Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1088 » Pag 52 - 53

7.1088
52
53

52
MLXXXVIII
A. D. 1047
+ In nomine domini bicesimo nono hanno principatus salerni domni nostri guaimari, et
nono anno principatus eius capue, et octabo hanno ducatus eius amalfi et surrenti et
53
quinto anno princes et dux domni gisolfi eximii principi et duci eius filius, et quinto
anno erit ducatu illorum apulia et calabria, mense agustus, tertiadecima indictione.
Ideoque ego fasano filio quoddam leo clarefacio me habere sortionem de rebus de concessione
de persicitu, et congruum mihi est benumdare tota ipsa sortionem de ipsa concessione
de persicitu hat andrea habbati bocabulo sancti magni, quod ipsa sortionem mea
comparata illam habuit da musando filio maranci, et sicut mihi iamdicto fasano est congruum
ante ydoneis subscripti hominibus per hanc cartam benumdedit atque remisit tivi
prefatus andrea habbas tota et inclita ipsa sortione mea, quod mihi pertinens est da ipsa
paratione de persicitu de terris, et silbis, et pratis, pascuis, et aquis, et finis, et biis de
omnia de ipsa rebus mihi pertinentem, et omnia intus ipsa rebus habentem, ad securiter
et firmiter amodo et semper tu tuique posterioribus, et pars ipsius monasterii hillud abendum,
dominandum, possidendum, et omnia inde faciendum quod bolueritis, et pro firmam
stabilitatem recepit a te tari decem in omni finitione, sicut inter nos stetit. De qua per
convenientia ego predictus fasano guadia tivi predictus andreas abbas et mediatorem tivi
posuit nicola filius quoddam mule presbiter, qui est abitante de loco huminiano, et per
ipsam guadiam obligo me iamdictus fasano et meis heredibus, amodo et semper defensandum
tivi nominatus andreas abbas et at tuis posterioribus cuncta suprascripta nostra benumdatione
da omnes omines ab omnique partibus, etiam et da pars uxori mea. Et quando
per bos ipsos bolueritis inde bolueritis esse autores, qualiter bolueritis cum omni monimine
et ratione, quas inde habueritis. Quot si taliter etc. Statuta mulcta viginti solidorum
constantinianorum. et taliter scribere rogabimus te petrus subdiaconus et notarius. hactum
cilentum.
+ Signum manum mauro filio grisilaite.
+ Signum manum nicola filio guisoni.
Torna all'inizio