149 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno sexagesimo primo: set et constantino 
frater eius magno imperatore anno quinquagesimo hoctabo: die 
quintadecima mensis februarii indictione quarta neapoli: Certum est nos 
hstephanum qui nominatur scarola filium quondam petri scarola: et cesarium 
et gregorium seugema quamque hsillicta uterinis germanis et germanas 
hoc est genitore et filios: ego memorata gemma cum consensu iohannis viri 
mei: et ego memorata hsillicta cum consensu bassi viri mei: nos 
memorato stephano et memorato cesario seu memorato gregorio abitare 
videmur in loco qui nominatur miana: et nos memoratas germanas abitare 
videmur in loco qui nominatur fornarii: A presenti die promtissima volutatem 
comutabimus et tradidimus vobis domina hmusanda venerabili abbatissa 
monasterii sancti marcellini puellarum domini: una cum cumta vestra congregatione 
monacharum memorati sancti et venerabilis vestri monasterii: 
Idest integras duas petias vestras de terras una cum intersicum suum in 
capite de una ex ipse petie coniuntum quod sunt ambe in uno tenientias 
constitutas in loco qui nominatur campo romani ad illa palmenta: una cum 
arboribus et introitum suum et omnibus sibi pertinentibus: pertinente nobis 
memoratis germanis et germanas exinde partes quadtuor per quondam hanna 
genitrice nostra: et mihi memorato hstephano exinde pertinet alia una 
parte quod est quinta: per comparatum: coherente sibi ad ipsa prima petia 
ubi est ipse intersico ab uno latere terra domini cesarii brunci et subscripta 
secunde petia: sicuti inter se terminis exfinad: et abet ibi de longitudine 
passi quadraginta unum et de alio latere ubi est ipse intersico 
coheret terra stephani presbyteri germano nostro memoratis germanis et 
germanas et memorata una genitrice et de singulos genitores: et prebigno 
meo memorati stephani sicuti inter se termines exfinad: et abet ibi 
de longitudine passi quadraginta quinque: et de uno capite est terra lupi 
qui nominatur molinatorem: sicuti inter se termines exfinad: et abet ibi de 
latitudine passi quadraginta duos: et de alio capite est terra petri et iohannis 
nepotes et exsadelfis germanis nostris sicuti inter se termines exfinad: et 
150 
abet ibi de latitudine cum memoratum intersicum passi quadraginta sex: 
et at memoratum intersicum coheret ab una parte terra sancte neapolitane 
ecclesie: sicuti inter se fossatus et sepis exfinad: et inde abet de longitudine 
passi octo et medium: et de alia parte memorata terra memorati stephani 
presbyteri: et abet inde de longitudine passi duodecim: et ab alia parte est 
memorata prima petia: et inde abet passi nobem et tertia de passum: et 
ipsa secunda petia abet finis ab uno latere terra heredes quondam domini 
gauderisi: et abet ibi de longitudine passi viginti sex: et de alio latere 
memorata terra memorati domini cesari bruncio: et abet ibi de longitudine 
passi triginta: et de uno capite terra cesari thii nostri sicuti inter se termines 
exfinad: et abet ibi de latitudine passi sidecim et medium et de alio 
capite est memorata prima petia: et inde abet de latitudine passi vyginti 
unum: memorati vero passi sunt mensurati at passum ferreum sancte neapolitane 
ecclesie: De quibus nihil nobis exinde aliquod remansit aut reserbavimus 
nec in aliena cuiusque personas quod absit comisimus aut iam committimus 
potestatem: set a presenti die et deinceps ea omnia memoratas 
quas vobis commutabimus cum omnia et omnibus eis pertinentibus qualiter 
et quomodo superius legitur a nobis vobis si comutatum et traditum in vestra 
posterasque vestras et de memorato vestro sint potesta queque exinde facere 
volueritis ab odierna die semper liberum abeatis potestatem: et neque 
a nobis memorato stephano et cesario seu memorato gregorio et gema seu 
memorata sillicta germani et germanas hoc est genitore et filios neque a 
nostris heredibus nec a nobis personas summissa nullo tempore numquam 
vos memorata domina musanda venerabili abbatissam aut memorato sancto 
vestro monasterio quod absit abeatis exinde aliquando quacumque requesitione 
aut molestia per nullum modum nec per summissam personam a nunc 
et in perpetuis temporibus: insuper et ab omni omines omnique personas 
omni tempore nos et heredibus nostris vobis posterasque vestras et in memorato 
sancto vestro monasterio exinde in omnibus antestare et defensare 
debeamus: propter quod ad vice comutationis recompensationisque accepimus 
a vobis exinde impresentis in omnem deliberatione idest integrum 
fundum vestrum positum intus memorato bico miana: una cum integra una 
petia de terra que nominatur at campum de illa mela posita foris miana: 
insimul una cum arboribus fructiferis vel infructiferis et cum introitas earum 
151 
omnibusque eis pertinentibus: et coheret at memoratum fundum ab 
uno latere parte septentrionis est clusuria de quidem theodoti relicta 
quondam iohanne cognomento boffa seu et fundum de illi scarola de capuana 
et de alio latere parte meridiana fundum comune nostrum seu et 
de quidem petro germano et thio nostro et de heredes quondam iohanni 
germani et thii nostri sicuti inter se termines exfinad: et de uno capite 
parte orientis est memoratum fundum de ipsi scarola de capuana: seu et 
carraria propria ex ipsum fundum insimul que nobis comutastis sicuti ipsa 
carraria que nobis iterum comutastis per termines exegregata est: et a foris 
ipsa carraria que nobis comutastis in memorata meridianam partem et trasenda 
comune nostra et de memorato germano et de ipsi heredes memoratis 
thiis nostris: et de alio capite parte occidentis fundum nostrum et in 
aliquantum fundum memorati petri germani et thii nostri sicuti inter se 
sepis exfinad: et a memorata petia de memorata terra coheret sibi de uno 
latere parte orientis terra heredes quondam iohanni naupigii seu et terra 
memorati petri germani et thii nostri: et in aliquantum terra nostra: et 
de alio latere parte occidentis terra de illum pentinatum: et de uno capite 
parte septemtrionis terra de illum bulturum: et de alio capite parte 
meridiana terra domini iohanni filio quondam domini marini arcuccia: seu 
et terra heredes quondam domini stephani filio quondam domini gregorii 
millusi: quamque et terra de illum scabredatum de porta noba: de quibus 
nihil vobis exinde aliquod remansit aut reservastis nec in aliena cuiusque 
personas quod absit comisistis aut iam committis potestatem: set a nunc 
et deinceps a vobis nobis sit comutatum et traditum in nostra nostrisque 
heredibus sint potestatem queque exinde facere voluerimus dividendi illut 
inter nobis in quintam partem nos memoratis germanis et germanas exinde 
tollere deveamus partes quadtuor: et ego memorato stephano alia una parte 
quod est quintam in omnibus illut continet alia chartula comutationis 
nostra que vos nobis exinde fecistis que nos abemus quia ita sic nobis 
stetit: Si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis per quobis modum 
aut summissas personas tunc componimus nos et heredibus nostris 
vobis posterasque vestras et in memorato sancto vestro monasterio auri 
libra una bythiantea: et ec chartula comutationis ut super legitur sit firma 
scripta per manus iohanni curialis per memorata quarta indictione + 
152 
hoc signum + manus memorati stephani et memorati cesari seu signum 
+ manus memorati gregori: signum + manus memorata gema et 
sillicta germanis genitore et filios memorata gema cum consensu memorati 
iohanni viri sui et memorata sillicta cum consensu bassi viri sui quod ego 
qui memoratos ab eis rogatus pro eis subscripsi + 
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi + 
+ ego ursus filius domini iohanni testi subscripsi + 
+ Ego iohannes filius domini stephani testi subscripsi + 
+ Ego iohannes Curialis: Complevi et absolvi per memorata quarta 
indictione +
  |