|
318
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense nobembri, tertia indictione. Ante me mirandus scribam et iudex benerunt mulier nomine
romelgaita, que fuit uxor quondam ademarii filius quondam iohanni curzonem, et iohannes et ademarius
germani filii suprascripti ademarii, quorum ipsi iohannes erat legitimam etatem et ipsi
ademarius erat infantulo infra etatem, qui dicebat necessitatem maiori abere et fame moriuntur, et
volebat illud bendere inclita sortionem suam de una casa fabrita solarata quod illis abunt ab
intus castello nucerie. Ego vero reminiscens ea que langobardorum regum edictum precepit de
infantibus qui infra etatem sunt et necessitatem maiori abunt et fame moriuntur potestatem abeant
cum misso principe aut cum iudice suo de rebus suis bendere qualiter bibere possint in tantum
ut se de ipsa fame liberari possint ut non moriantur. Et quum omnibus notum est, ut dum tempus
famis quod presens est quod ego prebidi, quia certe quod pro ipsa necessitatem famis bendere
bellent, deligenter illut inquisibi quantum de rebus cum casis suis bendere bellent, et erat illut
ipsa casa intus ipso castello quod bendere bolevat per ec finis; a parte orientis fine platea; a
parte meridie fine media strectola pertinente de ipsa casa: a parte occidentis fine casa de alferii
filii iohannis, sicut inde muro commune dixernit: a parte sebtemtrionis fine alia medietate strectola
pertinente de ipsa casa et coniungente se in ipsa platea priora finem. hec vero suprascripta
terra et casa pertinet ab ipsi suprascripti mater et filiis inclita medietate et bixerunt tanti pretii
sortionem ipsius infantulo, ut se da ipsa fame liberari possunt ut non moriantur. Ego vero dum
319
talia a nobis solutionem eis tribuit illut benumdandi, et ideo ipsi romelgaite et iohanne; set
ademarius pro taliter integra medietate de suprascripta terra cum casa subter et super illut
bendiderunt lidti filio quondam musandi, et ipsa romelgaita observans ea que in legem longobardorum
regum edictum scriptum est de mulieres que res suas bendere voluerit non in absconso
set in presentia principi aut iudicis vel sculdais, et cum illam exet ipsi suprascripti filii et
mundoaldi sui et duos parentes eius qui ipsi romelgaite propinquiori sunt, et una cum illis in
mea presentia benerunt et me rogaberunt quia de medietate de ipsa casa quarta pars quod ei
pertinet per datum ipsius ademarii qui fuit biro suo, dicebam illut bendere sine ipsi parentibus
et mundoalt eius; inde ei consensit et se ipsa binditricem fecit, ut semper oc quod bendiderunt
stabilem sit. et ego prephato Iudex in ac cartam manum pono quam petrus scriba cum notitia
mea et de ipsi eius parentes ac carta scripsit. Et ideo ipsi romelgaita et iohannes et ademarius
integras medietate de suprascripta terra cum casa super et subter cum omnia que intra eam
sunt cunctisque earum pertinentiis cum bice de biis et mineanea cum anditis suis a funditus
illut ipsi litdo bendiderunt; Eam rationem, ut semper sit in potestati ipsi lidto et eredum eius
faciendum ex eo quicquid voluerit, et pro ipsa illorum venditione receperunt ab ipsum lidto auri
tari voni nobem in omni deliberatione, et pro taliter ipsi romelgaite et iohannes et ademarius
guadiam ipsi lidto dederunt et fideiussorem ei posuerunt se ipsis; et per ipsam guadiam obligaberunt
se et illorum eredibus semper defendere ipsi lidto et eredum eius integra suprascripta
illorum benditio, sicut suprascriptum est, da partibus uxoris predicti iohanni et ab omnibus
ominibus omnique partibus, et cum bice de bie sue. et quando ipsi lidto et eredum eius per
se ipsis illut defendere voluerit, potestatem abeant modis illut defendere qualiter eorum placuerit
cum omnibus monuminibus et rationibus quas illut inde ostenderit. et si, sicut superius
scriptum est, illut ipsi lidto et eredum eius non adimpleverint, et de omnibus suprascriptis
quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per quabis modum per ipsam guadiam
obligaberunt se ipsi mater et filii et eredum illorum componere ipsi lidto et eredum eius, seu
cui carta ista pro parte illorum in manum paruerit triginta auri solidos constantinos; et, sicut
superius scriptum est, eorum adimpleret. Et oc factum est ante me et ante alii testes, et ipsa
romelgaita ec omnia suprascripta fecit per voluntatem de ipsi filii et mundoaldi sui, ut semper
ac carta sit firmam per suprascripta guadia et pena obligata. superpositum inter ipsi birguli
legit casa. Et taliter ac carta tibi petri protonotario scribere precepi, qui interfuistis.
+ Ego qui supra mirandus scriba et iudex.
| |