|
144
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosus princeps
filius domni guaimari, mense magius, undecima indictione. Ideoque ego iaquintus comes
filius quondam gaidoni, sicut mihi congruum est, mea bona boluntate per anc cartulam
ante subscripti nobilibus venumdedi adque ad semper abendum confirmabi tibi stefani filio
quondam iohanni una pecia de terra mea bacua, quod abeo intus anc salernitanam
cibitatem propinquo ecclesia sancti salbatori, quod mihi pertinentem est abere a pars alferada
uxore mea, et est per ec finis et mensuria: a pars occidentis fine anditum incipiente
da termite, quod ibidem fictum est, et aliquantum prebaricante ipso termite in
parte septemtrionis usque alium anditum, qui est suptus ipsa ecclesia, et est secus ipso
anditum da pars occidentis pedes decem et nobem et summisse et uncie tres: a meridie fine
mea, inde sunt pedes biginti quinque et summisse: ab orientis sunt pedes decem et nobem
minus uncie due: a septemtrionis fine ipso anditum qui suptus ipsa ecclesia ducit, inde sunt
pedes biginti quinque et summisse: tota supradicta mensuria mensurata fuit ad talem pedem
manum homini, quantum ista cartula in capite lata est pedem unum. Ec bero terra
per supradicte finis et mensurie inclita illam tibi iamdicto stefani benumdedit, ad securiter
et firmiter amodo et semper tu iamdictus stefanus et tuos eredes inclita supradicta
mea bindictio abendi, possidendi, dominandi, omnia exinde faciendi quod bolueritis, asque
omni mea vel de meis eredibus contrarietatem vel requisitionem; unde pro confirmandam
et stabiliscendam vobis anc mea bindictio, nuc a presentis recepi a te iamdicto stefano
emtore meum statutum pretium, i sunt auri solidi de tari boni numerum biginti quinque
ana quatuor tari boni per solidum in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit. de
qua per bona combenientia ego supradictus iaquintus guadia tibi iamdicto stefani dedi, et
mediatorem tibi posuit petrus comes nepotem meum filius quondam areghisi; et per ipsa
guadia obligo me et meos eredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique
eredibus inclita supradicta mea bindictio cum bice de ipsa handita usque in bia publica
a pars ipsius uxori mee et da omnes omines omnique partibus; quando autem tu et
145
tuis eredibus de supradicta mea bindictione per vos ipsis bolueritis esset autorem et defensore,
potestatem abeatis vice nostra, cum ista cartula et cum quale alia ratione que
inde abere potueritis, in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis; nam,
quando me et meos eredes inde quesieritis exinde abere auctorem et defensore, ego autem
et meos eredes illum vobis defensemus, sicut superius legitur; et si taliter omnia suprascripta
tibi tuique eredibus vobis non adimpleberimus et aliquit de quantum superius
legitur, remobere aut contrare quesierimus, aut si quodcumque causationes inde vobis
preposuerimus, per ipsa guadia per bona combenientia componere obligo me et meos eredes
tibi iamdicto stefani tuique eredibus quinquaginta auri solidos constantinos et omnia
suprascripta vobis adimpleamus, et questio et causatio nostra sint exinde tacita et bacua.
verumtamen memoramus et ab ipsa pars meridie que posuit fine mea, tantum ibidem
mihi remansit da facie de parietem de casa de eredes adelferi et usque in supradicta bindictione
in omni locum pedes tres ad supradictum pedem, et da ipsi tres pedes in super
illum vobis benumdedi usque ipso anditum, qui est suptus ipsa ecclesia per supradicta guadia
et obligata pena, et da isti tres pedes, sicut dictum est, in super in pars septemtrionis
usque ad ipso anditum qui est suptus ipsa ecclesia tibi iamdicto stefani illum benumdedi
per supradicta mensuria, qualiter superius legitur, per supradicta guadia et obbligata
pena, et ut cartula ista in aliis modis non siant trasmutata, due per uno tinore inde scripte
sunt, ista quod tibi iamdicto stefani inde emisit, et alia tale inde retineo ad mea potestatem,
et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius, actum salerno.
+ Ego grimoalt
+ Ego Petrus.
| |