iaquintus et iohannes et predicti fili maraldi et predictus
truppoaldus pro bice mea et de ipso germanus meus adiunsimus in ista quarta sortione
nostra de terra cum boffe da predicta bia in supto usque mare et da predicto flubio tusciano
usque in media ipsa harca, et totum mensuratum fuit ad iusto passum hominum.
de totum istut per iste finis et mensurie nos omnes suprascripti fecimus …….. sorte
pro ipsa quarta et tribus sortionibus fecimus esse da completa ista mensuria in super in
pars septemtrionis usqua badu qui est da lama, qui dicitur petri bassalla ubi ara federico
sunt; unde ipsi iaquintus, et lando, et disiio et guaiferi, et iaquintus, et petrus, et dauferi
compreenserunt ipsa quarta per supradicte finis et mensurie que superius legitur, et
123
ipse alie tribus sortionis da ipsa mensuria in super remisit in commune ad dibidendum
illut in due sortis iusta ratione, una in meridie et alia in septemtrione, et reserbabimus
duobus bie commune omni tempore inter nos et nostris eredibus da mare pergente bie
ipse per ipsa quarta et per ipse tribus sortionis usque in bia, qui est a pars septemtrionis;
sic tamen, ut una de ipse bie siant illa qui modo est propinquo ipso tusciano et
ipsa halia bia habeamus da pars orientis ubi ………. dicitur derictum saliente
da mare usque in bia da septemtrionis, ut per ipse bie nos et nostris eredibus per partes
cum nostre congruitatis ingrediamus et regrediamus. unde in eo hordine per bona combenientia
guadia nobis ipsi iaquintus, et lando, et disiio, et ipsi filii potefrit, et petrus, et
dauferi, tamen ipse dauferi pro bice sua et de ipso germano suo dederunt, et mediatorem
nobis posuerunt alfanus comes filius quondam atenolfi comiti; et per ipsa guadia obligaberunt
se et suis eredibus, ut supradicte sortes, quod illis superius compreenserunt, remobere
aut disrumpere quesierit, per ipsa guadia per bona combenientia componere obligaberunt
se et suis eredibus nobis nostrisque eredibus tricentos auri solidos constantinos
et supradicta sorte omni tempore permanead, sicut superius legitur, quod scripsi ego iaquintus
notarius qui interfui.
+ Ego qui supra ragemprandus iudex.
| |