288 
+ In nomine domini nostri Ihesu christi. Vicesimo primo anno principatus 
salerni domini guaymarii gloriosi principis. ac primo anno principatus 
eius capue mense aprelis septima indictione. Ideoque nos Iohannes 
domini gratia abbas monasterii beati laurentii lebite et martiris christi situs 
intro hanc capuanam cibitatem. non longe a porta que appellatur 
capuana. Notum esse bolumus omnibus fidelibus nostre prefate sancte ecclesie. 
videlicet presentibus et futuris adbenientibus quoniam stephanus presbyter 
et monachus noster confraternus filius quondam leoni. dedit nobis 
argentum cineracium speclatum libras duas ad libra iusta de canra prensatum 
et denari de ottone balientes alie libre due quod fiunt simul balientes tares 
aureos bonos hoctoaginta quattuor. Unde comparabimus pro parte supradicti 
nostri monasterii. terras que sunt petie quinque in finibus monte 
marsico. Quarum prima ex ipse in loco ubi dicitur plumbuliski et nominatur 
allu lauru finis habet. de uno latere fine terra ecclesie sancte andree. 
habet inde per longum passus septuaginta. aliu latere fine terre de 
heredes quondam guadolfi. et inde habet passos septuaginta quattuor. Unu 
capite fine via publica. habet inde per trabersum passus viginti nobem. 
aliu capite fine terra suprascripti nostri monasterii et inde habet passus 
289 
biginti nobem et medium. Secunda petia ibique propinquo eodem loco plumbuliski 
finis abet. ab uno latere terra de heredes quondam adenolfi. ex 
alio latere fine terra grimoaldi. habet per singula latera passus quadraginta 
tres. unu capite tenet in terra ecclesie sancti andree habet inde passus 
quindecim. aliu capite tenet in subscripta petia et inde habet passus viginti 
tres. Tertia petia de terra ibique coniuncta finis habet. ab uno latere terra 
suprascripti grimoaldi et suprascripta petia et terra osfinoe habet inde passus 
triginta tres. ex alio latere fine terra de heredes quondam falconi et inde 
habet passus triginta quattuor. unu capite tenet in terra suprascripta osfinoe 
habet inde passus quinque aliu capite tenet in terra suprascripti grimoaldi 
et inde habet passus tredecim. Quarta petia de terra ibique finis 
habet ab uno latere terra de heredes quondam petri adenolfi habet inde 
passus triginta tres. ex alio latere fine terra de filii quondam gaidolfi et 
terra de filii quondam falconi et inde habet passus quadraginta tres. unu 
capite tenet in terra landoni et terra de filii quondam guidolfi. habet inde 
passus tredecim. aliu capite tenet in terra que fuit musi. et inde habet passus 
triginta. Quinta petia de terra ibique finis habet. ab uno latere terra petri clerici 
habet inde passus septuaginta nobem ex alio latere fine terra leoni franci. 
et inde habet passus septuaginta quattuor. unu capite tenet in via publica 
habet inde passus decem et hocto. aliu capite tenet in terra suprascripti 
leoni franci et inde habet passus viginti sex. at mensuram de passu landoni 
seniori castaldi mensuratum. Nunc autem per talia benit at nos iaquintos 
langobardus filius cuiusdam teuderici langobardi. una cum ipso 
stephano presbytero et monacho et ceperunt nobiscum colloquium habere 
ut ipse iaquintus langobardus nobiscum combenientia iuxta legem facere 
boleret de suprascripte quinque petie de terre. et ipsos a nobis per hordine 
combenientie secundum legem recipere boleret pro parte suprascripti 
stephani presbyteri et monachi nostri confratri in omni ratione et hordine 
que et qualiter hic supter declaramus. Quapropter nos qui supra iohannes 
domini gratia abbas combocatos sacerdotes atque cleros fratres monachos 
suprascripti nostri monasterii. et inito cum eis exinde consilio quatenus 
nobis inde agendum esset. De qua cunctis congruum paruit ne ipsum stephanum 
presbyterum et monachum nostrum confratrem qui bonum opus 
ipsum operatus est ex hac re molestaremus set omnia ei illut adimpleremus 
290 
et combenientia ipsa eique iaquinti langobardi exinde faceremus secundum 
suam postulationem ut hic subter declaramus. Et Ideo ut combenientia 
ista secundum legem firmiter baleret combocavimus infra nobis aidulfum 
iudicem et subscriptos Idoneos homines qui se nobiscum interessent 
dixerunt sicut in legem scriptum est de combenientia et ita fecimus et firmabimus 
infra nobis hec combenientie carta. Idcirco nos iam nominatus iohannes 
domini gratia abbas una cum consensum sacerdotum et clericorum fratrum 
monachorum suprascripti nostri monasterii et herga nobiscum habendo littefredum 
abbocatorem suprascripti nostri monasterii. Per hanc cartam combenientie 
hordine secundum legem dedimus et tradidimus tibi iam nominati 
iaquinti langobardi hoc est integre suprascripte per finis indicate et mensurate 
terre quinque petie de terre pertinentes suprascripti nostri monasterii. 
una cum arbores et cum omnia ibi intro habentibus subter et super et cum 
viis suis ibidem intrandi et exiendi at possessionem suprascripti stephani presbyteri 
et monachi nostri confratris amodo et omnibus diebus bite sue. at 
tenendum et dominandum et fruendum ipsos in omnibus sue potestatis qualiter 
meruerit iusta ratione. Ita ut omnes fruges et labores et binum que 
a laboratoribus qui terris ipsis laboraberint. annualiter iusto hordine tollere 
et habere potuerit. totum sit in potestate ipsius qui supra stephani presbyteri 
et monachi tollendum et habendum ac faciendum exinde omnia que illi placuerit 
cunctis diebus bite sue. et a die hobitus eiusdem stephani presbyteri 
et monachi in antea semper debeamus nos ac successores nostros et parti 
suprascripti nostri monasterii. dare annualiter at monachos congregationis 
suprascripti nostri monasterii per fruges et laboros de suprascriptis terris. 
auri tari boni tres. duo ex ipsi pro celebrandum inde festibitate sanctorum 
abbaciri et iohanni qui solet ipse stephano presbyter et monachus celebrare. 
et reliquo uno pro annibersario eiusdem stephani presbyteri et monachi. 
et obligamus nos qui supra iohannes domini gratia abbas nos et successores 
nostros et partem suprascripti nostri. monasterii tibi qui supra iaquinto langobardo. 
et at tuis heredibus seu ipsius qui supra stephani presbyteri et monachi. 
amodo et omnibus diebus bite sue. defendere et antestare Integra ea 
suprascripta que et qualiter tibi superius per iamdicta combenientia dedimus 
et tradidimus ab omnibus hominibus ab omnique partibus. Si autem nos qui 
supra iohannes domini gratia abbas vel successores nostros seu pars suprascripti 
291 
nostri monasterii hanc cartam combenientie de quibus continet per 
qualecumque ingenium remobere quesierimus. et non compleberimus. et 
omnia qualiter prelegitur. Viginti vizantinos solidos pena nos vel successores 
componere obligamus tibi qui supra iaquinti langobardi vel at tuos heredes 
et hec carta combenientie de quibus continet qualiter secundum legem stare 
potest firma permaneat. et taliter nos qui supra iohannes domini gratia abbas 
una cum consensum sacerdotum et clericorum fratrumque monachorum suprascripti 
nostri monasterii. et herga nobiscum habendo suprascriptum abbocatorem 
eiusdem nostri monasterii qualiter inter nobis combenit secundum 
legem fecimus. et te petrum notarium scribere rogavimus. Capua 
+ Ego qui supra iohannes abbas 
+ Ego leo sacerdos et monachus 
+ Ego alfanus sacerdos et monachus 
+ Ego capuanus sacerdos et monachus 
+ Ego iohannes diaconus et monachus 
+ Ego deodatus diaconus et monachus 
+ ego qui supra aydulfus iudex 
+ ego auferius 
+ ego aprico 
+ ego iohannes notarius 
+ ego qui supra littefredus
  |